Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Matthæum 13


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare.1 ויהי ביום ההוא ויצא ישוע מן הבית וישב על הים
2 Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet : et omnis turba stabat in littore,2 ויקהלו אליו המון עם רב וירד אל האניה וישב בה וכל העם עמדים על שפת הים
3 et locutus est eis multa in parabolis, dicens : Ecce exiit qui seminat, seminare.3 וירב לדבר אליהם במשלים לאמר הנה הזורע יצא לזרע
4 Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea.4 ובזרעו נפל מן הזרע על יד הדרך ויבא העוף ויאכלהו
5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam : et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ :5 ויש אשר נפל על מקמות סלע אשר אין לו שם אדמה הרבה וימהר לצמח כי לא היה לו עמק אדמה
6 sole autem orto æstuaverunt ; et quia non habebant radicem, aruerunt.6 ויהי כזרח השמש ויצרב וייבש כי לא היה לו שרש
7 Alia autem ceciderunt in spinas : et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.7 ויש אשר נפל בין הקצים ויעלו הקצים וימעכהו
8 Alia autem ceciderunt in terram bonam : et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.8 ויש אשר נפל על האדמה הטובה ויתן פרי זה מאה שערים וזה ששים וזה שלשים
9 Qui habet aures audiendi, audiat.
9 מי אשר אזנים לו לשמע ישמע
10 Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loqueris eis ?10 ויגשו אליו התלמידים ויאמרו למה זה במשלים תדבר אליהם
11 Qui respondens, ait illis : Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum : illis autem non est datum.11 ויען ויאמר כי לכם נתן לדעת את סודות מלכות השמים ולהם לא נתן
12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.12 כי מי שיש לו נתן ינתן לו ויעדיף ומי שאין לו גם את אשר יש לו יקח ממנו
13 Ideo in parabolis loquor eis : quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.13 על כן במשלים אדבר אליהם כי בראתם לא יראו ובשמעם לא ישמעו אף לא יבינו
14 Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis : Auditu audietis, et non intelligetis :
et videntes videbitis, et non videbitis.
14 ותקים בהם נבואת ישעיהו האמרת שמעו שמוע ואל תבינו וראו ראו ואל תדעו
15 Incrassatum est enim cor populi hujus,
et auribus graviter audierunt,
et oculos suos clauserunt :
nequando videant oculis, et auribus audiant,
et corde intelligant, et convertantur,
et sanem eos.
15 כי השמן לב העם הזה ואזניו הכבד ועיניו השע פן יראה בעיניו ובאזניו ישמע ולבבו יבין ושב ורפא לו
16 Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt.16 ואתם אשרי עיניכם כי תראינה ואזניכם כי תשמענה
17 Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.
17 כי אמן אמר אני לכם נביאים וצדיקים רבים נכספו לראת את אשר אתם ראים ולא ראוהו ולשמע את אשר אתם שמעים ולא שמעוהו
18 Vos ergo audite parabolam seminantis.18 לכן אתם שמעו נא את משל הזורע
19 Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus : hic est qui secus viam seminatus est.19 כל איש שמע את דבר המלכות ולא יבינהו ובא הרע וחטף את הזרוע בלבבו הוא הנזרע על יד הדרך
20 Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud :20 והנזרע על הסלע הוא השמע את הדבר וימהר ויקחנו בשמחה
21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis : facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.21 אך אין לו שרש תחתיו ורק לשעה יעמד ובהיות צרה ורדיפה על אדות הדבר מיד נכשל
22 Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.22 והנזרע בין הקצים הוא השמע את הדבר ודאגת העולם הזה ומרמת העשר ימעכו את הדבר ופרי לא יהיה לו
23 Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.
23 והנזרע על האדמה הטובה הוא השמע את הדבר ומבין אתו אף יעשה פרי ונתן זה מאה שערים וזה ששים וזה שלשים
24 Aliam parabolam proposuit illis, dicens : Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo :24 וישם לפניהם משל אחר לאמר מלכות השמים דומה לאיש אשר זרע זרע טוב בשדהו
25 cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.25 ויהי בנפל תרדמה על האנשים ויבא איבו ויזרע זונין בתוך החטים וילך לו
26 Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.26 וכאשר פרח הדשא ויעש פרי ויראו גם הזונין
27 Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei : Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? unde ergo habet zizania ?27 ויגשו עבדי בעל הבית ויאמרו אליו אדנינו הלא זרע טוב זרעת בשדך ומאין לו הזונין
28 Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei : Vis, imus, et colligimus ea ?28 ויאמר להם איש איב עשה זאת ויאמרו אליו העבדים היש את נפשך כי נלך ונלקט אתם
29 Et ait : Non : ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.29 ויאמר לא פן בלקטכם את הזונין תשרשו גם את החטים
30 Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum : triticum autem congregate in horreum meum.
