Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Genesis 8


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.1 ויזכר אלהים את נח ואת כל החיה ואת כל הבהמה אשר אתו בתבה ויעבר אלהים רוח על הארץ וישכו המים
2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.2 ויסכרו מעינת תהום וארבת השמים ויכלא הגשם מן השמים
3 Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et c?perunt minui post centum quinquaginta dies.3 וישבו המים מעל הארץ הלוך ושוב ויחסרו המים מקצה חמשים ומאת יום
4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.4 ותנח התבה בחדש השביעי בשבעה עשר יום לחדש על הרי אררט
5 At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.5 והמים היו הלוך וחסור עד החדש העשירי בעשירי באחד לחדש נראו ראשי ההרים
6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,6 ויהי מקץ ארבעים יום ויפתח נח את חלון התבה אשר עשה
7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.7 וישלח את הערב ויצא יצוא ושוב עד יבשת המים מעל הארץ
8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.8 וישלח את היונה מאתו לראות הקלו המים מעל פני האדמה
9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.9 ולא מצאה היונה מנוח לכף רגלה ותשב אליו אל התבה כי מים על פני כל הארץ וישלח ידו ויקחה ויבא אתה אליו אל התבה
10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.10 ויחל עוד שבעת ימים אחרים ויסף שלח את היונה מן התבה
11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.11 ותבא אליו היונה לעת ערב והנה עלה זית טרף בפיה וידע נח כי קלו המים מעל הארץ
12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.12 וייחל עוד שבעת ימים אחרים וישלח את היונה ולא יספה שוב אליו עוד
13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.13 ויהי באחת ושש מאות שנה בראשון באחד לחדש חרבו המים מעל הארץ ויסר נח את מכסה התבה וירא והנה חרבו פני האדמה
14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.
14 ובחדש השני בשבעה ועשרים יום לחדש יבשה הארץ
15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :15 וידבר אלהים אל נח לאמר
16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.16 צא מן התבה אתה ואשתך ובניך ונשי בניך אתך
17 Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.17 כל החיה אשר אתך מכל בשר בעוף ובבהמה ובכל הרמש הרמש על הארץ הוצא אתך ושרצו בארץ ופרו ורבו על הארץ
18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.18 ויצא נח ובניו ואשתו ונשי בניו אתו
19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.19 כל החיה כל הרמש וכל העוף כל רומש על הארץ למשפחתיהם יצאו מן התבה
20 Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.20 ויבן נח מזבח ליהוה ויקח מכל הבהמה הטהורה ומכל העוף הטהר ויעל עלת במזבח
21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.21 וירח יהוה את ריח הניחח ויאמר יהוה אל לבו לא אסף לקלל עוד את האדמה בעבור האדם כי יצר לב האדם רע מנעריו ולא אסף עוד להכות את כל חי כאשר עשיתי
22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.22 עד כל ימי הארץ זרע וקציר וקר וחם וקיץ וחרף ויום ולילה לא ישבתו