Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Levítivo 7


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est :1 وهذه شريعة ذبيحة الاثم. انها قدس اقداس.
2 idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto : sanguis ejus per gyrum altaris fundetur.2 في المكان الذي يذبحون فيه المحرقة يذبحون ذبيحة الاثم. ويرشّ دمها على المذبح مستديرا
3 Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia :3 ويقرب منها كل شحمها الألية والشحم الذي يغشّي الاحشاء
4 duos renunculos, et pinguedinem quæ juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis.4 والكليتين والشحم الذي عليهما الذي على الخاصرتين وزيادة الكبد مع الكليتين ينزعها.
5 Et adolebit ea sacerdos super altare : incensum est Domini pro delicto.5 ويوقدهنّ الكاهن على المذبح وقودا للرب. انها ذبيحة اثم.
6 Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.6 كل ذكر من الكهنة ياكل منها. في مكان مقدس تؤكل. انها قدس اقداس.
7 Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto : utriusque hostiæ lex una erit : ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.7 ذبيحة الاثم كذبيحة الخطية. لهما شريعة واحدة. الكاهن الذي يكفّر بها تكون له.
8 Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus.8 والكاهن الذي يقرّب محرقة انسان فجلد المحرقة التي يقرّبها يكون له.
9 Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur :9 وكل تقدمة خبزت في التنور وكل ما عمل في طاجن او على صاج يكون للكاهن الذي يقرّبه.
10 sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura æqua per singulos dividetur.
10 وكل تقدمة ملتوتة بزيت او ناشفة تكون لجميع بني هرون كل انسان كأخيه
11 Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino.11 وهذه شريعة ذبيحة السلامة. الذي يقرّبها للرب
12 Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas :12 ان قرّبها لاجل الشكر يقرّب على ذبيحة الشكر اقراص فطير ملتوتة بزيت ورقاق فطير مدهونة بزيت ودقيقا مربوكا اقراصا ملتوتة بزيت
13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis :13 مع اقراص خبز خمير يقرّب قربانه على ذبيحة شكر سلامته.
14 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem,14 ويقرّب منه واحدا من كل قربان رفيعة للرب. يكون للكاهن الذي يرشّ دم ذبيحة السلامة.
15 cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.15 ولحم ذبيحة شكر سلامته يؤكل يوم قربانه. لا يبقي منه شيئا الى الصباح.
16 Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die : sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est :16 وان كانت ذبيحة قربانه نذرا او نافلة ففي يوم تقريبه ذبيحته تؤكل. وفي الغد يؤكل ما فضل منها.
17 quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.17 واما الفاضل من لحم الذبيحة في اليوم الثالث فيحرق بالنار.
18 Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti : quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit.18 وان اكل من لحم ذبيحة سلامته في اليوم الثالث لا تقبل. الذي يقربها لا تحسب له. تكون نجاسة. والنفس التي تاكل منها تحمل ذنبها.
19 Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni : qui fuerit mundus, vescetur ex ea.19 واللحم الذي مسّ شيئا ما نجسا لا يؤكل. يحرق بالنار. واللحم ياكل كل طاهر منه.
20 Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis.20 واما النفس التي تأكل لحما من ذبيحة السلامة التي للرب ونجاستها عليها فتقطع تلك النفس من شعبها.
21 Et quæ tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quæ polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis.
21 والنفس التي تمسّ شيئا ما نجسا نجاسة انسان او بهيمة نجسة او مكروها ما نجسا ثم تأكل من لحم ذبيحة السلامة التي للرب تقطع تلك النفس من شعبها
22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :22 وكلم الرب موسى قائلا
23 Loquere filiis Israël : Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis.23 كلم بني اسرائيل قائلا. كل شحم ثور او كبش او ماعز لا تأكلوا.
24 Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus.24 واما شحم الميتة وشحم المفترسة فيستعمل لكل عمل لكن اكلا لا تأكلوه.
25 Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.25 ان كل من اكل شحما من البهائم التي يقرّب منها وقودا للرب تقطع من شعبها النفس التي تاكل.
26 Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus.26 وكل دم لا تأكلوا في جميع مساكنكم من الطير ومن البهائم.
27 Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis.
27 كل نفس تاكل شيئا من الدم تقطع تلك النفس من شعبها
28 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :28 وكلم الرب موسى قائلا
29 Loquere filiis Israël, dicens : Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus.29 كلم بني اسرائيل قائلا. الذي يقرّب ذبيحة سلامته للرب يأتي بقربانه الى الرب من ذبيحة سلامته.
30 Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum : cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,30 يداه تأتيان بوقائد الرب. الشحم يأتي به مع الصدر. اما الصدر فلكي يردده ترديدا امام الرب.
31 qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus.31 فيوقد الكاهن الشحم على المذبح ويكون الصدر لهرون وبنيه.
32 Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.32 والساق اليمنى تعطونها رفيعة للكاهن من ذبائح سلامتكم.
33 Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua.33 الذي يقرّب دم ذبيحة السلامة والشحم من بني هرون تكون له الساق اليمنى نصيبا.
34 Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël.34 لان صدر الترديد وساق الرفيعة قد اخذتهما من بني اسرائيل من ذبائح سلامتهم واعطيتهما لهرون الكاهن ولبنيه فريضة دهرية من بني اسرائيل.
35 Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur,35 تلك مسحة هرون ومسحة بنيه من وقائد الرب يوم تقديمهم ليكهنوا للرب
36 et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israël religione perpetua in generationibus suis.36 التي امر الرب ان تعطى لهم يوم مسحه اياهم من بني اسرائيل فريضة دهرية في اجيالهم.
37 Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis,37 تلك شريعة المحرقة والتقدمة وذبيحة الخطية وذبيحة الاثم وذبيحة الملء وذبيحة السلامة
38 quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.38 التي امر الرب بها موسى في جبل سيناء يوم امره بني اسرائيل بتقيرب قرابينهم للرب في برية سيناء