Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Levítivo 11


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :1 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
2 Dicite filiis Israël : Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ :2 “ Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia, quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae.
3 omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis.3 Omne, quod habet plene divisam ungulam et ruminat in pecoribus, comedetis.
4 Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.4 Haec autem non comedetis ex ruminantibus vel dividentibus ungulam: camelum, quia ruminat quidem, sed non dividit ungulam, inter immunda reputabis;
5 Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est.5 hyracem, qui ruminat ungulamque non dividit, immundus est;
6 Lepus quoque : nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.6 leporem quoque, nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit;
7 Et sus : qui cum ungulam dividat, non ruminat.7 et suem, qui, cum ungulam plene dividat, non ruminat.
8 Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.
8 Horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.
9 Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est : omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.9 Haec sunt, quae gignuntur in aquis et vesci licitum est: omne, quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et torrentibus, comedetis.
10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, reptilium vel quorumlibet aliorum animalium, quae in aquis moventur, abominabile vobis
11 execrandumque erit : carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis.11 et execrandum erit; carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis.
12 Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.
12 Cuncta, quae non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt vobis.
13 Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis : aquilam, et gryphem, et haliæetum,13 Haec sunt, quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam et grypem et haliaeetum,
14 et milvum ac vulturem juxta genus suum,14 milvum ac vulturem iuxta genus suum
15 et omne corvini generis in similitudinem suam,15 et omne corvini generis,
16 struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum :16 struthionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum,
17 bubonem, et mergulum, et ibin,17 bubonem et mergulum et ibin,
18 et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem,18 cycnum et nyctocoracem et porphyrionem,
19 herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.
19 erodionem et charadrion iuxta genus suum, upupam quoque et vespertilionem.
20 Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis.20 Omne de volucribus, quod reptat super quattuor pedes, abominabile erit vobis.
21 Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram,21 Quidquid autem ambulat quidem super quattuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quae salit super terram,
22 comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum.22 comedere debetis; ut est bruchus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac locusta, singula iuxta genus suum.
23 Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis :23 Quidquid autem ex volucribus reptantibus quattuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis.
24 et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum :24 Et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur et erit immundus usque ad vesperum.
25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis.25 Et si necesse fuerit, ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad solis occasum.
26 Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit : et qui tetigerit illud, contaminabitur.26 Omne animal, quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam nec ruminat, immundum erit vobis; et, qui tetigerit illud, contaminabitur.
27 Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit : qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.27 Quod ambulat super plantas pedum ex cunctis animantibus, quae incedunt quadrupedia, immundum erit; qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.
28 Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum : quia omnia hæc immunda sunt vobis.28 Et, qui portaverit huiuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum; quia omnia haec immunda sunt vobis.
29 Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum,29 Haec quoque inter polluta reputabuntur de his, quae reptant in terra: mustela et mus et lacerta iuxta genus suum,
30 mygale, et chamæleon, et stellio, et lacerta, et talpa.
30 mygale et testudo et stellio et talpa et chamaeleon:
31 Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum :31 omnia haec immunda sunt.
Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum;
32 et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia : et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur.32 et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia, et in quocumque fit opus; tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et postea munda.
33 Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est.33 Vas autem fictile, in quo horum quidquam intro ceciderit, polluetur et frangendum est.
34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit : et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit exinde super eum aqua, immundus erit; et omne liquens, quod bibitur de tali vase, immundum erit.
35 Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit : sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.35 Et quidquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud, immundum erit; sive clibani sive chytropodes destruentur: immundi sunt et immundi erunt vobis.
36 Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur.36 Fontes tamen et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui vero morticinum eorum tetigerit, polluetur.
37 Si ceciderit super sementem, non polluet eam.37 Si ceciderint super sementem, non polluent eam;
38 Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur.38 sin autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, immunda erit vobis.
39 Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum :39 Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver eius tetigerit, immundus erit usque ad vesperum;
40 et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.40 et, qui comederit ex eo quippiam sive portaverit cadaver eius, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum.
41 Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum.41 Omne, quod reptat super terram, abominabile erit nec assumetur in cibum.
42 Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.42 Quidquid super pectus et quidquid quadrupes graditur, vel multos habet pedes sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.
43 Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.43 Nolite contaminare animas vestras nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.
44 Ego enim sum Dominus Deus vester : sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.44 Ego enim sum Dominus Deus vester; sanctificamini et sancti estote, quoniam et ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili, quod movetur super terram.
45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum.45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum: sancti eritis, quia et ego sanctus sum.
46 Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra,46 Ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis, quae movetur in aqua et reptat in terra,
47 ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.47 ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis ”.