Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Jeremiæ 48


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Ad Moab. Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :
Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa !
capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit.
1 Ad Moab.
Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel:
“ Vae super Nabo, quoniam vastata est et confusa!
Capta est Cariathaim, confusa est arx et tremuit.
2 Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon :
cogitaverunt malum : Venite, et disperdamus eam de gente.
Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.
2 Non est ultra exsultatio in Moab;
in Hesebon cogitaverunt malum contra eam:
“Venite et disperdamus eam de gente”.
Tu quoque, Madmen, conticesces, sequeturque te gladius.
3 Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.
3 Vox clamoris de Oronaim:
“Vastitas et contritio magna”.
4 Contrita est Moab : annuntiate clamorem parvulis ejus.
4 Contrita est Moab,
auditum fecerunt clamorem usque ad Segor.
5 Per ascensum enim Luith
plorans ascendet in fletu,
quoniam in descensu Oronaim
hostes ululatum contritionis audierunt.
5 Per ascensum enim Luith
plorans ascendit in fletu,
quoniam in descensu Oronaim
hostes ululatum contritionis audierunt:
6 Fugite, salvate animas vestras,
et eritis quasi myricæ in deserto :
6 “Fugite, salvate animas vestras
et eritis quasi myricae in deserto”.
7 pro eo enim quod habuisti fiduciam
in munitionibus tuis et in thesauris tuis,
tu quoque capieris :
et ibit Chamos in transmigrationem,
sacerdotes ejus et principes ejus simul.
7 Pro eo enim quod habuisti fiduciam
in operibus tuis et in thesauris tuis,
tu quoque capieris;
et ibit Chamos in transmigrationem,
sacerdotes eius et principes eius simul.
8 Et veniet prædo ad omnem urbem,
et urbs nulla salvabitur :
et peribunt valles,
et dissipabuntur campestria,
quoniam dixit Dominus :
8 Et veniet praedo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur;
et peribit vallis, et dissipabuntur campestria,
quoniam dixit Dominus.
9 Date florem Moab, quia florens egredietur :
et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles.
9 Date pennas ad volandum;
et civitates eius desertae erunt et inhabitabiles.
10 Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter,
et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine.
10 Maledictus, qui facit opus Domini neglegenter,
et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine.
11 Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua,
et requievit in fæcibus suis :
nec transfusus est de vase in vas,
et in transmigrationem non abiit :
idcirco permansit gustus ejus in eo,
et odor ejus non est immutatus.
11 Securus fuit Moab ab adulescentia sua
et requievit in faecibus suis
nec transfusus est de vase in vas
et in transmigrationem non abiit;
idcirco permansit gustus eius in eo,
et odor eius non est immutatus.
12 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus,
et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum :
et sternent eum, et vasa ejus exhaurient,
et lagunculas eorum collident.
12 Propterea, ecce, dies veniunt,
dicit Dominus,
et mittam ei stratores laguncularum;
et sternent eum
et vasa eius exhaurient
et lagunculas eorum collident.
13 Et confundetur Moab a Chamos
sicut confusa est domus Israël a Bethel,
in qua habebat fiduciam.
13 Et confundetur Moab a Chamos, sicut confusa est domus Israel a Bethel, in quahabebat fiduciam.
14 Quomodo dicitis : Fortes sumus,
et viri robusti ad præliandum ?
14 Quomodo dicitis: “Fortes sumus
et viri robusti ad proeliandum”?
15 Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt,
et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait Rex :
Dominus exercituum nomen ejus.
15 Vastata est Moab,
et ascenderunt civitates illius,
et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem,
ait rex, Dominus exercituum nomen eius.
16 Prope est interitus Moab ut veniat,
et malum ejus velociter accurret nimis.
16 Prope est interitus Moab ut veniat,
et malum eius velociter accurret nimis.
17 Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus :
et universi qui scitis nomen ejus, dicite :
Quomodo confracta est virga fortis,
baculus gloriosus ?
17 Lugete super eum,
omnes, qui estis in circuitu eius;
et universi, qui scitis nomen eius,
dicite: “Quomodo confracta est virga fortis,
baculus gloriosus?”.
18 Descende de gloria, et sede in siti,
habitatio filiæ Dibon,
quoniam vastator Moab ascendit ad te :
dissipavit munitiones tuas.
18 Descende de gloria et sede in siti,
habitatrix filia Dibon,
quoniam vastator Moab ascendit ad te,
dissipavit munitiones tuas.
19 In via sta, et prospice,
habitatio Aroër :
interroga fugientem,
et ei qui evasit dic : Quid accidit ?
19 Ad viam sta et prospice,
habitatrix Aroer;
interroga fugientem
et eam, quae evasit.
Dic: “Quid accidit?”.
20 Confusus est Moab, quoniam victus est.
Ululate, et clamate :
annuntiate in Arnon,
quoniam vastata est Moab,
20 Confusus est Moab, quoniam victus est.
Ululate et clamate;
annuntiate in Arnon,
quoniam vastatus est Moab.
21 et judicium venit ad terram campestrem,
super Helon, et super Jasa,
et super Mephaath,
21 Et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iasa et superMephaath
22 et super Dibon,
et super Nabo, et super domum Deblathaim,
22 et super Dibon et super Nabo et super Bethdeblathaim,
23 et super Cariathaim, et super Bethgamul,
et super Bethmaon,
23 et superCariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon
24 et super Carioth,
et super Bosra, et super omnes civitates terræ Moab,
quæ longe et quæ prope sunt.
