Scrutatio

Mercoledi, 1 maggio 2024 - San Giuseppe Lavoratore ( Letture di oggi)

Marcus 6


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Et egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui :1 وخرج من هناك وجاء الى وطنه وتبعه تلاميذه.
2 et facto sabbato cœpit in synagoga docere : et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic hæc omnia ? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur ?2 ولما كان السبت ابتدأ يعلم في المجمع. وكثيرون اذ سمعوا بهتوا قائلين من اين لهذا هذه. وما هذه الحكمة التي أعطيت له حتى تجري على يديه قوات مثل هذه.
3 Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis ? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt ? Et scandalizabantur in illo.3 أليس هذا هو النجار ابن مريم واخو يعقوب ويوسي ويهوذا وسمعان. أوليست اخواته ههنا عندنا. فكانوا يعثرون به.
4 Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.4 فقال لهم يسوع ليس نبي بلا كرامة الا في وطنه وبين اقربائه وفي بيته.
5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit :5 ولم يقدر ان يصنع هناك ولا قوة واحدة غير انه وضع يديه على مرضى قليلين فشفاهم.
6 et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.
6 وتعجب من عدم ايمانهم. وصار يطوف القرى المحيطة يعلم
7 Et vocavit duodecim : et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.7 ودعا الاثني عشر وابتدأ يرسلهم اثنين اثنين. واعطاهم سلطانا على الارواح النجسة.
8 Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona æs,8 واوصاهم ان لا يحملوا شيئا للطريق غير عصا فقط. لا مزودا ولا خبزا ولا نحاسا في المنطقة.
9 sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.9 بل يكونوا مشدودين بنعال ولا يلبسوا ثوبين.
10 Et dicebat eis : Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde :10 وقال لهم حيثما دخلتم بيتا فاقيموا فيه حتى تخرجوا من هناك.
11 et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.11 وكل من لا يقبلكم ولا يسمع لكم فاخرجوا من هناك وانفضوا التراب الذي تحت ارجلكم شهادة عليهم. الحق اقول لكم ستكون لارض سدوم وعمورة يوم الدين حالة اكثر احتمالا مما لتلك المدينة.
12 Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent :12 فخرجوا وصاروا يكرزون ان يتوبوا.
13 et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.
13 واخرجوا شياطين كثيرة ودهنوا بزيت مرضى كثيرين فشفوهم
14 Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo.14 فسمع هيرودس الملك. لان اسمه صار مشهورا. وقال ان يوحنا المعمدان قام من الاموات ولذلك تعمل به القوات.
15 Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.15 قال آخرون انه ايليا. وقال آخرون انه نبي او كأحد الانبياء.
16 Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.16 ولكن لما سمع هيرودس قال هذا هو يوحنا الذي قطعت انا راسه. انه قام من الاموات
17 Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.17 لان هيرودس نفسه كان قد ارسل وامسك يوحنا واوثقه في السجن من اجل هيروديا امرأة فيلبس اخيه اذ كان قد تزوج بها.
18 Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui.18 لان يوحنا كان يقول لهيرودس لا يحل ان تكون لك امرأة اخيك.
19 Herodias autem insidiabatur illi : et volebat occidere eum, nec poterat.19 فحنقت هيروديا عليه وارادت ان تقتله ولم تقدر.
20 Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.20 لان هيرودس كان يهاب يوحنا عالما انه رجل بار وقديس وكان يحفظه. واذ سمعه فعل كثيرا وسمعه بسرور.
21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ :21 واذ كان يوم موافق لما صنع هيرودس في مولده عشاء لعظمائه وقواد الالوف ووجوه الجليل
22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ : Pete a me quod vis, et dabo tibi :22 دخلت ابنة هيروديا ورقصت فسرّت هيرودس والمتكئين معه. فقال الملك للصبية مهما اردت اطلبي مني فاعطيك.
23 et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.23 واقسم لها ان مهما طلبت مني لأعطينّك حتى نصف مملكتي.
24 Quæ cum exisset, dixit matri suæ : Quid petam ? At illa dixit : Caput Joannis Baptistæ.24 فخرجت وقالت لامها ماذا اطلب. فقالت راس يوحنا المعمدان.
25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ.25 فدخلت للوقت بسرعة الى الملك وطلبت قائلة اريد ان تعطيني حالا راس يوحنا المعمدان على طبق.
26 Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare :26 فحزن الملك جدا. ولاجل الاقسام والمتكئين لم يرد ان يردها.
