Scrutatio

Lunedi, 13 maggio 2024 - Beata Vergine Maria di Fatima ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Matteo (متى) 24


font
SMITH VAN DYKEVULGATA
1 ثم خرج يسوع ومضى من الهيكل . ‎ فتقدم تلاميذه لكي يروه ابنية الهيكل.1 Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi.
2 فقال لهم يسوع أما تنظرون جميع هذه. الحق اقول لكم انه لا يترك ههنا حجر على حجر لا ينقض2 Ipse autem respondens dixit illis : Videtis hæc omnia ? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.
3 وفيما هو جالس على جبل الزيتون تقدم اليه التلاميذ على انفراد قائلين قل لنا متى يكون هذا وما هي علامة مجيئك وانقضاء الدهر.3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis, quando hæc erunt ? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi ?
4 فاجاب يسوع وقال لهم انظروا لا يضلكم احد.4 Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat :
5 فان كثيرين سيأتون باسمي قائلين انا هو المسيح ويضلون كثيرين.5 multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus : et multos seducent.
6 وسوف تسمعون بحروب واخبار حروب. انظروا لا ترتاعوا. لانه لا بد ان تكون هذه كلها. ولكن ليس المنتهى بعد.6 Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini : oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis :
7 لانه تقوم امة على امة ومملكة على مملكة وتكون مجاعات واوبئة وزلازل في اماكن.7 consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca :
8 ولكن هذه كلها مبتدأ الاوجاع.8 hæc autem omnia initia sunt dolorum.
9 حينئذ يسلمونكم الى ضيق ويقتلونكم وتكونون مبغضين من جميع الامم لاجل اسمي.9 Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
10 وحينئذ يعثر كثيرون ويسلمون بعضهم بعضا ويبغضون بعضهم بعضا.10 Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.
11 ويقوم انبياء كذبة كثيرون ويضلون كثيرين.11 Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos.
12 ولكثرة الاثم تبرد محبة الكثيرين.12 Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum :
13 ولكن الذي يصبر الى المنتهى فهذا يخلص.13 qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
14 ويكرز ببشارة الملكوت هذه في كل المسكونة شهادة لجميع الامم. ثم يأتي المنتهى14 Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio.
15 فمتى نظرتم رجسة الخراب التي قال عنها دانيال النبي قائمة في المكان المقدس. ليفهم القارئ.15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat :
16 فحينئذ ليهرب الذين في اليهودية الى الجبال.16 tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes :
17 والذي على السطح فلا ينزل لياخذ من بيته شيئا.17 et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua :
18 والذي في الحقل فلا يرجع الى ورائه لياخذ ثيابه.18 et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.
19 وويل للحبالى والمرضعات في تلك الايام.19 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus !
20 وصلّوا لكي لا يكون هربكم في شتاء ولا في سبت.20 Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato :
21 لانه يكون حينئذ ضيق عظيم لم يكن مثله منذ ابتداء العالم الى الآن ولن يكون.21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
22 ولو لم تقصّر تلك الايام لم يخلص جسد. ولكن لاجل المختارين تقصّر تلك الايام.22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi.
23 حينئذ ان قال لكم احد هوذا المسيح هنا او هناك فلا تصدقوا.23 Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic : nolite credere.
24 لانه سيقوم مسحاء كذبة وانبياء كذبة ويعطون آيات عظيمة وعجائب حتى يضلوا لو امكن المختارين ايضا.24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ : et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.
25 ها انا قد سبقت واخبرتكم.25 Ecce prædixi vobis.
26 فان قالوا لكم ها هو في البرية فلا تخرجوا. ها هو في المخادع فلا تصدقوا.26 Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere.
27 لانه كما ان البرق يخرج من المشارق ويظهر الى المغارب هكذا يكون ايضا مجيء ابن الانسان.27 Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem : ita erit et adventus Filii hominis.
28 لانه حيثما تكن الجثّة فهناك تجتمع النسور28 Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.
29 وللوقت بعد ضيق تلك الايام تظلم الشمس والقمر لا يعطي ضؤه والنجوم تسقط من السماء وقوات السموات تتزعزع.29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur :
30 وحينئذ تظهر علامة ابن الانسان في السماء. وحينئذ تنوح جميع قبائل الارض ويبصرون ابن الانسان آتيا على سحاب السماء بقوة ومجد كثير.30 et tunc parebit signum Filii hominis in cælo : et tunc plangent omnes tribus terræ : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.
31 فيرسل ملائكته ببوق عظيم الصوت فيجمعون مختاريه من الاربع الرياح من اقصاء السموات الى اقصائها.31 Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.
32 فمن شجرة التين تعلّموا المثل متى صار غصنها رخصا واخرجت اوراقها تعلمون ان الصيف قريب.32 Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas :
33 هكذا انتم ايضا متى رأيتم هذا كله فاعلموا انه قريب على الابواب.33 ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis.
34 الحق اقول لكم لا يمضي هذا الجيل حتى يكون هذا كله.34 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.
35 السماء والارض تزولان ولكن كلامي لا يزول.35 Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.
36 واما ذلك اليوم وتلك الساعة فلا يعلم بهما احد ولا ملائكة السموات الا ابي وحده.36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.
37 وكما كانت ايام نوح كذلك يكون ايضا مجيء ابن الانسان.37 Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis :
38 لانه كما كانوا في الايام التي قبل الطوفان ياكلون ويشربون ويتزوجون ويزوّجون الى اليوم الذي دخل فيه نوح الفلك38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,
39 ولم يعلموا حتى جاء الطوفان واخذ الجميع. كذلك يكون ايضا مجيء ابن الانسان.39 et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis.
40 حينئذ يكون اثنان في الحقل. يؤخذ الواحد ويترك الآخر.40 Tunc duo erunt in agro : unus assumetur, et unus relinquetur.
41 اثنتان تطحنان على الرحى. تؤخذ الواحدة وتترك الآخرى41 Duæ molentes in mola : una assumetur, et una relinquetur.
42 اسهروا اذا لانكم لا تعلمون في اية ساعة يأتي ربكم.42 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
43 واعلموا هذا انه لو عرف رب البيت في اية هزيع يأتي السارق لسهر ولم يدع بيته ينقب.43 Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
44 لذلك كونوا انتم ايضا مستعدين لانه في ساعة لا تظنون يأتي ابن الانسان.44 Ideo et vos estote parati : quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
45 فمن هو العبد الامين الحكيم الذي اقامه سيده على خدمه ليعطيهم الطعام في حينه.45 Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore ?
46 طوبى لذلك العبد الذي اذا جاء سيده يجده يفعل هكذا.46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.
47 الحق اقول لكم انه يقيمه على جميع امواله.47 Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.
48 ولكن ان قال ذلك العبد الردي في قلبه سيدي يبطئ قدومه.48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram fecit dominus meus venire :
49 فيبتدئ يضرب العبيد رفقاءه ويأكل ويشرب مع السكارى.49 et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis :
50 يأتي سيد ذلك العبد في يوم لا ينتظره وفي ساعة لا يعرفها.50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat :
51 فيقطّعه ويجعل نصيبه مع المرائين. هناك يكون البكاء وصرير الاسنان51 et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis : illic erit fletus et stridor dentium.