24 et super Carioth et superBosra et super omnes civitates terrae Moab, quae longe et quae prope sunt.
25 Abscissum est cornu Moab,
et brachium ejus contritum est, ait Dominus.
25 Abscissum est cornu Moab,
et brachium eius contritum est,
ait Dominus.
26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est :
et allidet manum Moab in vomitu suo,
et erit in derisum etiam ipse.
26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est; et allidet manum Moab invomitu suo, et erit in derisum etiam ipse.
27 Fuit enim in derisum tibi Israël :
quasi inter fures reperisses eum :
propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es,
captivus duceris.
27 Nonne in derisum tibi fuit Israel?Num inter fures repertus est? Quotiescumque enim adversum illum loquebaris,caput movebas.
28 Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab :
et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.
28 Relinquite civitates et habitate in petra,
habitatores Moab,
et estote quasi columba nidificans
in parietibus apertae voraginis.
29 Audivimus superbiam Moab : superbus est valde :
sublimitatem ejus, et arrogantiam,
et superbiam, et altitudinem cordis ejus.
29 Audivimus superbiam Moab,
superbus est valde;
sublimitatem eius et arrogantiam
et superbiam et altitudinem cordis eius.
30 Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus,
et quod non sit juxta eam virtus ejus,
nec juxta quod poterat conata sit facere.
30 Ego scio, ait Dominus, iactantiam eius, et quod non sint rectae fabulationes,nec recta fecerint.
31 Ideo super Moab ejulabo,
et ad Moab universam clamabo,
ad viros muri fictilis lamentantes :
31 Ideo super Moab eiulabo et super Moab universam clamabo,super viros Cirhareseth plorabitur.
32 de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama.
Propagines tuæ transierunt mare ;
usque ad mare Jazer pervenerunt :
super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit.
32 Plus quam in planctu Iazer plorabo tibi,
vinea Sabama;
propagines tuae transierunt mare,
usque ad Iazer pervenerunt.
Super messem tuam et vindemiam tuam
praedo irruit.
33 Ablata est lætitia et exsultatio
de Carmelo et de terra Moab,
et vinum de torcularibus sustuli :
nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.
33 Ablata est laetitia et exsultatio
de horto et de terra Moab,
et vinum de torcularibus sustuli;
nequaquam calcator uvae
solitum celeuma cantabit.
34 De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam ;
a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante :
aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt.
34 De clamore Hesebon usque Eleale et Iasa dederunt vocem suam, a Segor usque adOronaim, ad Eglatselisiam; aquae quoque Nemrim pessimae erunt.
35 Et auferam de Moab, ait Dominus,
offerentem in excelsis,
et sacrificantem diis ejus.
35 Et auferam deMoab, ait Dominus, offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius.
36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit,
et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum :
quia plus fecit quam potuit,
idcirco perierunt.
36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibia resonabit, et cor meum ad virosCirhareseth dabit sonitum tibiarum; quia depositum, quod acquisierunt, periit.
37 Omne enim caput calvitium,
et omnis barba rasa erit :
in cunctis manibus colligatio,
et super omne dorsum cilicium :
37 Omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit, in cunctis manibusincisiones et super lumbos cilicium.
38 super omnia tecta Moab, et in plateis ejus,
omnis planctus :
quoniam contrivi Moab
sicut vas inutile, ait Dominus.
38 Super omnia tecta Moab et in plateiseius omnis planctus, quoniam contrivi Moab sicut vas, quod nemini placet, aitDominus.
39 Quomodo victa est, et ululaverunt ?
quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est ?
eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.
39 Quomodo victa est, et ululaverunt? Quomodo vertit dorsum Moab etconfusus est? Eritque Moab in derisum et in terrorem omnibus in circuitu suo.
40 Hæc dicit Dominus :
Ecce quasi aquila volabit,
et extendet alas suas ad Moab.
40 Haec dicit Dominus:
Ecce quasi aquila volabit
et extendet alas suas ad Moab.
41 Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt :
et erit cor fortium Moab in die illa
sicut cor mulieris parturientis,
41 Capta sunt oppida,
et munitiones comprehensae sunt,
et erit cor fortium Moab in die illa
sicut cor mulieris parturientis.
42 et cessabit Moab esse populus,
quoniam contra Dominum gloriatus est.
42 Et cessabit Moab esse populus,
quoniam contra Dominum gloriatus est.
43 Pavor, et fovea,
et laqueus super te,
o habitator Moab, dicit Dominus.
43 Pavor et fovea et laqueus super te,
o habitator Moab,
dicit Dominus.
44 Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam,
et qui conscenderit de fovea capietur laqueo :
adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.
44 Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam,
et, qui conscenderit de fovea, capietur laqueo;
adducam enim super Moab
annum visitationis eorum,
ait Dominus.
45 In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes,
quia ignis egressus est de Hesebon,
et flamma de medio Seon :
et devorabit partem Moab,
et verticem filiorum tumultus.
45 In umbra Hesebon steterunt sine viribus fugientes,
sed ignis egressus est de Hesebon,
et flamma de medio Sehon,
et devoravit tempora Moab
et verticem filiorum tumultus.
46 Væ tibi, Moab :
periisti, popule Chamos,
quia comprehensi sunt filii tui
et filiæ tuæ in captivitatem.
46 Vae tibi, Moab!
Periit populus Chamos,
quia comprehensi sunt filii tui
et filiae tuae in captivitatem.
47 Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Hucusque judicia Moab.47 Et convertam sortem Moab in novissimis diebus ”,
ait Dominus.
Hucusque iudicia Moab.