Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Numeri 25


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Morabatur autem eo tempore Israël in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab,1 וישב ישראל בשטים ויחל העם לזנות אל בנות מואב
2 quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum.2 ותקראן לעם לזבחי אלהיהן ויאכל העם וישתחוו לאלהיהן
3 Initiatusque est Israël Beelphegor : et iratus Dominus,3 ויצמד ישראל לבעל פעור ויחר אף יהוה בישראל
4 ait ad Moysen : Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israël.4 ויאמר יהוה אל משה קח את כל ראשי העם והוקע אותם ליהוה נגד השמש וישב חרון אף יהוה מישראל
5 Dixitque Moyses ad judices Israël : Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor.5 ויאמר משה אל שפטי ישראל הרגו איש אנשיו הנצמדים לבעל פעור
6 Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi.
6 והנה איש מבני ישראל בא ויקרב אל אחיו את המדינית לעיני משה ולעיני כל עדת בני ישראל והמה בכים פתח אהל מועד
7 Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione,7 וירא פינחס בן אלעזר בן אהרן הכהן ויקם מתוך העדה ויקח רמח בידו
8 ingressus est post virum Israëlitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israël :8 ויבא אחר איש ישראל אל הקבה וידקר את שניהם את איש ישראל ואת האשה אל קבתה ותעצר המגפה מעל בני ישראל
9 et occisi sunt viginti quatuor millia hominum.9 ויהיו המתים במגפה ארבעה ועשרים אלף
10 Dixitque Dominus ad Moysen :10 וידבר יהוה אל משה לאמר
11 Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël : quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo.11 פינחס בן אלעזר בן אהרן הכהן השיב את חמתי מעל בני ישראל בקנאו את קנאתי בתוכם ולא כליתי את בני ישראל בקנאתי
12 Idcirco loquere ad eum : Ecce do ei pacem fœderis mei,12 לכן אמר הנני נתן לו את בריתי שלום
13 et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum : quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël.13 והיתה לו ולזרעו אחריו ברית כהנת עולם תחת אשר קנא לאלהיו ויכפר על בני ישראל
14 Erat autem nomen viri Israëlitæ, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis.14 ושם איש ישראל המכה אשר הכה את המדינית זמרי בן סלוא נשיא בית אב לשמעני
15 Porro mulier Madianitis, quæ pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum.15 ושם האשה המכה המדינית כזבי בת צור ראש אמות בית אב במדין הוא
16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :16 וידבר יהוה אל משה לאמר
17 Hostes vos sentiant Madianitæ, et percutite eos :17 צרור את המדינים והכיתם אותם
18 quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quæ percussa est in die plagæ pro sacrilegio Phogor.18 כי צררים הם לכם בנכליהם אשר נכלו לכם על דבר פעור ועל דבר כזבי בת נשיא מדין אחתם המכה ביום המגפה על דבר פעור