Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Nehemiae 11


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem : reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.1 Habitaverunt autem princi pes populi in Ierusalem; reli qua vero plebsmisit sortem, ut adducerent unum virum de decem ad habitandum in Ierusalemcivitate sancta, novem vero partes in civitatibus.
2 Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem.2 Benedixit autem populusomnibus viris, qui se sponte obtulerant, ut habitarent in Ierusalem.
3 Hi sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israël, sacerdotes, Levitæ, Nathinæi, et filii servorum Salomonis.3 Hi suntitaque principes provinciae, qui habitaverunt in Ierusalem et in civitatibusIudae. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel,sacerdotes, Levitae, oblati et filii servorum Salomonis.
4 Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda, et de filiis Benjamin : de filiis Juda, Athaias filius Aziam, filii Zachariæ, filii Amariæ, filii Saphatiæ, filii Melaleel : de filiis Phares,4 Et in Ierusalem habitaverunt de filiis Iudae et de filiis Beniamin. De filiisIudae: Athaias filius Oziam filii Zachariae filii Amariae filii Saphatiae filiiMalaleel, de filiis Phares;
5 Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Jojarib, filius Zachariæ, filius Silonitis :5 et Maasia filius Baruch filius Cholhoza filiusHazia filius Adaia filius Ioiarib filius Zachariae filius Silonitis.
6 omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.6 Omnesfilii Phares, qui habitaverunt in Ierusalem, quadringenti sexaginta octo virifortes.
7 Hi sunt autem filii Benjamin : Sellum filius Mosollam, filius Joëd, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia,7 Hi sunt autem filii Beniamin: Sallu filius Mosollam filius Ioed filius Phadaiafilius Colaia filius Maasia filius Etheel filius Iesaia;
8 et post eum Gebbai, Sellai, nongenti viginti octo,8 et fratres eius virifortes, nongenti viginti octo.
9 et Joël filius Zechri præpositus eorum, et Judas filius Senua super civitatem secundus.9 Et Ioel filius Zechri praepositus eorum, etIudas filius Asana super civitatem secundus.
10 Et de sacerdotibus, Idaia filius Joarib, Jachin,10 Et de sacerdotibus: Iedaia filius Ioiarib filius
11 Saraia filius Helciæ, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei,11 Saraia filius Helciaefilius Mosollam filius Sadoc filius Meraioth filius Achitob princeps domus Dei;
12 et fratres eorum facientes opera templi : octingenti viginti duo. Et Adaia filius Jeroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariæ, filius Pheshur, filius Melchiæ,12 et fratres eorum facientes opera templi, octingenti viginti duo. Et Adaiafilius Ieroham filius Phelelia filius Amsi filius Zachariae filius Phassurfilius Melchiae;
13 et fratres ejus principes patrum : ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer,13 et fratres eius principes familiarum ducenti quadragintaduo. Et Amassai filius Azareel filius Ahazi filius Mosollamoth filius Emmer;
14 et fratres eorum potentes nimis : centum viginti octo, et præpositus eorum Zabdiel filius potentium.14 et fratres eorum potentes nimis, centum viginti octo; et praepositus eorumZabdiel vir nobilis.
15 Et de Levitis, Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni,15 Et de Levitis: Semeia filius Hassub filius Ezricam filius Hasabia filiusBunni;
16 et Sabathai et Jozabed, super omnia opera quæ erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum.16 et Sabethai et Iozabad super omnia opera, quae erant forinsecus indomo Dei, de principibus Levitarum;
17 Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus ejus, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun :17 et Matthania filius Micha filius Zebedaeifilius Asaph magister chori incohabat orationem; et Becbecia secundus defratribus eius, et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun.
18 omnes Levitæ in civitate sancta ducenti octoginta quatuor.18 OmnesLevitae in civitate sancta ducenti octoginta quattuor.
19 Et janitores, Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia : centum septuaginta duo.19 Et ianitores: Accub, Telmon et fratres eorum, qui custodiebant ostia, centumseptuaginta duo.
20 Et reliqui ex Israël sacerdotes et Levitæ in universis civitatibus Juda, unusquisque in possessione sua.20 Et reliqui ex Israel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iudae,unusquisque in possessione sua.
21 Et Nathinæi, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathinæis.21 Et oblati habitabant in Ophel; et Siha etGaspha super oblatos.
22 Et episcopus Levitarum in Jerusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabiæ, filius Mathaniæ, filius Michæ. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.22 Et praefectus Levitarum in Ierusalem Ozi filius Bani filius Hasabiae filiusMatthaniae filius Michae de filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.
23 Præceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos,23 Praeceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos.
24 et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Juda in manu regis, juxta omne verbum populi,24 Et Phethahia filius Mesezabel de filiis Zara filii Iudae, legatus regis inomni negotio populi.
25 et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus ejus : et in Dibon, et in filiabus ejus : et in Cabseel, et in viculis ejus :25 Et in viculis per omnes regiones eorum, de filiis Iudae habitaverunt inCariatharbe et in pagis eius et in Dibon et in pagis eius et in Cabseel et inviculis eius
26 et in Jesue, et in Molada, et in Bethphaleth,26 et in Iesua et in Molada et in Bethpheleth
27 et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus ejus,27 et in Asarsual etin Bersabee et in pagis eius
28 et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus ejus,28 et in Siceleg et in Mochona et in pagis eius
29 et in Remmon, et in Saraa, et in Jerimuth,29 et in Remmon et in Saraa et in Ierimoth,
30 Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom.30 Zanoa, Odollam et in villis earum,Lachis et regionibus eius et Azeca et pagis eius. Et habitaverunt a Bersabeeusque ad vallem Ennom.
31 Filii autem Benjamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel, et filiabus ejus31 Filii autem Beniamin in Gabaa, Machmas et Hai et Bethel et pagis eius,
32 Anathoth, Nob, Anania,32 Anathoth, Nob, Anania,
33 Asor, Rama, Gethaim,33 Asor, Rama, Getthaim,
34 Hadid, Seboim, et Neballat, Lod,34 Hadid, Seboim et Neballat,
35 et Ono valle artificum.35 Lod et Ono et valle Artificum.
36 Et de Levitis portiones Judæ et Benjamin.36 Et de Levitis portiones in Iuda et Beniamin.