Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Samuelis II 23


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai : Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob,
egregius psaltes Israël :
1 فهذه هي كلمات داود الاخيرة. وحي داود بن يسّى ووحي الرجل القائم في العلا مسيح اله يعقوب ومرنم اسرائيل الحلو.
2 Spiritus Domini locutus est per me,
et sermo ejus per linguam meam.
2 روح الرب تكلم بي وكلمته على لساني.
3 Dixit Deus Israël mihi,
locutus est fortis Israël :
Dominator hominum,
justus dominator in timore Dei,
3 قال اله اسرائيل اليّ تكلم صخرة اسرائيل. اذا تسلط على الناس بار يتسلط بخوف الله
4 sicut lux auroræ, oriente sole,
mane absque nubibus rutilat :
et sicut pluviis germinat herba de terra.
4 وكنور الصباح اذا اشرقت الشمس. كعشب من الارض في صباح صحو مضيء غبّ المطر.
5 Nec tanta est domus mea apud Deum,
ut pactum æternum iniret mecum,
firmum in omnibus atque munitum.
Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas,
nec est quidquam ex ea quod non germinet.
5 أليس هكذا بيتي عند الله لانه وضع لي عهدا ابديا متقنا في كل شيء ومحفوظا. أفلا يثبت كل خلاصي وكل مسرتي.
6 Prævaricatores autem quasi spinæ evellentur universi,
quæ non tolluntur manibus.
6 ولكن بني بليعال جميعهم كشوك مطروح لانهم لا يؤخذون بيد.
7 Et si quis tangere voluerit eas,
armabitur ferro et ligno lanceato,
igneque succensæ comburentur usque ad nihilum.
7 والرجل الذي يمسهم يتسلح بحديد وعصا رمح. فيحترقون بالنار في مكانهم
8 Hæc nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno.8 هذه اسماء الابطال الذين لداود. يوشيب بشبث التحكموني رئيس الثلاثة. هو هزّ رمحه على ثمان مئة قتلهم دفعة واحدة.
9 Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in prælium.9 وبعده العازار بن دودو بن اخوخي احد الثلاثة الابطال الذين كانوا مع داود حينما عيّروا الفلسطينيين الذين اجتمعوا هناك للحرب وصعد رجال اسرائيل.
10 Cumque ascendissent viri Israël, ipse stetit et percussit Philisthæos donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio : fecitque Dominus salutem magnam in die illa : et populus qui fugerat, reversus est ad cæsorum spolia detrahenda.10 اما هو فاقام وضرب الفلسطينيين حتى كلّت يده ولصقت يده بالسيف وصنع الرب خلاصا عظيما في ذلك اليوم ورجع الشعب وراءه للنهب فقط.
11 Et post hunc, Semma filius Age de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione : erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthiim,11 وبعده شمّة بن احي الهراري. فاجتمع الفلسطينيون جيشا وكانت هناك قطعة حقل مملوءة عدسا فهرب الشعب من امام الفلسطينيين.
12 stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisthæos : et fecit Dominus salutem magnam.
12 فوقف في وسط القطعة وانقذها وضرب الفلسطينيين فصنع الرب خلاصا عظيما.
13 Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam : castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum.13 ونزل الثلاثة من الثلاثين رئيسا وأتوا في الحصاد الى داود الى مغارة عدلام وجيش الفلسطينيين نازل في وادي الرفائيين.
14 Et David erat in præsidio : porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.14 وكان داود حينئذ في الحصن وحفظة الفلسطينيين حينئذ في بيت لحم.
15 Desideravit ergo David, et ait : O si quis mihi daret potum aquæ de cisterna quæ est in Bethlehem juxta portam !15 فتأوّه داود وقال من يسقيني ماء من بئر بيت لحم التي عند الباب.
16 Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat juxta portam, et attulerunt ad David : at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino,16 فشقّ الابطال الثلاثة محلّة الفلسطينيين واستقوا ماء من بئر بيت لحم التي عند الباب وحملوه وأتوا به الى داود فلم يشأ ان يشربه بل سكبه للرب
17 dicens : Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc : num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt, et animarum periculum bibam ? Noluit ergo bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi.17 وقال حاشا لي يا رب ان افعل ذلك. هذا دم الرجال الذين خاطروا بانفسهم. فلم يشأ ان يشربه. هذا ما فعله الثلاثة الابطال
18 Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ, princeps erat de tribus : ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit : nominatus in tribus,18 وابيشاي اخو يوآب ابن صروية هو رئيس ثلاثة. هذا هزّ رمحه على ثلاث مئة قتلهم فكان له اسم بين الثلاثة.
19 et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat.19 ألم يكرم على الثلاثة فكان لهم رئيسا الا انه لم يصل الى الثلاثة الاول.
20 Et Banaias filius Jojadæ viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.20 وبناياهو بن يهوياداع ابن ذي بأس كثير الافعال من قبصئيل هو الذي ضرب اسدي موآب وهو الذي نزل وضرب اسدا في وسط جب يوم الثلج.
21 Ipse quoque interfecit virum ægyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam : itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Ægyptii, et interfecit eum hasta sua.21 وهو ضرب رجلا مصريا ذا منظر. وكان بيد المصري رمح. فنزل اليه بعصا وخطف الرمح من يد المصري وقتله برمحه.
22 Hæc fecit Banaias filius Jojadæ.22 هذا ما فعله بناياهو بن يهوياداع فكان له اسم بين الثلاثة الابطال
23 Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores : verumtamen usque ad tres non pervenerat : fecitque eum sibi David auricularium, a secreto.
23 وأكرم على الثلاثين الا انه لم يصل الى الثلاثة. فجعله داود من اصحاب سرّه
24 Asaël frater Joab inter triginta, Elehanan filius patrui ejus de Bethlehem,24 وعسائيل اخو يوآب كان من الثلاثين والحانان بن دودو من بيت لحم.
25 Semma de Harodi, Elica de Harodi,25 وشمّة الحرودي واليقا الحرودي.
26 Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,26 وحالص الفلطي وعيرا بن عقيش التقوعي
27 Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husati,27 وابيعزر العناثوثي ومبوناي الحوشاتي.
28 Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,28 وصلمون الاخوخي ومهراي النطوفاتي.
29 Heled filius Baana, et ipse Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin,29 وخالب بن بعنة النطوفاتي واتّاي بن ريباي من جبعة بني بيامين.
30 Banaia Pharathonites, Heddai de torrente Gaas,30 وبنايا الفرعتوني وهدّاي من اودية جاعش.
31 Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi,31 وابو علبون العرباتي وعزموت البرحومي
32 Eliaba de Salaboni. Filii Jassen, Jonathan,32 واليحبا الشعلبوني ومن بني ياشن يوناثان.
33 Semma de Orori, Ajam filius Sarar Arorites,33 وشمّة الهراري واخيآم بن شارار الاراري.
34 Eliphelet filius Aasbai filii Machati, Eliam filius Achitophel Gelonites,34 واليفلط بن احسباي ابن المعكي واليعام بن اخيتوفل الجيلوني.
35 Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi,35 وحصراي الكرملي وفعراي الأربيّ.
36 Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi,36 ويجآل بن ناثان من صوبة وباني الجادي.
37 Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ,37 وصالق العموني ونحراي البئيروتي حامل سلاح يوآب بن صروية
38 Ira Jethrites, Gareb et ipse Jethrites,38 وعيرا اليثري وجارب اليثري
39 Urias Hethæus : omnes triginta septem.39 واوريا الحثي. الجميع سبعة وثلاثون