Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Genesis 25


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam :1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam,
2 quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue.2 quae peperit ei Zamran et Iecsan et Madan et Madian et Iesboc et Sue.
3 Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.3 Iecsan quoque genuit Saba et Dedan. Filii Dedan fuerunt Assurim et Latusim et Loommim.
4 At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ.4 At vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Henoch et Abida et Eldaa. Omnes hi filii Ceturae.
5 Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac :5 Deditque Abraham cuncta, quae possederat, Isaac;
6 filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.6 filiis autem concubinarum suarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
7 Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni.7 Fuerunt autem dies vitae Abrahae centum septuaginta quinque anni.
8 Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum : congregatusque est ad populum suum.8 Et deficiens mortuus est Abraham in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum.
9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre,9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca Machpela, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hetthaei e regione Mambre,
10 quem emerat a filiis Heth : ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.10 quem emerat a filiis Heth. Ibi sepultus est ipse et Sara uxor eius.
11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.
11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius, qui habitabat iuxta puteum Lahairoi.
12 Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ : et12 Hae sunt generationes Ismael filii Abrahae, quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarae.
13 hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,13 Et haec nomina filiorum Ismael in vocabulis et generationibus suis: primogenitus Ismaelis Nabaioth, dein Cedar et Adbeel et Mabsam,
14 Masma quoque, et Duma, et Massa,14 Masma quoque et Duma et Massa,
15 Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.15 Hadad et Thema, Iethur et Naphis et Cedma.
16 Isti sunt filii Ismaëlis : et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.16 Isti sunt filii Ismaelis, et haec nomina eorum per vicos et mansiones eorum: duodecim principes tribuum suarum.
17 Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.17 Et facti sunt anni vitae Ismaelis centum triginta septem; deficiens mortuus est et appositus ad populum suum.
18 Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit.
18 Habitaverunt autem ab Hevila usque Sur, quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyriam. In faciem cunctorum fratrum suorum obiit.
19 Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham : Abraham genuit Isaac :19 Hae sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac;
20 qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.20 qui, cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Aramaei de Paddanaram, sororem Laban Aramaei.
21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis. Qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae.
22 Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quæ ait : Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? perrexitque ut consuleret Dominum.22 Sed collidebantur in utero eius parvuli. Quae ait: “Si sic est, cur mihi?”. Perrexitque, ut consuleret Dominum.
23 Qui respondens ait : Duæ gentes sunt in utero tuo,
et duo populi ex ventre tuo dividentur,
populusque populum superabit,
et major serviet minori.
23 Qui respondens ait:
“Duae gentes sunt in utero tuo,
et duo populi ex ventre tuo dividentur;
populusque populum superabit,
et maior serviet minori”.
24 Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.24 Iam tempus pariendi venerat, et ecce gemini in utero eius.
25 Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu : et idcirco appellavit eum Jacob.25 Qui primus egressus est rufus erat et totus quasi pallium pilosum; vocatumque est nomen eius Esau. Postea frater eius egrediens plantam Esau tenebat manu, et idcirco appellatum est nomen eius Iacob.
26 Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.26 Sexagenarius erat Isaac, quando nati sunt parvuli.
27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi et homo agrestis; Iacob autem vir compositus et habitans in tabernaculis.
28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob.28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius libenter vesceretur; et Rebecca diligebat Iacob.
29 Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro lassus,29 Coxit autem Iacob pulmentum; ad quem, cum venisset Esau de agro lassus,
30 ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.30 ait: “Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum”. Quam ob causam vocatum est nomen eius Edom (id est Rufus).
31 Cui dixit Jacob : Vende mihi primogenita tua.31 Cui dixit Iacob: “Vende mihi prius primogenita tua”.
32 Ille respondit : En morior, quid mihi proderunt primogenita ?32 Ille respondit: “En morior; quid mihi proderunt primogenita?”.
33 Ait Jacob : Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.33 Ait Iacob: “Iura ergo mihi”. Iuravit et vendidit primogenita.
34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit; surrexit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset.