Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Ezechielis 2


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Hæc visio similitudinis gloriæ Domini. Et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis, et dixit ad me : Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum.1 ויאמר אלי בן אדם עמד על רגליך ואדבר אתך
2 Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos : et audivi loquentem ad me,2 ותבא בי רוח כאשר דבר אלי ותעמדני על רגלי ואשמע את מדבר אלי
3 et dicentem : Fili hominis, mitto ego te ad filios Israël, ad gentes apostatrices quæ recesserunt a me : ipsi et patres eorum prævaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc :3 ויאמר אלי בן אדם שולח אני אותך אל בני ישראל אל גוים המורדים אשר מרדו בי המה ואבותם פשעו בי עד עצם היום הזה
4 et filii dura facie et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te. Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus :4 והבנים קשי פנים וחזקי לב אני שולח אותך אליהם ואמרת אליהם כה אמר אדני יהוה
5 si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quoniam domus exasperans est : et scient quia propheta fuerit in medio eorum.5 והמה אם ישמעו ואם יחדלו כי בית מרי המה וידעו כי נביא היה בתוכם
6 Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas, quoniam increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est.6 ואתה בן אדם אל תירא מהם ומדבריהם אל תירא כי סרבים וסלונים אותך ואל עקרבים אתה יושב מדבריהם אל תירא ומפניהם אל תחת כי בית מרי המה
7 Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant : quoniam irritatores sunt.7 ודברת את דברי אליהם אם ישמעו ואם יחדלו כי מרי המה
8 Tu autem, fili hominis, audi quæcumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est : aperi os tuum, et comede quæcumque ego do tibi.8 ואתה בן אדם שמע את אשר אני מדבר אליך אל תהי מרי כבית המרי פצה פיך ואכל את אשר אני נתן אליך
9 Et vidi : et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber : et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris : et scriptæ erant in eo lamentationes, et carmen, et væ.9 ואראה והנה יד שלוחה אלי והנה בו מגלת ספר
10 ויפרש אותה לפני והיא כתובה פנים ואחור וכתוב אליה קנים והגה והי