Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Genesis 25


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam :1 وعاد ابراهيم فأخذ زوجة اسمها قطورة.
2 quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue.2 فولدت له زمران ويقشان ومدان ومديان ويشباق وشوحا.
3 Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.3 وولد يقشان شبا وددان. وكان بنو ددان أشّوريم ولطوشيم ولأمّيم.
4 At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ.4 وبنو مديان عيفة وعفر وحنوك وأبيداع وألدعة. جميع هؤلاء بنو قطورة.
5 Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac :5 واعطى ابراهيم اسحق كل ما كان له.
6 filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.6 واما بنو السراري اللواتي كانت لابراهيم فاعطاهم ابراهيم عطايا وصرفهم عن اسحق ابنه شرقا الى ارض المشرق وهو بعد حيّ
7 Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni.7 وهذه ايام سني حياة ابراهيم التي عاشها. مئة وخمس وسبعون سنة.
8 Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum : congregatusque est ad populum suum.8 واسلم ابراهيم روحه ومات بشيبة صالحة شيخا وشبعان اياما وانضمّ الى قومه.
9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre,9 ودفنه اسحق واسماعيل ابناه في مغارة المكفيلة في حقل عفرون بن صوحر الحثّي الذي امام ممرا.
10 quem emerat a filiis Heth : ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.10 الحقل الذي اشتراه ابراهيم من بني حثّ. هناك دفن ابراهيم وسارة امرأته.
11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.
11 وكان بعد موت ابراهيم ان الله بارك اسحق ابنه. وسكن اسحق عند بئر لحي رئي
12 Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ : et12 وهذه مواليد اسماعيل بن ابراهيم الذي ولدته هاجر المصرية جارية سارة لابراهيم.
13 hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,13 وهذه اسماء بني اسماعيل باسمائهم حسب مواليدهم. نبايوت بكر اسماعيل وقيدار وأدبئيل ومبسام
14 Masma quoque, et Duma, et Massa,14 ومشماع ودومة ومسّا
15 Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.15 وحدار وتيما ويطور ونافيش وقدمة.
16 Isti sunt filii Ismaëlis : et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.16 هؤلاء هم بنو اسماعيل وهذه اسماؤهم بديارهم وحصونهم اثنا عشر رئيسا حسب قبائلهم.
17 Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.17 وهذه سنو حياة اسماعيل. مئة وسبع وثلاثون سنة. واسلم روحه ومات وانضمّ الى قومه.
18 Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit.
18 وسكنوا من حويلة الى شور التي امام مصر حينما تجيء نحو اشور. امام جميع اخوته نزل
19 Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham : Abraham genuit Isaac :19 وهذه مواليد اسحق بن ابراهيم. ولد ابراهيم اسحق.
20 qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.20 وكان اسحق ابن اربعين سنة لما اتخذ لنفسه زوجة رفقة بنت بتوئيل الارامي اخت لابان الارامي من فدّان ارام.
21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.21 وصلّى اسحق الى الرب لاجل امرأته لانها كانت عاقرا. فاستجاب له الرب فحبلت رفقة امرأته.
22 Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quæ ait : Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? perrexitque ut consuleret Dominum.22 وتزاحم الولدان في بطنها. فقالت ان كان هكذا فلماذا انا. فمضت لتسأل الرب.
23 Qui respondens ait : Duæ gentes sunt in utero tuo,
et duo populi ex ventre tuo dividentur,
populusque populum superabit,
et major serviet minori.
23 فقال لها الرب في بطنك امّتان. ومن احشائك يفترق شعبان. شعب يقوى على شعب. وكبير يستعبد لصغير
24 Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.24 فلما كملت ايامها لتلد اذا في بطنها توأمان.
25 Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu : et idcirco appellavit eum Jacob.25 فخرج الاول احمر. كله كفروة شعر. فدعوا اسمه عيسو.
26 Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.26 وبعد ذلك خرج اخوه ويده قابضة بعقب عيسو فدعي اسمه يعقوب. وكان اسحق ابن ستين سنة لما ولدتهما
27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.27 فكبر الغلامان. وكان عيسو انسانا يعرف الصيد انسان البرية ويعقوب انسانا كاملا يسكن الخيام.
28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob.28 فاحب اسحق عيسو لان في فمه صيدا. واما رفقة فكانت تحب يعقوب.
29 Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro lassus,29 وطبخ يعقوب طبيخا فاتى عيسو من الحقل وهو قد اعيا.
30 ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.30 فقال عيسو ليعقوب اطعمني من هذا الاحمر لاني قد اعييت. لذلك دعي اسمه ادوم.
31 Cui dixit Jacob : Vende mihi primogenita tua.31 فقال يعقوب بعني اليوم بكوريتك.
32 Ille respondit : En morior, quid mihi proderunt primogenita ?32 فقال عيسو ها انا ماض الى الموت. فلماذا لي بكورية.
33 Ait Jacob : Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.33 فقال يعقوب احلف لي اليوم. فحلف له. فباع بكوريته ليعقوب.
34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.34 فاعطى يعقوب عيسو خبزا وطبيخ عدس. فاكل وشرب وقام ومضى. فاحتقر عيسو البكورية