Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Nehemiae 6


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod ædificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis),1 Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Gosem Arabs etceteri inimici nostri, quod aedificassem ego murum, et non esset in ipso residuainterruptio — usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis —
2 miserunt Sanaballat et Gossem ad me, dicentes : Veni, et percutiamus fœdus pariter in viculis in campo Ono. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum.2 miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes: “ Veni, et conveniamus inCephirim in campo Ono ”. Ipsi autem cogitabant, ut facerent mihi malum.
3 Misi ergo ad eos nuntios, dicens : Opus grande ego facio, et non possum descendere, ne forte negligatur cum venero, et descendero ad vos.3 Misiergo ad eos nuntios dicens: “ Opus grande ego facio et non possum descendere;cur cessare oportet opus, si desistero et descendero ad vos? ”.
4 Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quatuor vices : et respondi eis juxta sermonem priorem.4 Miseruntautem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices, et respondi eis iuxtasermonem priorem.
5 Et misit ad me Sanaballat juxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistolam habebat in manu sua scriptam hoc modo :5 Et misit ad me Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice puerum suum, etepistulam non obsignatam habebat in manu sua, in qua erat scriptum:
6 In gentibus auditum est, et Gossem dixit, quod tu et Judæi cogitetis rebellare, et propterea ædifices murum, et levare te velis super eos regem : propter quam causam6 “ Ingentibus auditum est, et Gosem dixit quod tu et Iudaei cogitetis rebellare, etpropterea aedifices murum et levare te velis super eos regem; iuxta hanc vocem
7 et prophetas posueris, qui prædicent de te in Jerusalem, dicentes : Rex in Judæa est. Auditurus est rex verba hæc : idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter.7 et prophetas posueris, qui praedicent de te in Ierusalem dicentes: “Rex inIudaea est!”. Nunc autem auditurus est rex verba haec; idcirco nunc veni, utineamus consilium pariter ”.
8 Et misi ad eos, dicens : Non est factum secundum verba hæc, quæ tu loqueris : de corde enim tuo tu componis hæc.8 Et misi ad eum dicens: “ Non est factumsecundum verba haec, quae tu loqueris; de corde enim tuo tu componis haec ”.
9 Omnes enim hi terrebant nos, cogitantes quod cessarent manus nostræ ab opere, et quiesceremus : quam ob causam magis confortavi manus meas.
9 Omnes enim hi terrebant nos cogitantes: “ Fatigabuntur manus eorum ab opere,et non complebitur ”. Quam ob causam magis confortavi manus meas.
10 Et ingressus sum domum Semaiæ filii Dalaiæ filii Metabeel secreto. Qui ait : Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamus portas ædis : quia venturi sunt ut interficiant te, et nocte venturi sunt ad occidendum te.10 Et ingressus sum domum Semeiae filii Dalaiae filii Meetabel, ubi eratdetentus. Qui ait: “ Tractemus nobiscum in domo Dei, in medio templi, etclaudamus portas aedis, quia venturi sunt, ut interficiant te; utique nocteventuri sunt ad occidendum te”.
11 Et dixi : Num quisquam similis mei fugit ? et quis ut ego ingredietur templum, et vivet ? non ingrediar.11 Et dixi: “ Num quisquam similis mei fugit? Et quis ut ego ingredieturtemplum et vivet? Non ingrediar ”.
12 Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, et Tobias et Sanaballat conduxissent eum.12 Et intellexi quod Deus non misisset eum,sed quasi vaticinans locutus esset ad me, quia Thobias et Sanaballat conduxeranteum.
13 Acceperat enim pretium, ut territus facerem, et peccarem, et haberent malum quod exprobrarent mihi.13 Acceperat enim pretium, ut territus sic agerem et peccarem, et haberentmalum, quod exprobrarent mihi.
14 Memento mei, Domine, pro Tobia et Sanaballat, juxta opera eorum talia : sed et Noadiæ prophetæ, et ceterorum prophetarum, qui terrebant me.
14 Memento, Deus meus, Thobiae et Sanaballatiuxta opera eorum talia, sed et Noadiae prophetae et ceterorum prophetarum, quiterrebant me!
15 Completus est autem murus vigesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus.15 Completus est autem murus vicesimo quinto die mensis Elul, quinquagintaduobus diebus.
16 Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent universæ gentes quæ erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc.16 Factum est ergo, cum audissent omnes inimici nostri, etvidissent universae gentes, quae erant in circuitu nostro, ut conciderent intrasemetipsos et scirent quod a Deo factum esset opus hoc.
17 Sed et in diebus illis multæ optimatum Judæorum epistolæ mittebantur ad Tobiam, et a Tobia veniebant ad eos.17 Sed et in diebus illis, multae optimatum Iudaeorum epistulae mittebantur adThobiam, et a Thobia veniebant ad eos.
18 Multi enim erant in Judæa habentes juramentum ejus, quia gener erat Secheniæ filii Area, et Johanan filius ejus acceperat filiam Mosollam filii Barachiæ :18 Multi enim in Iudaea coniurationemfecerunt cum eo, quia gener erat Secheniae filii Area, et Iohanan filius eiusacceperat filiam Mosollam filii Barachiae.
19 sed et laudabant eum coram me, et verba mea nuntiabant ei : et Tobias mittebat epistolas ut terreret me.19 Sed et laudabant eum coram me etverba mea nuntiabant ei; et Thobias mittebat epistulas, ut terreret me.