30 הניחו אתם ויגדלו שניהם יחד עד הקציר והיה בעת הקציר אמר לקוצרים לקטו בראשונה את הזונין ואגדו אתם אגדות לשרפם ואת החטים אספו לאוצרי
31 Aliam parabolam proposuit eis dicens : Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo :31 וישם לפניהם משל אחר לאמר מלכות השמים דומה לגרגר של חרדל אשר לקחו איש ויזרעהו בשדהו
32 quod minimum quidem est omnibus seminibus : cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus.32 והוא קטן מכל הזרועים וכאשר צמח גדול הוא מן הירקות והיה לעץ עד אשר יבאו עוף השמים וקננו בענפיו
33 Aliam parabolam locutus est eis : Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum.33 וישא עוד משלו ויאמר מלכות השמים דומה לשאר אשר לקחתו אשה ותטמנהו בשלש סאים קמח עד כי יחמץ כלו
34 Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas : et sine parabolis non loquebatur eis :34 כל זאת דבר ישוע במשלים אל המון העם ובבלי משל לא דבר אליהם
35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem : Aperiam in parabolis os meum ; eructabo abscondita a constitutione mundi.
35 למלאת את אשר דבר הנביא לאמר אפתחה במשל פי אביעה חידות מני קדם
36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum : et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.36 אז שלח ישוע את המון העם ויבא הביתה ויגשו אליו תלמידיו ויאמרו באר נא לנו את משל זוני השדה
37 Qui respondens ait illis : Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.37 ויען ויאמר אליהם הזורע את הזרע הטוב הוא בן האדם
38 Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam.38 והשדה הוא העולם והזרע הטוב בני המלכות הם והזונין בני הרע המה
39 Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt.39 והאיב אשר זרעם הוא השטן והקציר הוא קץ העולם והקצרים הם המלאכים
40 Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur : sic erit in consummatione sæculi.40 והנה כאשר ילקטו הזונין ונשרפו באש כן יהיה בקץ העולם הזה
41 Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem :41 בן האדם ישלח את מלאכיו ולקטו ממלכותו את כל המכשלות ואת כל פעלי האון
42 et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.42 והשליכו אתם אל תנור האש שם תהיה היללה וחרק השנים
43 Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.
43 אז יזהירו הצדיקים כשמש במלכות אביהם מי אשר אזנים לו לשמע ישמע
44 Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro : quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.44 עוד דומה מלכות השמים לאוצר טמון בשדה אשר מצאו איש ויטמנהו ובשמחתו ילך ומכר את כל אשר לו וקנה את השדה ההוא
45 Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas.45 עוד דומה מלכות השמים לסחר המבקש מרגליות טבות
46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.
46 וכאשר מצא מרגלית אחת יקרה מאד הלך לו וימכר את כל אשר לו ויקן אתה
47 Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.47 עוד דומה מלכות השמים למכמרת אשר הורדה לים ומינים שונים יאספו לתוכה
48 Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt.48 וכאשר נמלאה העלו אתה אל שפת הים וישבו וילקטו את המינים הטובים לתוך הכלים ואת המשחתים השליכו חוצה
49 Sic erit in consummatione sæculi : exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum,49 כן יהיה בקץ העולם יצאו המלאכים והבדילו את הרשעים מתוך הצדיקים
50 et mittent eos in caminum ignis : ibi erit fletus, et stridor dentium.50 והשליכום אל תנור האש שם תהיה היללה וחרק השנים
51 Intellexistis hæc omnia ? Dicunt ei : Etiam.51 ויאמר אליהם ישוע האתם הבינותם את כל זאת ויאמרו אליו כן אדנינו
52 Ait illis : Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.52 ויאמר אליהם על כן כל סופר המלמד למלכות השמים דומה לאיש בעל הבית המוציא מאוצרו חדשות וישנות
53 Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.
53 ויהי ככלות ישוע את המשלים האלה ויעבר משם
54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent : Unde huic sapientia hæc, et virtutes ?54 ויבא לארצו וילמד אתם בבית כנסתם עד כי השתוממו ויאמרו מאין לזה החכמה הזאת והגבורות
55 Nonne hic est fabri filius ? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas ?55 הלא זה הוא בן החרש הלא אמו שמה מרים ואחיו יעקב ויוסי ושמעון ויהודה
56 et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt ? unde ergo huic omnia ista ?56 ואחיותיו הלא כלן אתנו הן ומאין איפוא לו כל אלה
57 Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.57 ויהי להם למכשול ויאמר ישוע אליהם אין הנביא נקלה כי אם בארצו ובביתו
58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.58 ולא עשה שם גבורות רבות מפני חסר אמונתם