Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Exodus 39


font
VULGATANOVA VULGATA
1 De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi.1 De hyacintho vero et purpura, cocco ac bysso fecerunt vestes textas pro ministerio sanctuarii. Et fecerunt vestes sacras Aaron, sicut praecepit Dominus Moysi.
2 Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,2 Fecerunt igitur ephod de auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta
3 opere polymitario : inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,3 opere polymitario tundentes bratteas aureas et extenuantes in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine.
4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,4 Fasciasque umerales fecerunt ei, cum quibus in utroque latere summitatum suarum copulabatur,
5 et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.5 et balteum, quo constringebatur ephod, eiusdem operis et unum cum eo ex auro, et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, sicut praeceperat Dominus Moysi.
6 Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël :6 Paraverunt et duos lapides onychinos, inclusos texturis aureis et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel;
7 posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi.7 posueruntque eos in fasciis umeralibus ephod, lapides memorialis filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
8 Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta :8 Fecerunt et pectorale opere polymito iuxta opus ephod ex auro, hyacintho, purpura coccoque et bysso retorta,
9 quadrangulum, duplex, mensuræ palmi.9 quadrangulum duplex mensurae palmi.
10 Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.10 Et posuerunt in eo gemmarum ordines quattuor: in primo versu erat sardius, topazius, smaragdus;
11 In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis.11 in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis;
12 In tertio, ligurius, achates, et amethystus.12 in tertio hyacinthus, achates et amethystus;
13 In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.13 in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus: inclusi textura aurea per ordines suos.
14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum.14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum.
15 Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo :15 Fecerunt in pectorali catenulas quasi funiculos opus tortile de auro purissimo
16 et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,16 et duos margines aureos totidemque anulos aureos. Porro duos anulos posuerunt in utraque summitate pectoralis;
17 e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.17 duos funiculos aureos inseruerunt anulis, qui in pectoralis angulis eminebant.
18 Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,18 Duas summitates amborum funiculorum colligaverunt duobus marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore.
19 stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi.19 Et fecerunt duos anulos aureos et posuerunt super duas summitates pectoralis in eius margine interiore contra ephod, sicut praecepit Dominus Moysi.
20 Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,20 Feceruntque duos anulos aureos, quos posuerunt in duabus fasciis umeralibus ephod deorsum in latere eius anteriore secus iuncturam eius super balteum ephod.
21 et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem :21 Et strinxerunt pectorale anulis eius ad anulos ephod vitta hyacinthina, ut esset super balteum ephod, ne amoveretur ab ephod, sicut praecepit Dominus Moysi.
22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta :22 Fecerunt quoque pallium ephod opere textili totum hyacinthinum
23 et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum :23 et capitium in medio eius supra oramque per gyrum sicut in capitio loricae;
24 tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi.24 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta
25 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus :25 et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata in inferiore parte pallii per gyrum,
26 et mitras cum coronulis suis ex bysso :26 ut sit tintinnabulum inter singula mala punica, quibus ornatus incedebat pontifex, quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi.
27 feminalia quoque linea, byssina :27 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius
28 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.28 et tiaram et ornatum mitrarum ex bysso, feminalia quoque linea ex bysso retorta,
29 Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini :29 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura ac cocco, arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi.
30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.
30 Fecerunt et laminam diadema sanctitatis de auro purissimo; scripseruntque in ea opere caelatoris: “ Sanctum Domino ”;
31 Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi.31 et strinxerunt eam desuper cum tiara vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Moysi.
32 Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,32 Perfectum est igitur omne opus habitaculi et tabernaculi conventus; feceruntque filii Israel cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi: sic fecerunt.
33 opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,33 Et obtulerunt habitaculum et tabernaculum et universam supellectilem, fibulas, tabulas, vectes, columnas ac bases,
34 velum ; arcam, vectes, propitiatorium,34 opertorium de pellibus arietum rubricatis et operimentum de pellibus delphini, velum,
35 mensam cum vasis suis et propositionis panibus ;35 arcam testimonii, vectes, propitiatorium,
36 candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo ;36 mensam cum vasis suis et propositionis panibus,
37 altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,37 candelabrum ex auro puro, lucernas in ordine earum et utensilia earum cum oleo candelabri,
38 et tentorium in introitu tabernaculi ;38 altare aureum et unguentum et thymiama ex aromatibus et velum in introitu tabernaculi,
39 altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia ; labrum cum basi sua ; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis ;39 altare aeneum, craticulam aeneam, vectes et vasa eius omnia, labrum cum basi sua,
40 tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum f?deris jussa sunt fieri.40 tentoria atrii et columnas cum basibus suis, velum in introitu atrii funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium habitaculi in tabernaculo conventus iussa sunt fieri.
41 Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,41 Vestes quoque textas, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, et vestes sacras Aaron sacerdotis et vestes filiorum eius
42 obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus.42 obtulerunt filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
43 Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.43 Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.