Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Thobis 3


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Tunc Tobias ingemuit, et cœpit orare cum lacrimis,1 Et contristatus animo et suspirans ploravi et coepi orare cum gemitibus:
2 dicens : Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt,
et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium.
2 “ Iustus es, Domine, et omnia opera tua iusta sunt, et omnes viae tuaemisericordia et veritas, et tu iudicas saeculum.
3 Et nunc Domine, memor esto mei,
et ne vindictam sumas de peccatis meis,
neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum.
3 Et nunc, Domine, memor estomei et respice in me; ne vindictam sumas de me pro peccatis meis et proneglegentiis meis et parentum meorum, quibus peccaverunt ante te,
4 Quoniam non obedivimus præceptis tuis,
ideo traditi sumus in direptionem,
et captivitatem, et mortem,
et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus
in quibus dispersisti nos.
4 quoniam nonoboedivimus praeceptis tuis, et tradidisti nos in direptionem et captivitatem etmortem et in parabolam et fabulam et improperium in omnibus nationibus, in quasnos dispersisti.
5 Et nunc Domine, magna judicia tua,
quia non egimus secundum præcepta tua,
et non ambulavimus sinceriter coram te.
5 Et nunc multa sunt iudicia tua vera, quae de me exigas propeccatis meis et parentum meorum, quia non egimus secundum praecepta tua et nonambulavimus sinceriter coram te.
6 Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum,
et præcipe in pace recipi spiritum meum :
expedit enim mihi mori magis quam vivere.
6 Et nunc secundum quod tibi placet fac mecumet praecipe recipi spiritum meum, ut dimittar a facie terrae et fiam terra, quiaexpedit mihi mori magis quam vivere, quoniam improperia falsa audivi, ettristitia multa est in me. Praecipe, Domine, ut dimittar ab hac necessitate, etdimitte me in locum aeternum et noli avertere a me faciem tuam, Domine, quiaexpedit mihi mori magis quam videre tantam necessitatem in vita mea, et neimproperia audiam ”.
7 Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui,7 Eadem die contigit Sarae filiae Raguel, qui erat Ecbatanis Mediae, ut et ipsaaudiret improperia ab una ex ancillis patris sui,
8 quoniam tradita fuerat septem viris, et dæmonium nomine Asmodæus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam.8 quoniam tradita erat virisseptem, et Asmodeus daemonium nequissimum occidebat eos, antequam cum illafierent, sicut est solitum mulieribus. Et dixit illi ancilla: “ Tu es, quaesuffocas viros tuos! Ecce, iam tradita es viris septem, et nemine eorum fruitaes.
9 Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens : Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum.9 Quid nos flagellas causa virorum tuorum, quia mortui sunt? Vade cum illis,nec ex te videamus filium aut filiam in perpetuum ”.
10 Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros ? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suæ : et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit, neque bibit :10 In illa diecontristata est animo puella et lacrimata est et ascendens in superiorem locumpatris sui voluit laqueo se suspendere. Et cogitavit iterum et dixit: “ Neforte improperent patri meo et dicant: “Unicam habuisti filiam carissimam, ethaec laqueo se suspendit ex malis”; et deducam senectam patris mei cumtristitia ad inferos. Utilius mihi est non me laqueo suspendere, sed deprecariDominum, ut moriar et iam improperia non audiam in vita mea ”.
11 sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam.11 Eodemtempore, porrectis manibus ad fenestram, deprecata est et dixit: “ Benedictuses, Domine, Deus misericors, et benedictum est nomen tuum sanctum et honorabilein saecula. Benedicant tibi omnia opera tua in aeternum.
12 Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum12 Et nunc, Domine, adte faciem meam et oculos meos direxi.
13 dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum : qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te.13 Iube me dimitti desuper terram, et neaudiam iam improperia.
14 Ad te, Domine, faciem meam converto ; ad te oculos meos dirigo.14 Tu scis, Domine, quoniam munda sum ab omni immunditiaviri
15 Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me.15 et non coinquinavi nomen meum neque nomen patris mei in terracaptivitatis meae. Unica sum patri meo, et non habet alium filium, qui possideathereditatem illius, neque frater est illi proximus neque propinquus illi, utcustodiam me illi uxorem. Iam perierunt mihi septem, et ut quid mihi adhucvivere? Et si non tibi videtur, Domine, occidere me, impera, ut respiciatur inme et misereatur mei, et ne iam improperium audiam ”.
16 Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia.16 In ipso tempore exaudita est oratio amborum in conspectu claritatis Dei,
17 Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me præbui.17 et missus est Raphael angelus sanare duos, Thobin desquamare ab albuginibusoculorum eius, ut videret oculis lumen Dei, et Saram filiam Raguel dare Thobiaefilio Thobis uxorem, et colligare Asmodeum daemonium nequissimum, quoniamThobiae contigit possidere eam prae omnibus, qui volebant accipere eam. In illotempore reversus est Thobi de atrio in domum suam; et Sara filia Ragueldescendit et ipsa de loco superiori.
18 Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea, consensi suscipere.
19 Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me.
20 Non est enim in hominis potestate consilium tuum.
21 Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit : quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur ; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur ; et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit.
22 Non enim delectaris in perditionibus nostris : quia post tempestatem tranquillum facis, et post lacrimationem et fletum, exultationem infundis.
23 Sit nomen tuum, Deus Israël, benedictum in sæcula.
24 In illo tempore exauditæ sunt preces amborum in conspectu gloriæ summi Dei :
25 et missus est angelus Domini sanctus Raphaël ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatæ.