Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Marcus 7


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.1 Et conveniunt ad eum pharisaei et quidam de scribis venientes abHierosolymis;
2 Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.2 et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus,id est non lotis, manducare panes
3 Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum :3 — pharisaei enim et omnes Iudaei, nisipugillo lavent manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum;
4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum :4 et a foronisi baptizentur, non comedunt; et alia multa sunt, quae acceperunt servanda:baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum —
5 et interrogabant eum pharisæi et scribæ : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ?5 et interroganteum pharisaei et scribae: “ Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionemseniorum, sed communibus manibus manducant panem? ”.
6 At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : Populus hic labiis me honorat,
cor autem eorum longe est a me :
6 At ille dixit eis: “Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est:
“Populus hic labiis me honorat,
cor autem eorum longe est a me;
7 in vanum autem me colunt,
docentes doctrinas, et præcepta hominum.
7 in vanum autem me colunt
docentes doctrinas praecepta hominum”.
8 Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa.8 Relinquentes mandatum Dei tenetis traditionem hominum ”.
9 Et dicebat illis : Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.9 Et dicebat illis:“ Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
10 Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.10 Moyses enim dixit: “Honora patrem tuum et matrem tuam” et: “Quimaledixerit patri aut matri, morte moriatur”;
11 Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit :11 vos autem dicitis: “Sidixerit homo patri aut matri: Corban, quod est donum, quodcumque ex me tibiprofuerit”,
12 et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,12 ultra non permittitis ei facere quidquam patri aut matri
13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis.
13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similiahuiusmodi multa facitis ”.
14 Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite.14 Et advocata iterum turba, dicebat illis: “ Audite me, omnes, etintellegite:
15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem.15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit
eum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt, quae coinquinanthominem! ”.
16 Si quis habet aures audiendi, audiat.16
17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eumdiscipuli eius parabolam.
18 Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare :18 Et ait illis: “ Sic et vos imprudentes estis? Nonintellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eumcoinquinare,
19 quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas ?19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit?”, purgans omnes escas.
20 Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.20 Dicebat autem: “ Quod de homine exit, illudcoinquinat hominem;
21 Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malaeprocedunt, fornicationes, furta, homicidia,
22 furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.22 adulteria, avaritiae, nequitiae,dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia:
23 Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.
23 omnia haecmala ab intus procedunt et coinquinant hominem ”.
24 Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.24 Inde autem surgens abiit in fines Tyri et Sidonis. Et ingressus domum neminemvoluit scire et non potuit latere.
25 Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.25 Sed statim ut audivit de eo mulier, cuiushabebat filia spiritum immundum, veniens procidit ad pedes eius.
26 Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus.26 Erat autemmulier Graeca, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum, ut daemonium eiceret defilia eius.
27 Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.27 Et dicebat illi: “ Sine prius saturari filios; non est enimbonum sumere panem filiorum et mittere catellis ”.
28 At illa respondit, et dixit illi : Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.28 At illa respondit etdicit ei: “ Domine, etiam catelli sub mensa comedunt de micis puerorum ”.
29 Et ait illi : Propter hunc sermonem vade : exiit dæmonium a filia tua.29 Et ait illi: “ Propter hunc sermonem vade; exiit daemonium de filia tua ”.
30 Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.
30 Et cum abisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum et daemoniumexisse.
31 Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.31 Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae intermedios fines Decapoleos.
32 Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.32 Et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum,ut imponat illi manum.
33 Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus : et exspuens, tetigit linguam ejus :33 Et apprehendens eum de turba seorsum misit digitossuos in auriculas eius et exspuens tetigit linguam eius
34 et suspiciens in cælum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est, Adaperire.34 et suspiciens incaelum ingemuit et ait illi: “ Effetha ”, quod est: “ Adaperire ”.
35 Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte.35 Etstatim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, etloquebatur recte.
36 Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant :36 Et praecepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eispraecipiebat, tanto magis plus praedicabant.
37 et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui.37 Et eo amplius admirabanturdicentes: “ Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos loqui! ”.