Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Iudith 6


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Factum est autem cum cessassent loqui, indignatus Holofernes vehementer, dixit ad Achior :1 Et, cum cessasset tumultus viro rum, qui erant in circuitu conci lii,dixit Holofernes princeps militiae virtutis Assyriae ad Achior coram omni populoalienigenarum et ad omnes filios Moab:
2 Quoniam prophetasti nobis, dicens quod gens Israël defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quoniam non est deus nisi Nabuchodonosor,2 “ Et quis es tu, Achior, etmercennarii Ephraim, quoniam prophetasti nobis sicut hodie et dixisti quoniamgenus filiorum Israel non expugnatur, quoniam Deus eorum proteget eos? Et quisest Deus, nisi Nabuchodonosor rex omnis terrae? Hic mittet potestatem suam etdisperdet eos a facie terrae, et non liberabit eos Deus eorum.
3 cum percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis, et omnis Israël tecum perditione disperiet :3 Sed nos serviillius percutiemus eos sicut hominem unum, nec sustinebunt vim equorumnostrorum.
4 et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universæ terræ : tuncque gladius militiæ meæ transiet per latera tua, et confixus cades inter vulneratos Israël, et non respirabis ultra, donec extermineris cum illis.4 Inundabimus enim eos in ipsis, et montes eorum inebriabuntursanguine eorum, et campi eorum replebuntur mortuis eorum, et non resistetvestigium pedum eorum contra faciem nostram, sed perditione perient. Dicit rexNabuchodonosor, dominus universae terrae; dixit enim, et non frustrabuntur verbaoris eius.
5 Porro autem si prophetiam tuam veram existimas, non concidat vultus tuus : et pallor qui faciem tuam obtinet abscedat a te, si verba mea hæc putas impleri non posse.5 Tu autem, Achior, mercennari Ammon, qui locutus es verba haec indie iniquitatis tuae, non videbis faciem meam iam ex hac die, quoadusqueulciscar in genus illorum, qui ascenderunt ex Aegypto.
6 Ut autem noveris quia simul cum illis hæc experieris, ecce ex hac hora illorum populo sociaberis, ut, dum dignas mei gladii p?nas exceperint, ipse simul ultioni subjaceas.6 Et tunc pertransietferrum militiae meae et populus famulorum meorum latera tua, et cades cumvulneratis eorum, cum venero.
7 Tunc Holofernes præcepit servis suis ut comprehenderent Achior, et perducerent eum in Bethuliam, et traderent eum in manus filiorum Israël.7 Et deducent te servi mei in montanam et ponentte in una civitatum ascensuum
8 Et accipientes eum servi Holofernis, profecti sunt per campestria : sed cum appropinquassent ad montana, exierunt contra eos fundibularii.8 et non peries, donec extermineris cum eis.
9 Illi autem divertentes a latere montis, ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus, et sic vinctum restibus dimiserunt eum, et reversi sunt ad dominum suum.9 Et,si speras corde tuo quoniam non capientur, non concidat facies tua. Locutus sum,et nihil decidet verborum meorum ”.
10 Porro filii Israël descendentes de Bethulia, venerunt ad eum : quem solventes, duxerunt ad Bethuliam, atque in medium populi illum statuentes, percunctati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent.
10 Et praecepit Holofernes servis suis, qui erant adstantes in tabernaculo eius,ut comprehenderent Achior et ducerent eum in Betuliam et traderent in manusfiliorum Israel.
11 In diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu Simeon, et Charmi, qui et Gothoniel.11 Et comprehenderunt eum servi eius et duxerunt illum extracastra in campum et promoverunt ex medio campo in montanam et advenerunt adfontes, qui erant sub Betulia.
12 In medio itaque seniorum, et in conspectu omnium, Achior dixit omnia quæ locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus : et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum,12 Et, ut viderunt eos viri civitatis superverticem montis, acceperunt arma sua et exierunt extra civitatem supra cacumenmontis, et omnis vir fundibalarius occupavit ascensus eorum et mittebat lapidessuper eos.
13 et quemadmodum ipse Holofernes iratus jusserit eum Israëlitis hac de causa tradi, ut dum vicerit filios Israël, tunc et ipsum Achior diversis jubeat interire suppliciis, propter hoc quod dixisset : Deus cæli defensor eorum est.13 Et accedentes sub monte alligaverunt Achior et reliqueruntproiectum sub radice montis et reversi sunt ad dominum suum.
14 Cumque Achior universa hæc exposuisset, omnis populus cecidit in faciem, adorantes Dominum, et communi lamentatione et fletu unanimes preces suas Domino effuderunt,14 Descendentesautem filii Israel de civitate sua adstiterunt ei et solventes eum perduxeruntin Betuliam et adduxerunt eum ad principes civitatis suae,
15 dicentes : Domine Deus cæli et terræ, intuere superbiam eorum, et respice ad nostram humilitatem, et faciem sanctorum tuorum attende, et ostende quoniam non derelinquis præsumentes de te : et præsumentes de se, et de sua virtute gloriantes, humilias.15 qui erant indiebus illis Ozias filius Michae de tribu Simeon et Chabris filius Gothoniel etCharmis filius Melchiel.
16 Finito itaque fletu, et per totam diem oratione populorum completa, consolati sunt Achior,16 Et convocaverunt omnes seniores civitatis, etconcurrerunt omnes iuvenes eorum et mulieres et pueri eorum in ecclesiam; etstatuerunt Achior in medio omnis populi ipsorum, et interrogavit eum Ozias, quidcontigisset.
17 dicentes : Deus patrum nostrorum, cujus tu virtutem prædicasti, ipse tibi hanc dabit vicissitudinem, ut eorum magis tu interitum videas.17 Et respondens indicavit eis verba consilii Holofernis et omniaverba, quaecumque locutus est in medio principum filiorum Assyriae, etquaecumque magniverbatus est Holofernes adversus domum Israel.
18 Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis, sit et tecum Deus in medio nostri : ut sicut placuerit tibi, ita cum tuis omnibus converseris nobiscum.18 Et procidensomnis populus adoraverunt Deum et clamaverunt dicentes:
19 Tunc Ozias, finito consilio, suscepit eum in domum suam, et fecit ei c?nam magnam.19 “ Domine, Deuscaeli, respice ad superbiam eorum et miserere humilitatis generis nostri etrespice ad faciem eorum, qui sanctificati sunt tibi in hac die ”.
20 Et vocatis omnibus presbyteris, simul expleto jejunio refecerunt.20 Etconsolati sunt Achior et laudaverunt eum valde.
21 Postea vero convocatus est omnis populus, et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt, petentes auxilium a Deo Israël.21 Et suscepit eum Ozias deecclesia in domum suam et fecit cenam senioribus, et invocaverunt
Deum Israel in adiutorium per totam noctem illam.