Scrutatio

Mercoledi, 1 maggio 2024 - San Giuseppe Lavoratore ( Letture di oggi)

Marcus 6


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Et egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui :1 Et egressus est inde et venit in patriam suam, et sequuntur il lumdiscipuli sui.
2 et facto sabbato cœpit in synagoga docere : et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic hæc omnia ? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur ?2 Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientesadmirabantur dicentes: “ Unde huic haec, et quae est sapientia, quae data estilli, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur?
3 Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis ? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt ? Et scandalizabantur in illo.3 Nonne iste estfaber, filius Mariae et frater Iacobi et Iosetis et Iudae et Simonis? Et nonnesorores eius hic nobiscum sunt? ”. Et scandalizabantur in illo.
4 Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.4 Et dicebateis Iesus: “ Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognationesua et in domo sua ”.
5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit :5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucosinfirmos impositis manibus curavit;
6 et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.
6 et mirabatur propter incredulitatem eorum.
Et circumibat castella in circuitu docens.
7 Et vocavit duodecim : et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.7 Et convocat Duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem inspiritus immundos;
8 Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona æs,8 et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgamtantum: non panem, non peram neque in zona aes,
9 sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.9 sed ut calcearentur sandaliiset ne induerentur duabus tunicis.
10 Et dicebat eis : Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde :10 Et dicebat eis: “ Quocumque introieritisin domum, illic manete, donec exeatis inde.
11 et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.11 Et quicumque locus non receperitvos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris intestimonium illis ”.
12 Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent :12 Et exeuntes praedicaverunt, ut paenitentiam agerent;
13 et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.
13 et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant.
14 Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo.14 Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant:“ Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes inillo ”.
15 Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.15 Alii autem dicebant: “ Elias est ”. Alii vero dicebant: “Propheta est, quasi unus ex prophetis ”.
16 Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.16 Quo audito, Herodes aiebat: “Quem ego decollavi Ioannem, hic resurrexit! ”.
17 Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.17 Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propterHerodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
18 Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui.18 Dicebat enimIoannes Herodi: “ Non licet tibi habere uxorem fratris tui ”.
19 Herodias autem insidiabatur illi : et volebat occidere eum, nec poterat.19 Herodiasautem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat:
20 Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.20 Herodes enimmetuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et,audito eo, multum haesitabat et libenter eum audiebat.
21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ :21 Et cum dies opportunusaccidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis etprimis Galilaeae,
22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ : Pete a me quod vis, et dabo tibi :22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset,placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellae: “ Pete a me, quod vis,et dabo tibi ”.
23 et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.23 Et iuravit illi multum: “ Quidquid petieris a me, dabotibi, usque ad dimidium regni mei ”.
24 Quæ cum exisset, dixit matri suæ : Quid petam ? At illa dixit : Caput Joannis Baptistæ.24 Quae cum exisset, dixit matri suae:“ Quid petam? ”. At illa dixit: “ Caput Ioannis Baptistae ”.
25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ.25 Cumqueintroisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: “ Volo utprotinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae ”.
26 Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare :26 Et contristatus rex,propter iusiurandum et propter recumbentes noluit eam decipere;
27 sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,27 et statimmisso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum incarcere
28 et attulit caput ejus in disco : et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.28 et attulit caput eius in disco; et dedit illud puellae, et puelladedit illud matri suae.
29 Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus : et posuerunt illud in monumento.
29 Quo audito, discipuli eius venerunt et tuleruntcorpus eius et posuerunt illud in monumento.
30 Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant.30 Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia, quae egerant etdocuerant.
31 Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant.31 Et ait illis: “ Venite vos ipsi seorsum in desertum locum etrequiescite pusillum ”. Erant enim, qui veniebant et redibant, multi, et necmanducandi spatium habebant.
32 Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.32 Et abierunt in navi in desertum locum seorsum.
33 Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos.33 Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi; et pedestre de omnibuscivitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos.
34 Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa.34 Et exiens vidit multamturbam et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem,et coepit docere illos multa.
35 Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora præteriit :35 Et cum iam hora multa facta esset, accesseruntdiscipuli eius dicentes: “ Desertus est locus hic, et hora iam est multa;
36 dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.36 dimitte illos, ut euntes in villas et vicos in circuitu emant sibi, quodmanducent ”.
37 Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.37 Respondens autem ait illis: “ Date illis vos manducare ”.Et dicunt ei: “ Euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eismanducare? ”.
38 Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces.38 Et dicit eis: “ Quot panes habetis? Ite, videte ”. Et cumcognovissent, dicunt: “ Quinque et duos pisces ”.
39 Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum.39 Et praecepit illis, utaccumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fenum.
40 Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.40 Etdiscubuerunt secundum areas per centenos et per quinquagenos.
41 Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus.41 Et acceptisquinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum benedixit et fregit paneset dabat discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus.
42 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.42 Et manducaverunt omnes et saturati sunt;
43 Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.43 et sustulerunt fragmenta duodecimcophinos plenos, et de piscibus.
44 Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.
44 Et erant, qui manducaverunt panes, quinquemilia virorum.
45 Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.45 Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut praecederent transfretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.46 Et cum dimisisset eos,abiit in montem orare.
47 Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.47 Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, etipse solus in terra.
48 Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare : et volebat præterire eos.48 Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventuscontrarius eis, circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mareet volebat praeterire eos.
49 At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.49 At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare,putaverunt phantasma esse et exclamaverunt;
50 Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum : nolite timere.50 omnes enim eum viderunt etconturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis: “ Confidite,ego sum; nolite timere! ”.
51 Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant :51 Et ascendit ad illos in navem, et cessavitventus. Et valde nimis intra se stupebant;
52 non enim intellexerunt de panibus : erat enim cor eorum obcæcatum.52 non enim intellexerant de panibus,sed erat cor illorum obcaecatum.
53 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.53 Et cum transfretassent in terram, pervenerunt Gennesaret et applicuerunt.
54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum :54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum
55 et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.55 et percurrentesuniversam regionem illam coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant,circumferre, ubi audiebant eum esse.
56 Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.56 Et quocumque introibat in vicos aut incivitates vel in villas, in plateis ponebant infirmos; et deprecabantur eum, utvel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quotquot tangebant eum, salvifiebant.