Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Numeri 28


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Dixit quoque Dominus ad Moysen :1 Dixit quoque Dominus ad Moysen:
2 Præcipe filiis Israël, et dices ad eos : Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua.2 “ Praecipe filiis Is rael et dices ad eos: Oblationem meam et panem meum, sacrificium ignis in odorem suavissimum offerte per tempora sua.
3 Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis : agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum :3 Hoc est sacrificium ignis, quod offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum;
4 unum offeretis mane, et alterum ad vesperum :4 unum offeretis mane et alterum ad vesperam;
5 decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.5 decimam partem ephi similae in oblationem, quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin.
6 Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini.6 Holocaustum iuge est, quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino;
7 Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini.7 et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos; in sanctuario effundetis libamen potus inebriantis Domino.
8 Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino.8 Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam, iuxta ritum sacrificii matutini: sacrificium ignis in odorem suavissimum Domino.
9 Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba :9 Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos et duas decimas similae oleo conspersae et libamentum eius.
10 quæ rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum.10 Est holocaustum sabbati per singula sabbata, praeter holocaustum sempiternum et libamentum eius.
11 In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos,11 In calendis autem offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos
12 et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos : et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes :12 et tres decimas similae oleo conspersae in oblatione per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes,
13 et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos : holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino.13 et decimam unam similae oleo conspersae in oblatione per agnos singulos: holocaustum in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino.
14 Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt : media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.14 Libamenta autem eorum ista erunt: media pars hin vini per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.
15 Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.15 Hircus quoque offeretur Domino pro peccato, praeter holocaustum sempiternum cum libamentis suis.
16 Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit,16 Mense autem primo, quarta decima die mensis Pascha Domini erit,
17 et quintadecima die solemnitas : septem diebus vescentur azymis.17 et quinta decima die sollemnitas. Septem diebus vescemini azymis,
18 Quarum dies prima venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.18 quarum die prima conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea.
19 Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :19 Offeretisque sacrificium ignis, holocaustum Domino: vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem;
20 et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem,20 et oblationem singulorum ex simila, quae conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem
21 et decimam decimæ per agnos singulos, id est, per septem agnos.21 et decimam unam per agnos singulos, id est per septem agnos;
22 Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,22 et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,
23 præter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.23 praeter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.
24 Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.24 Ita facietis per singulos dies septem dierum: panem, sacrificium ignis in odorem suavissimum Domino praeter holocaustum iuge et libationem eius.
25 Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis : omne opus servile non facietis in eo.25 Die quoque septimo conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in eo.
26 Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.26 Die etiam primitivorum, quando offeretis oblationem novam Domino, in sollemnitate Hebdomadarum, conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in ea.
27 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :27 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulos de armento duos, arietem unum et agnos anniculos immaculatos septem,
28 atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,28 atque in oblatione eorum similae oleo conspersae, tres decimas per singulos vitulos, per arietem duas,
29 per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque,29 per agnos decimam unam, qui simul sunt agni septem;
30 qui mactatur pro expiatione : præter holocaustum sempiternum et liba ejus.30 hircum quoque, qui mactatur pro expiatione,
31 Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.31 praeter holocaustum sempiternum et oblationem eius. Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.