Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Samuelis II 23


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai : Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob,
egregius psaltes Israël :
1 Haec autem sunt verba David novissima:
“ Dixit David filius Isai,
dixit vir constitutus in alto,
christus Dei Iacob,
suavis psalta Israel.
2 Spiritus Domini locutus est per me,
et sermo ejus per linguam meam.
2 Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius super linguam meam.
3 Dixit Deus Israël mihi,
locutus est fortis Israël :
Dominator hominum,
justus dominator in timore Dei,
3 Locutus est Deus Israel,
mihi dixit Petra Israel:
“Dominator hominum iustus,
dominator in timore Dei
4 sicut lux auroræ, oriente sole,
mane absque nubibus rutilat :
et sicut pluviis germinat herba de terra.
4 est sicut lux aurorae, oriente sole,
mane absque nubibus;
de splendore post pluviam
herba oritur de terra”.
5 Nec tanta est domus mea apud Deum,
ut pactum æternum iniret mecum,
firmum in omnibus atque munitum.
Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas,
nec est quidquam ex ea quod non germinet.
5 Nonne sic est domus mea cum Deo?
Quia pactum aeternum statuit mihi,
dispositum in omnibus atque munitum.
Cunctam enim salutem meam et omne desiderabile
nonne faciet germinare?
6 Prævaricatores autem quasi spinæ evellentur universi,
quæ non tolluntur manibus.
6 Praevaricatores autem
quasi spinae abiectae universi,
quae non tolluntur manibus;
7 Et si quis tangere voluerit eas,
armabitur ferro et ligno lanceato,
igneque succensæ comburentur usque ad nihilum.
7 et si quis tangere voluerit eas,
armabitur ferro et ligno lanceato,
igneque succensae comburentur ”.
8 Hæc nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno.8 Haec nomina fortium David:
Iesbaal Hachamonites, princeps inter tres, ipse levavit hastam suam super octingentos, quos interfecit impetu uno.
9 Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in prælium.9 Post hunc Eleazar filius Dodo Ahohites, inter tres fortes. Qui erat cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt illuc in proelium.
10 Cumque ascendissent viri Israël, ipse stetit et percussit Philisthæos donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio : fecitque Dominus salutem magnam in die illa : et populus qui fugerat, reversus est ad cæsorum spolia detrahenda.10 Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisthaeos, donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio; fecitque Dominus salutem magnam in die illa, et populus reversus est tantum ad spolia detrahenda.
11 Et post hunc, Semma filius Age de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione : erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthiim,11 Et post hunc Samma filius Age Ararites. Et congregati sunt Philisthim in Lehi; erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthim,
12 stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisthæos : et fecit Dominus salutem magnam.
12 stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philisthaeos, et fecit Dominus salutem magnam.
13 Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam : castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum.13 Et descenderunt tres de triginta et venerunt tempore messis ad David in speluncam Odollam; castra autem Philisthinorum erant posita in valle Raphaim.
14 Et David erat in præsidio : porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.14 Et David erat tunc in praesidio; porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.
15 Desideravit ergo David, et ait : O si quis mihi daret potum aquæ de cisterna quæ est in Bethlehem juxta portam !15 Desideravit igitur David et ait: “ O si quis mihi daret potum aquae de cisterna, quae est in Bethlehem iuxta portam! ”.
16 Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat juxta portam, et attulerunt ad David : at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino,16 Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat iuxta portam, et attulerunt ad David. At ille noluit bibere, sed libavit illam Domino
17 dicens : Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc : num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt, et animarum periculum bibam ? Noluit ergo bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi.17 dicens: “ Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hoc. Num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt in animarum periculo, bibam? ”. Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi.
18 Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ, princeps erat de tribus : ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit : nominatus in tribus,18 Abisai autem frater Ioab filius Sarviae princeps erat de triginta. Ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit. Nominatus in triginta
19 et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat.19 et inter triginta nobilior eratque eorum princeps; sed usque ad tres primos non pervenerat.
20 Et Banaias filius Jojadæ viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.20 Et Banaias filius Ioiadae vir fortissimus magnorum operum de Cabseel. Ipse percussit duos filios Ariel de Moab, et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.
21 Ipse quoque interfecit virum ægyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam : itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Ægyptii, et interfecit eum hasta sua.21 Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum procerae staturae habentem in manu hastam; itaque cum descendisset ad eum cum baculo, vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua.
22 Hæc fecit Banaias filius Jojadæ.22 Haec fecit Banaias filius Ioiadae, et ipse nominatus inter triginta fortissimos.
23 Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores : verumtamen usque ad tres non pervenerat : fecitque eum sibi David auricularium, a secreto.
23 Erat autem nobilior inter triginta; verumtamen usque ad tres non pervenerat. Fecitque eum David sibi caput satellitum suorum.
24 Asaël frater Joab inter triginta, Elehanan filius patrui ejus de Bethlehem,24 Asael frater Ioab erat inter triginta. Elchanan filius Dodo de Bethlehem,
25 Semma de Harodi, Elica de Harodi,25 Samma de Harod, Elica de Harod,
26 Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,26 Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,
27 Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husati,27 Abiezer de Anathoth, Sobbochai de Husa,
28 Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,28 Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,
29 Heled filius Baana, et ipse Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin,29 Heled filius Baana Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaa filiorum Beniamin,
30 Banaia Pharathonites, Heddai de torrente Gaas,30 Banaia Pharathonites, Heddai de torrentibus Gaas,
31 Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi,31 Abibaal Arbathites, Azmaveth de Bahurim,
32 Eliaba de Salaboni. Filii Jassen, Jonathan,32 Eliaba de Saalbon, Iasen de Gun,
33 Semma de Orori, Ajam filius Sarar Arorites,33 Ionathan filius Samma de Arar, Ahiam filius Sarar Ararites.
34 Eliphelet filius Aasbai filii Machati, Eliam filius Achitophel Gelonites,34 Eliphalet filius Aasbai Maachathitae, Eliam filius Achitophel Gilonites,
35 Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi,35 Hesro de Carmel, Pharai de Arab,
36 Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi,36 Igal filius Nathan de Soba, Bani de Gad,
37 Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ,37 Selec de Ammon, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae,
38 Ira Jethrites, Gareb et ipse Jethrites,38 Hira Iethrites, Gareb et ipse Iethrites,
39 Urias Hethæus : omnes triginta septem.39 Urias Hetthaeus.
Omnes triginta septem.