Scrutatio

Mercoledi, 1 maggio 2024 - San Giuseppe Lavoratore ( Letture di oggi)

Marcus 6


font
VULGATABIBBIA TINTORI
1 Et egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui :1 Quindi partitosi di là, si recò nella sua patria, e i suoi discepoli lo seguirono.
2 et facto sabbato cœpit in synagoga docere : et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic hæc omnia ? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur ?2 E venuto il sabato, cominciò ad insegnare nella sinagoga; e molti nell'udirlo rimanevano stupiti della sua dottrina e dicevano: Donde mai ha costui queste cose? e che sapienza è mai questa che gli è data? e quali miracoli si operano per le sue mani?
3 Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis ? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt ? Et scandalizabantur in illo.3 Non è costui 11 falegname, il figlio di Maria, il fratello di Giacomo, di Giuseppe, di Giuda e di Sirnone? e non abbiamo qui tra noi le sue sorelle? E si scandalizzavano di lui.
4 Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.4 Ma Gesù diceva loro: Un profeta non è senza onore che nella sua patria, nella sua casa e tra i suoi parenti.
5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit :5 E non poteva fare alcun miracolo e non guari che pochi infermi, imposte loro le mani.
6 et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.
6 E si maravigliava della loro incredulità. E andava attorno per i circostanti villaggi, insegnando.
7 Et vocavit duodecim : et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.7 E chiamò a sè i dodici, e cominciò a mandarli a due a due, dando loro potere sugli spiriti immondi.
8 Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona æs,8 E comandò loro di non prendere nulla pel viaggio, eccetto il bastone: non bisaccia, non pane, non danaro nella cintura;
9 sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.9 ma andassero calzati di sandali e non portassero due tonache.
10 Et dicebat eis : Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde :10 E diceva loro: In qualunque casa entrerete, trattenetevi in essa finche non partiate di là.
11 et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.11 E se non vorranno ricevervi, nè ascoltarvi, ritiratevi di là, scotete la polvere dai vostri piedi in testimonianza contro di loro.
12 Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent :12 Essi, partiti, andavano predicando alla gente che facesse penitenza.
13 et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.
13 E scacciavano molti demoni, ed ungevano con olio molti infermi e li risanavano.
14 Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo.14 Or il re Erode, avendo sentito parlare di Gesù (chè la fama si era sparsa), diceva: Giovanni Battista è risuscitato dai morti e però si operan dei miracoli per lui.
15 Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.15 Altri invece dicevano: Costui è Elia. Ed altri: E' un profeta, come quelli di una volta.
16 Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.16 Ma udite queste cose, Erode disse: Quel Giovanni che io feci decapitare, è risorto da morte, è lui.
17 Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.17 Infatti Erode aveva fatto arrestare e incatenare Giovanni in prigione ad istigazione di Erodiade, moglie di Filippo suo fratello, che egli teneva seco.
18 Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui.18 Perchè Giovanni diceva ad Erode: Non ti è lecito tenere la moglie di tuo fratello.
19 Herodias autem insidiabatur illi : et volebat occidere eum, nec poterat.19 Erodiade gli tendeva insidie e bramava di farlo morire; ma non ci riusciva,
20 Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.20 Perché Erode temeva Giovanni, sapendolo uomo giusto e santo e io teneva in gran conto, e molte cose faceva dopo averlo consultato, e volentieri lo ascoltava.
21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ :21 Ma venuto il giorno opportuno, Erode, nel suo dì natalizio, imbandì un convito ai grandi della corte, ai capitani e ai primi della Galilea.
22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ : Pete a me quod vis, et dabo tibi :22 Ed essendo la figlia della stessa Erodiade entrata a ballare e piaciuta ad Erode e ai convitati, il re disse alia fanciulla: Chiedimi quel che vuoi, io te lo darò.
23 et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.23 E le giurò: Quel che mi chiederai te lo darò, anche la metà del mio regno.
24 Quæ cum exisset, dixit matri suæ : Quid petam ? At illa dixit : Caput Joannis Baptistæ.24 Ed essa, uscita, domandò a sua madre: Che chiederò mai? E quella rispose: La testa di Giovanni Battista.
25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ.25 E rientrata subito frettolosamente dal re, gli fece la domanda, dicendo: Voglio che sul momento tu mi dia in un bacile la testa di Giovanni Battista.
26 Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare :26 E il re ne fu contristato; ma pel giuramento e per i convitati non volle contrariarla;
