Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Salmi (مزامير) 119


font
SMITH VAN DYKENOVA VULGATA
1 ا ـ طوبى للكاملين طريقا السالكين في شريعة الرب‎.1 ALLELUIA.
ALEPH. Beati immaculati in via,
qui ambulant in lege Domini.
2 ‎طوبى لحافظي شهاداته. من كل قلوبهم يطلبونه‎.2 Beati, qui servant testimonia eius,
in toto corde exquirunt eum.
3 ‎ايضا لا يرتكبون اثما. في طرقه يسلكون‎.3 Non enim operati sunt iniquitatem,
in viis eius ambulaverunt.
4 ‎انت اوصيت بوصاياك ان تحفظ تماما4 Tu mandasti
mandata tua custodiri nimis.
5 ليت طرقي تثبت في حفظ فرائضك‎.5 Utinam dirigantur viae meae
ad custodiendas iustificationes tuas!
6 ‎حينئذ لا اخزى اذا نظرت الى كل وصاياك‎.6 Tunc non confundar,
cum perspexero in omnibus praeceptis tuis.
7 ‎احمدك باستقامة قلب عند تعلمي احكام عدلك‎.7 Confitebor tibi in directione cordis,
in eo quod didici iudicia iustitiae tuae.
8 ‎وصاياك احفظ. لا تتركني الى الغاية8 Iustificationes tuas custodiam,
non me derelinquas usquequaque.
9 ب ـ بم يزكي الشاب طريقه. بحفظه اياه حسب كلامك‎.9 BETH. In quo mundabit adulescentior viam suam?
In custodiendo sermones tuos.
10 ‎بكل قلبي طلبتك. لا تضلني عن وصاياك‎.10 In toto corde meo exquisivi te;
ne errare me facias a praeceptis tuis.
11 ‎خبأت كلامك في قلبي لكيلا اخطئ اليك‎.11 In corde meo abscondi eloquia tua,
ut non peccem tibi.
12 ‎مبارك انت يا رب. علمني فرائضك‎.12 Benedictus es, Domine;
doce me iustificationes tuas.
13 ‎بشفتيّ حسبت كل احكام فمك‎.13 In labiis meis
numeravi omnia iudicia oris tui.
14 ‎بطريق شهاداتك فرحت كما على كل الغنى‎.14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum
sicut in omnibus divitiis.
15 ‎بوصاياك الهج والاحظ سبلك‎.15 In mandatis tuis exercebor
et considerabo vias tuas.
16 ‎بفرائضك اتلذذ. لا انسى كلامك16 In iustificationibus tuis delectabor,
non obliviscar sermonem tuum.
17 ج ـ احسن الى عبدك فاحيا واحفظ امرك‎.17 GHIMEL. Benefac servo tuo, et vivam
et custodiam sermonem tuum.
18 ‎اكشف عن عينيّ فارى عجائب من شريعتك‎.18 Revela oculos meos,
et considerabo mirabilia de lege tua.
19 ‎غريب انا في الارض. لا تخف عني وصاياك‎.19 Incola ego sum in terra,
non abscondas a me praecepta tua.
20 ‎انسحقت نفسي شوقا الى احكامك في كل حين‎.20 Defecit anima mea in desiderando iudicia tua
in omni tempore.
21 ‎انتهرت المتكبرين الملاعين الضالين عن وصاياك‎.21 Increpasti superbos;
maledicti, qui errant a praeceptis tuis.
22 ‎دحرج عني العار والاهانة لاني حفظت شهاداتك‎.22 Aufer a me opprobrium et contemptum,
quia testimonia tua servavi.
23 ‎جلس ايضا رؤساء تقاولوا عليّ. اما عبدك فيناجي بفرائضك‎.23 Etsi principes sedent et adversum me loquuntur,
servus tamen tuus exercetur in iustificationibus tuis.
24 ‎ايضا شهاداتك هي لذّتي اهل مشورتي24 Nam et testimonia tua delectatio mea,
et consilium meum iustificationes tuae.
25 د ـ لصقت بالتراب نفسي فاحيني حسب كلمتك‎.25 DALETH. Adhaesit pulveri anima mea;
vivifica me secundum verbum tuum.
26 ‎قد صرّحت بطرقي فاستجبت لي. علمني فرائضك‎.26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me;
doce me iustificationes tuas.
27 ‎طريق وصاياك فهمني فاناجي بعجائبك‎.27 Viam mandatorum tuorum fac me intellegere,
et exercebor in mirabilibus tuis.
28 ‎قطرت نفسي من الحزن. اقمني حسب كلامك‎.28 Lacrimata est anima mea prae maerore;
erige me secundum verbum tuum.
29 ‎طريق الكذب ابعد عني وبشريعتك ارحمني‎.29 Viam mendacii averte a me
et legem tuam da mihi benigne.
