Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Samuelis II 23


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai : Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob,
egregius psaltes Israël :
1 ואלה דברי דוד האחרנים נאם דוד בן ישי ונאם הגבר הקם על משיח אלהי יעקב ונעים זמרות ישראל
2 Spiritus Domini locutus est per me,
et sermo ejus per linguam meam.
2 רוח יהוה דבר בי ומלתו על לשוני
3 Dixit Deus Israël mihi,
locutus est fortis Israël :
Dominator hominum,
justus dominator in timore Dei,
3 אמר אלהי ישראל לי דבר צור ישראל מושל באדם צדיק מושל יראת אלהים
4 sicut lux auroræ, oriente sole,
mane absque nubibus rutilat :
et sicut pluviis germinat herba de terra.
4 וכאור בקר יזרח שמש בקר לא עבות מנגה ממטר דשא מארץ
5 Nec tanta est domus mea apud Deum,
ut pactum æternum iniret mecum,
firmum in omnibus atque munitum.
Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas,
nec est quidquam ex ea quod non germinet.
5 כי לא כן ביתי עם אל כי ברית עולם שם לי ערוכה בכל ושמרה כי כל ישעי וכל חפץ כי לא יצמיח
6 Prævaricatores autem quasi spinæ evellentur universi,
quæ non tolluntur manibus.
6 ובליעל כקוץ מנד כלהם כי לא ביד יקחו
7 Et si quis tangere voluerit eas,
armabitur ferro et ligno lanceato,
igneque succensæ comburentur usque ad nihilum.
7 ואיש יגע בהם ימלא ברזל ועץ חנית ובאש שרוף ישרפו בשבת
8 Hæc nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno.8 אלה שמות הגברים אשר לדוד ישב בשבת תחכמני ראש השלשי הוא עדינו העצנו על שמנה מאות חלל בפעם אחד
9 Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in prælium.9 ואחרו אלעזר בן דדי בן אחחי בשלשה גברים עם דוד בחרפם בפלשתים נאספו שם למלחמה ויעלו איש ישראל
10 Cumque ascendissent viri Israël, ipse stetit et percussit Philisthæos donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio : fecitque Dominus salutem magnam in die illa : et populus qui fugerat, reversus est ad cæsorum spolia detrahenda.10 הוא קם ויך בפלשתים עד כי יגעה ידו ותדבק ידו אל החרב ויעש יהוה תשועה גדולה ביום ההוא והעם ישבו אחריו אך לפשט
11 Et post hunc, Semma filius Age de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione : erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthiim,11 ואחריו שמא בן אגא הררי ויאספו פלשתים לחיה ותהי שם חלקת השדה מלאה עדשים והעם נס מפני פלשתים
12 stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisthæos : et fecit Dominus salutem magnam.
12 ויתיצב בתוך החלקה ויצילה ויך את פלשתים ויעש יהוה תשועה גדולה
13 Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam : castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum.13 וירדו שלשים מהשלשים ראש ויבאו אל קציר אל דוד אל מערת עדלם וחית פלשתים חנה בעמק רפאים
14 Et David erat in præsidio : porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.14 ודוד אז במצודה ומצב פלשתים אז בית לחם
15 Desideravit ergo David, et ait : O si quis mihi daret potum aquæ de cisterna quæ est in Bethlehem juxta portam !15 ויתאוה דוד ויאמר מי ישקני מים מבאר בית לחם אשר בשער
16 Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat juxta portam, et attulerunt ad David : at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino,16 ויבקעו שלשת הגברים במחנה פלשתים וישאבו מים מבאר בית לחם אשר בשער וישאו ויבאו אל דוד ולא אבה לשתותם ויסך אתם ליהוה
17 dicens : Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc : num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt, et animarum periculum bibam ? Noluit ergo bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi.17 ויאמר חלילה לי יהוה מעשתי זאת הדם האנשים ההלכים בנפשותם ולא אבה לשתותם אלה עשו שלשת הגברים
18 Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ, princeps erat de tribus : ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit : nominatus in tribus,18 ואבישי אחי יואב בן צרויה הוא ראש השלשי והוא עורר את חניתו על שלש מאות חלל ולו שם בשלשה
19 et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat.19 מן השלשה הכי נכבד ויהי להם לשר ועד השלשה לא בא
20 Et Banaias filius Jojadæ viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.20 ובניהו בן יהוידע בן איש חי רב פעלים מקבצאל הוא הכה את שני אראל מואב והוא ירד והכה את האריה בתוך הבאר ביום השלג
21 Ipse quoque interfecit virum ægyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam : itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Ægyptii, et interfecit eum hasta sua.21 והוא הכה את איש מצרי אשר מראה וביד המצרי חנית וירד אליו בשבט ויגזל את החנית מיד המצרי ויהרגהו בחניתו
22 Hæc fecit Banaias filius Jojadæ.22 אלה עשה בניהו בן יהוידע ולו שם בשלשה הגברים
23 Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores : verumtamen usque ad tres non pervenerat : fecitque eum sibi David auricularium, a secreto.
23 מן השלשים נכבד ואל השלשה לא בא וישמהו דוד אל משמעתו
24 Asaël frater Joab inter triginta, Elehanan filius patrui ejus de Bethlehem,24 עשה אל אחי יואב בשלשים אלחנן בן דדו בית לחם
25 Semma de Harodi, Elica de Harodi,25 שמה החרדי אליקא החרדי
26 Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,26 חלץ הפלטי עירא בן עקש התקועי
27 Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husati,27 אביעזר הענתתי מבני החשתי
28 Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,28 צלמון האחחי מהרי הנטפתי
29 Heled filius Baana, et ipse Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin,29 חלב בן בענה הנטפתי אתי בן ריבי מגבעת בני בנימן
30 Banaia Pharathonites, Heddai de torrente Gaas,30 בניהו פרעתני הדי מנחלי געש
31 Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi,31 אבי עלבון הערבתי עזמות הברחמי
32 Eliaba de Salaboni. Filii Jassen, Jonathan,32 אליחבא השעלבני בני ישן יהונתן
33 Semma de Orori, Ajam filius Sarar Arorites,33 שמה ההררי אחיאם בן שרר האררי
34 Eliphelet filius Aasbai filii Machati, Eliam filius Achitophel Gelonites,34 אליפלט בן אחסבי בן המעכתי אליעם בן אחיתפל הגלני
35 Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi,35 חצרו הכרמלי פערי הארבי
36 Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi,36 יגאל בן נתן מצבה בני הגדי
37 Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ,37 צלק העמני נחרי הבארתי נשאי כלי יואב בן צריה
38 Ira Jethrites, Gareb et ipse Jethrites,38 עירא היתרי גרב היתרי
39 Urias Hethæus : omnes triginta septem.39 אוריה החתי כל שלשים ושבעה