27 sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,27 e mandò subito il carnefice coll'ordine di portare la testa di lui in un bacile.
28 et attulit caput ejus in disco : et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.28 Quello decapitatolo nella prigione, ne portò la testa in un bacile, e la diede alla fanciulla, e la fanciulla la diede a sua madre.
29 Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus : et posuerunt illud in monumento.
29 I discepoli di Giovanni, risaputo il fatto, andarono a prendere il suo corpo e lo posero in un sepolcro.
30 Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant.30 Or gli apostoli, tornati a Gesù gli riferirono quanto avevan fatto e insegnato.
31 Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant.31 Ed egli disse loro: Venite in disparte, in luogo solitario, a riposarvi un poco. Di fatti la gente che andava e veniva era tanta che essi non avevano neppure il tempo di mangiare.
32 Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.32 E montati in barca, andarono in luogo appartato e deserto.
33 Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos.33 E molti li videro partire e lo notarono; e a piedi da tutte le città concorsero in quel luogo e vi giunsero prima di loro.
34 Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa.34 E Gesù sbarcando, vide la gran folla e ne sentì compassione, perchè eran come pecore senza pastore e si mise ad insegnar loro molte cose.
35 Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora præteriit :35 Ma facendosi tardi, gli si accostarono i discepoli a dirgli: Questo luogo è deserto ed è già tardi.
36 dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.36 Licenziali onde vadano per le campagne vicine e per i villaggi a comprarsi da mangiare.
37 Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.37 Ma egli rispose loro: Date voi a loro da mangiare. E gli dicono: Andremo noi a comprare duecento danari di pane per dar da mangiare ad essi?
38 Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces.38 Dice loro: Quanti pani avete? Andate a vedere, E visto che ebbero, risposero: Cinque e due pesci.
39 Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum.39 E comandò loro di far accomodare tutti a brigate, sull'erba verde.
40 Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.40 E si adagiarono a gruppi di cento e cinquanta.
41 Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus.41 E presi i cinque pani e i due pesci, guardando il cielo, benedisse e spezzò i pani e li detto ai discepoli perchè li mettessero davanti alla gente, ed anche i due pesci li spartì fra tutti.
42 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.42 E tutti mangiarono e si saziarono.
43 Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.43 E portaron via dodici panieri dei pezzi di pano avanzati, ed anche gli avanzi dei pesci.
44 Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.
44 Or a mangiare erano cinquemila uomini.
45 Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.45 E subito Gesù obbligò i suoi discepoli a montare in barca e precederlo di là del lago, verso Betsaida, mentre egli licenziava il popolo.
46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.46 E preso commiato dalla folla, se ne andò sul monte a pregare.
47 Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.47 E caduta la sera, la barca era in mezzo al mare, e lui tutto solo a terra.
48 Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare : et volebat præterire eos.48 E come vide i discepoli affannati a remigare, per il vento loro contrario, verso la quarta vigilia delia notte andò verso di loro, camminando sulle acque; e voleva oltrepassarli.
49 At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.49 Ma quelli vedutolo camminare sul mare, immaginarono fosse un fantasma e gridarono,
50 Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum : nolite timere.50 che tutti lo videro e ne furono spaventati. E subito rivolse loro la parola, dicendo: Coraggio, son io, non temete.
51 Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant :51 E montò nella barca, da loro, e il vento cessò. E più che mai dentro di sè stupirono;
52 non enim intellexerunt de panibus : erat enim cor eorum obcæcatum.52 perchè non avevan capito il fatto dei pani, essendo il loro cuore accecato.
53 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.53 E passato il lago, vennero nella terra di Genezaret e vi sbarcarono.
54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum :54 E come furono a terra, subito la gente lo riconobbe.
55 et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.55 E correndo por tutto il paese, cominciarono a portare gli informi sui loro lettucci, dovunque udivano che egli fosse.
56 Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.56 E dappertutto ove giungeva, campagne, villaggi, o città che fossero, posavano gli infermi per le piazze e lo pregavano di potergli toccare almeno il lembo della veste; e quanti lo toccarono furono guariti.