27 sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,27 فللوقت ارسل الملك سيافا وامر ان يؤتى براسه.
28 et attulit caput ejus in disco : et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.28 فمضى وقطع راسه في السجن. وأتى برأسه على طبق واعطاه للصبية والصبية اعطته لامها.
29 Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus : et posuerunt illud in monumento.
29 ولما سمع تلاميذه جاءوا ورفعوا جثته ووضعوها في قبر
30 Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant.30 واجتمع الرسل الى يسوع واخبروه بكل شيء كل ما فعلوا وكل ما علّموا.
31 Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant.31 فقال لهم تعالوا انتم منفردين الى موضع خلاء واستريحوا قليلا. لان القادمين والذاهبين كانوا كثيرين. ولم تتيسر لهم فرصة للاكل.
32 Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.32 فمضوا في السفينة الى موضع خلاء منفردين.
33 Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos.33 فرآهم الجموع منطلقين وعرفه كثيرون فتراكضوا الى هناك من جميع المدن مشاة وسبقوهم واجتمعوا اليه.
34 Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa.34 فلما خرج يسوع رأى جمعا كثيرا فتحنن عليهم اذ كانوا كخراف لا راعي لها فابتدأ يعلّمهم كثيرا.
35 Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora præteriit :35 وبعد ساعات كثيرة تقدم اليه تلاميذه قائلين الموضع خلاء والوقت مضى.
36 dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.36 اصرفهم لكي يمضوا الى الضياع والقرى حوالينا ويبتاعوا لهم خبزا. لان ليس عندهم ما ياكلون.
37 Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.37 فاجاب وقال لهم اعطوهم انتم ليأكلوا. فقالوا له أنمضي ونبتاع خبزا بمئتي دينار ونعطيهم ليأكلوا.
38 Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces.38 فقال لهم كم رغيفا عندكم. اذهبوا وانظروا. ولما علموا قالوا خمسة وسمكتان.
39 Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum.39 فأمرهم ان يجعلوا الجميع يتكئون رفاقا رفاقا على العشب الاخضر.
40 Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.40 فاتكأوا صفوفا صفوفا مئة مئة وخمسين خمسين.
41 Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus.41 فاخذ الارغفة الخمسة والسمكتين ورفع نظره نحو السماء وبارك ثم كسر الارغفة واعطى تلاميذه ليقدموا اليهم. وقسم السمكتين للجميع.
42 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.42 فاكل الجميع وشبعوا.
43 Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.43 ثم رفعوا من الكسر اثنتي عشرة قفة مملوءة ومن السمك.
44 Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.
44 وكان الذين اكلوا من الارغفة نحو خمسة آلاف رجل
45 Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.45 وللوقت ألزم تلاميذه ان يدخلوا السفينة ويسبقوا الى العبر الى بيت صيدا حتى يكون قد صرف الجمع.
46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.46 وبعدما ودعهم مضى الى الجبل ليصلّي.
47 Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.47 ولما صار المساء كانت السفينة في وسط البحر وهو على البر وحده.
48 Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare : et volebat præterire eos.48 ورآهم معذبين في الجذف. لان الريح كانت ضدهم. ونحو الهزيع الرابع من الليل اتاهم ماشيا على البحر واراد ان يتجاوزهم.
49 At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.49 فلما رأوه ماشيا على البحر ظنوه خيالا فصرخوا.
50 Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum : nolite timere.50 لان الجميع رأوه واضطربوا. فللوقت كلمهم وقال لهم ثقوا. انا هو. لا تخافوا.
51 Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant :51 فصعد اليهم الى السفينة فسكنت الريح. فبهتوا وتعجبوا في انفسهم جدا الى الغاية.
52 non enim intellexerunt de panibus : erat enim cor eorum obcæcatum.52 لانهم لم يفهموا بالارغفة اذ كانت قلوبهم غليظة.
53 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.53 فلما عبروا جاءوا الى ارض جنيسارت وارسوا
54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum :54 ولما خرجوا من السفينة للوقت عرفوه.
55 et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.55 فطافوا جميع تلك الكورة المحيطة وابتدأوا يحملون المرضى على اسرّة الى حيث سمعوا انه هناك.
56 Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.56 وحيثما دخل الى قرى او مدن او ضياع وضعوا المرضى في الاسواق وطلبوا اليه ان يلمسوا ولو هدب ثوبه. وكل من لمسه شفي