Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Genesis 9


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos : Crescite, et multiplicamini, et replete terram.1 ויברך אלהים את נח ואת בניו ויאמר להם פרו ורבו ומלאו את הארץ
2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram : omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.2 ומוראכם וחתכם יהיה על כל חית הארץ ועל כל עוף השמים בכל אשר תרמש האדמה ובכל דגי הים בידכם נתנו
3 Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia.3 כל רמש אשר הוא חי לכם יהיה לאכלה כירק עשב נתתי לכם את כל
4 Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.4 אך בשר בנפשו דמו לא תאכלו
5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.5 ואך את דמכם לנפשתיכם אדרש מיד כל חיה אדרשנו ומיד האדם מיד איש אחיו אדרש את נפש האדם
6 Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo.6 שפך דם האדם באדם דמו ישפך כי בצלם אלהים עשה את האדם
7 Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.
7 ואתם פרו ורבו שרצו בארץ ורבו בה
8 Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo :8 ויאמר אלהים אל נח ואל בניו אתו לאמר
9 Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos :9 ואני הנני מקים את בריתי אתכם ואת זרעכם אחריכם
10 et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.10 ואת כל נפש החיה אשר אתכם בעוף בבהמה ובכל חית הארץ אתכם מכל יצאי התבה לכל חית הארץ
11 Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.11 והקמתי את בריתי אתכם ולא יכרת כל בשר עוד ממי המבול ולא יהיה עוד מבול לשחת הארץ
12 Dixitque Deus : Hoc signum f?deris quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas :12 ויאמר אלהים זאת אות הברית אשר אני נתן ביני וביניכם ובין כל נפש חיה אשר אתכם לדרת עולם
13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum f?deris inter me et inter terram.13 את קשתי נתתי בענן והיתה לאות ברית ביני ובין הארץ
14 Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus :14 והיה בענני ענן על הארץ ונראתה הקשת בענן
15 et recordabor f?deris mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat : et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem.15 וזכרתי את בריתי אשר ביני וביניכם ובין כל נפש חיה בכל בשר ולא יהיה עוד המים למבול לשחת כל בשר
16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor f?deris sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.16 והיתה הקשת בענן וראיתיה לזכר ברית עולם בין אלהים ובין כל נפש חיה בכל בשר אשר על הארץ
17 Dixitque Deus ad Noë : Hoc erit signum f?deris, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.
17 ויאמר אלהים אל נח זאת אות הברית אשר הקמתי ביני ובין כל בשר אשר על הארץ
18 Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth : porro Cham ipse est pater Chanaan.18 ויהיו בני נח היצאים מן התבה שם וחם ויפת וחם הוא אבי כנען
19 Tres isti filii sunt Noë : et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.19 שלשה אלה בני נח ומאלה נפצה כל הארץ
20 C?pitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.20 ויחל נח איש האדמה ויטע כרם
21 Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.21 וישת מן היין וישכר ויתגל בתוך אהלה
22 Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.22 וירא חם אבי כנען את ערות אביו ויגד לשני אחיו בחוץ
23 At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui : faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.23 ויקח שם ויפת את השמלה וישימו על שכם שניהם וילכו אחרנית ויכסו את ערות אביהם ופניהם אחרנית וערות אביהם לא ראו
24 Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor,24 וייקץ נח מיינו וידע את אשר עשה לו בנו הקטן
25 ait : Maledictus Chanaan,
servus servorum erit fratribus suis.
25 ויאמר ארור כנען עבד עבדים יהיה לאחיו
26 Dixitque : Benedictus Dominus Deus Sem,
sit Chanaan servus ejus.
26 ויאמר ברוך יהוה אלהי שם ויהי כנען עבד למו
27 Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem,
sitque Chanaan servus ejus.
27 יפת אלהים ליפת וישכן באהלי שם ויהי כנען עבד למו
28 Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis.28 ויחי נח אחר המבול שלש מאות שנה וחמשים שנה
29 Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum : et mortuus est.29 ויהיו כל ימי נח תשע מאות שנה וחמשים שנה וימת