Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Jeremiæ 9


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Quis dabit capiti meo aquam,
et oculis meis fontem lacrimarum,
et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei ?
1 מי יתן ראשי מים ועיני מקור דמעה ואבכה יומם ולילה את חללי בת עמי
2 Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum,
et derelinquam populum meum,
et recedam ab eis ?
quia omnes adulteri sunt,
cœtus prævaricatorum.
2 מי יתנני במדבר מלון ארחים ואעזבה את עמי ואלכה מאתם כי כלם מנאפים עצרת בגדים
3 Et extenderunt linguam suam
quasi arcum mendacii et non veritatis :
confortati sunt in terra,
quia de malo ad malum egressi sunt,
et me non cognoverunt, dicit Dominus.
3 וידרכו את לשונם קשתם שקר ולא לאמונה גברו בארץ כי מרעה אל רעה יצאו ואתי לא ידעו נאם יהוה
4 Unusquisque se a proximo suo custodiat,
et in omni fratre suo non habeat fiduciam :
quia omnis frater supplantans supplantabit,
et omnis amicus fraudulenter incedet.
4 איש מרעהו השמרו ועל כל אח אל תבטחו כי כל אח עקוב יעקב וכל רע רכיל יהלך
5 Et vir fratrem suum deridebit,
et veritatem non loquentur :
docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ;
ut inique agerent laboraverunt.
5 ואיש ברעהו יהתלו ואמת לא ידברו למדו לשונם דבר שקר העוה נלאו
6 Habitatio tua in medio doli :
in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus.
6 שבתך בתוך מרמה במרמה מאנו דעת אותי נאם יהוה
7 Propterea hæc dicit Dominus exercituum :
Ecce ego conflabo, et probabo eos :
quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei ?
7 לכן כה אמר יהוה צבאות הנני צורפם ובחנתים כי איך אעשה מפני בת עמי
8 Sagitta vulnerans lingua eorum,
dolum locuta est.
In ore suo pacem cum amico suo loquitur,
et occulte ponit ei insidias.
8 חץ שוחט לשונם מרמה דבר בפיו שלום את רעהו ידבר ובקרבו ישים ארבו
9 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus,
aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea ?
9 העל אלה לא אפקד בם נאם יהוה אם בגוי אשר כזה לא תתנקם נפשי
10 Super montes assumam fletum ac lamentum,
et super speciosa deserti planctum,
quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens,
et non audierunt vocem possidentis :
a volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt.
10 על ההרים אשא בכי ונהי ועל נאות מדבר קינה כי נצתו מבלי איש עבר ולא שמעו קול מקנה מעוף השמים ועד בהמה נדדו הלכו
11 Et dabo Jerusalem in acervos arenæ,
et cubilia draconum :
et civitates Juda dabo in desolationem,
eo quod non sit habitator.
11 ונתתי את ירושלם לגלים מעון תנים ואת ערי יהודה אתן שממה מבלי יושב
12 Quis est vir sapiens qui intelligat hoc,
et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud,
quare perierit terra, et exusta sit quasi desertum,
eo quod non sit qui pertranseat ?
12 מי האיש החכם ויבן את זאת ואשר דבר פי יהוה אליו ויגדה על מה אבדה הארץ נצתה כמדבר מבלי עבר
13 Et dixit Dominus :
Quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis,
et non audierunt vocem meam,
et non ambulaverunt in ea,
13 ויאמר יהוה על עזבם את תורתי אשר נתתי לפניהם ולא שמעו בקולי ולא הלכו בה
14 et abierunt post pravitatem cordis sui,
et post Baalim, quod didicerunt a patribus suis :
14 וילכו אחרי שררות לבם ואחרי הבעלים אשר למדום אבותם
15 idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :
Ecce ego cibabo populum istum absinthio,
et potum dabo eis aquam fellis.
15 לכן כה אמר יהוה צבאות אלהי ישראל הנני מאכילם את העם הזה לענה והשקיתים מי ראש
16 Et dispergam eos in gentibus
quas non noverunt ipsi et patres eorum,
et mittam post eos gladium,
donec consumantur.
16 והפצותים בגוים אשר לא ידעו המה ואבותם ושלחתי אחריהם את החרב עד כלותי אותם
17 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :
Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant :
et ad eas quæ sapientes sunt mittite, et properent :
17 כה אמר יהוה צבאות התבוננו וקראו למקוננות ותבואינה ואל החכמות שלחו ותבואנה
18 festinent, et assumant super nos lamentum :
deducant oculi nostri lacrimas,
et palpebræ nostræ defluant aquis.
18 ותמהרנה ותשנה עלינו נהי ותרדנה עינינו דמעה ועפעפינו יזלו מים
19 Quia vox lamentationis audita est de Sion :
Quomodo vastati sumus,
et confusi vehementer ?
quia dereliquimus terram ;
quoniam dejecta sunt tabernacula nostra.
19 כי קול נהי נשמע מציון איך שדדנו בשנו מאד כי עזבנו ארץ כי השליכו משכנותינו
20 Audite ergo, mulieres, verbum Domini,
et assumant aures vestræ sermonem oris ejus,
et docete filias vestras lamentum,
et unaquæque proximam suam planctum :
20 כי שמענה נשים דבר יהוה ותקח אזנכם דבר פיו ולמדנה בנותיכם נהי ואשה רעותה קינה
21 quia ascendit mors per fenestras nostras ;
ingressa est domos nostras,
disperdere parvulos deforis,
juvenes de plateis.
21 כי עלה מות בחלונינו בא בארמנותינו להכרית עולל מחוץ בחורים מרחבות
22 Loquere : Hæc dicit Dominus :
Et cadet morticinum hominis
quasi stercus super faciem regionis,
et quasi fœnum post tergum metentis,
et non est qui colligat.
22 דבר כה נאם יהוה ונפלה נבלת האדם כדמן על פני השדה וכעמיר מאחרי הקצר ואין מאסף
23 Hæc dicit Dominus :
Non glorietur sapiens in sapientia sua,
et non glorietur fortis in fortitudine sua,
et non glorietur dives in divitiis suis :
23 כה אמר יהוה אל יתהלל חכם בחכמתו ואל יתהלל הגבור בגבורתו אל יתהלל עשיר בעשרו
24 sed in hoc glorietur, qui gloriatur,
scire et nosse me,
quia ego sum Dominus qui facio misericordiam,
et judicium, et justitiam in terra :
hæc enim placent mihi, ait Dominus.
24 כי אם בזאת יתהלל המתהלל השכל וידע אותי כי אני יהוה עשה חסד משפט וצדקה בארץ כי באלה חפצתי נאם יהוה
25 Ecce dies veniunt, dicit Dominus,
et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium,
25 הנה ימים באים נאם יהוה ופקדתי על כל מול בערלה
26 super Ægyptum, et super Juda, et super Edom,
et super filios Ammon, et super Moab ;
et super omnes qui attonsi sunt in comam,
habitantes in deserto :
quia omnes gentes habent præputium,
omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde.
26 על מצרים ועל יהודה ועל אדום ועל בני עמון ועל מואב ועל כל קצוצי פאה הישבים במדבר כי כל הגוים ערלים וכל בית ישראל ערלי לב