30 ‎اخترت طريق الحق. جعلت احكامك قدامي‎.30 Viam veritatis elegi,
iudicia tua proposui mihi.
31 ‎لصقت بشهاداتك. يا رب لا تخزني‎.31 Adhaesi testimoniis tuis, Domine;
noli me confundere.
32 ‎في طريق وصاياك اجري لانك ترحب قلبي32 Viam mandatorum tuorum curram,
quia dilatasti cor meum.
33 ه ـ علّمني يا رب طريق فرائضك فاحفظها الى النهاية‎.33 HE. Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum,
et servabo eam semper.
34 ‎فهمني فالاحظ شريعتك واحفظها بكل قلبي‎.34 Da mihi intellectum, et servabo legem tuam
et custodiam illam in toto corde meo.
35 ‎دربني في سبيل وصاياك لاني به سررت‎.35 Deduc me in semitam praeceptorum tuorum,
quia ipsam volui.
36 ‎أمل قلبي الى شهاداتك لا الى المكسب‎.36 Inclina cor meum in testimonia tua
et non in avaritiam.
37 ‎حول عينيّ عن النظر الى الباطل. في طريقك احيني‎.37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem;
in via tua vivifica me.
38 ‎أقم لعبدك قولك الذي لمتقيك‎.38 Suscita servo tuo eloquium tuum,
quod est ad timorem tuum.
39 ‎أزل عاري الذي حذرت منه لان احكامك طيبة‎.39 Amove opprobrium meum, quod suspicatus sum,
quia iudicia tua iucunda.
40 ‎هانذا قد اشتهيت وصاياك. بعدلك احيني40 Ecce concupivi mandata tua;
in iustitia tua vivifica me.
41 و ـ لتأتني رحمتك يا رب خلاصك حسب قولك41 VAU. Et veniat super me misericordia tua, Domine,
salutare tuum secundum eloquium tuum.
42 فأجاوب معيّري كلمة. لاني اتكلت على كلامك‎.42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum,
quia speravi in sermonibus tuis.
43 ‎ولا تنزع من فمي كلام الحق كل النزع لاني انتظرت احكامك‎.43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque,
quia in iudiciis tuis supersperavi.
44 ‎فاحفظ شريعتك دائما الى الدهر والابد‎.44 Et custodiam legem tuam semper,
in saeculum et in saeculum saeculi.
45 ‎واتمشى في رحب لاني طلبت وصاياك‎.45 Et ambulabo in latitudine,
quia mandata tua exquisivi.
46 ‎واتكلم بشهاداتك قدام ملوك ولا اخزى46 Et loquar de testimoniis tuis in conspectu regum
et non confundar.
47 واتلذذ بوصاياك التي احببت‎.47 Et delectabor in praeceptis tuis,
quae dilexi.
48 ‎وارفع يديّ الى وصاياك التي وددت واناجي بفرائضك48 Et levabo manus meas ad praecepta tua, quae dilexi;
et exercebor in iustificationibus tuis. -
49 ز ـ اذكر لعبدك القول الذي جعلتني انتظره‎.49 ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo,
in quo mihi spem dedisti.
50 ‎هذه هي تعزيتي في مذلتي. لان قولك احياني‎.50 Hoc me consolatum est in humiliatione mea,
quia eloquium tuum vivificavit me.
51 ‎المتكبرون استهزأوا بي الى الغاية. عن شريعتك لم امل‎.51 Superbi deriserunt me vehementer;
a lege autem tua non declinavi.
52 ‎تذكرت احكامك منذ الدهر يا رب فتعزيت‎.52 Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine,
et consolatus sum.
53 ‎الحمية اخذتني بسبب الاشرار تاركي شريعتك‎.53 Indignatio tenuit me
propter peccatores derelinquentes legem tuam.
54 ‎ترنيمات صارت لي فرائضك في بيت غربتي‎.54 Cantica factae sunt mihi iustificationes tuae
in loco peregrinationis meae.
55 ‎ذكرت في الليل اسمك يا رب وحفظت شريعتك‎.55 Memor fui nocte nominis tui, Domine,
et custodiam legem tuam.
56 ‎هذا صار لي لاني حفظت وصاياك56 Hoc factum est mihi,
quia mandata tua servavi.
57 ح ـ نصيبي الرب قلت لحفظ كلامك‎.57 HETH. Portio mea Dominus:
dixi custodire verba tua.
58 ‎ترضيت وجهك بكل قلبي. ارحمني حسب قولك‎.58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo;
miserere mei secundum eloquium tuum.
59 ‎تفكرت في طرقي ورددت قدمي الى شهاداتك‎.59 Cogitavi vias meas
et converti pedes meos in testimonia tua.
60 ‎اسرعت ولم اتوان لحفظ وصاياك‎.60 Festinavi et non sum moratus,
ut custodiam praecepta tua.
61 ‎حبال الاشرار التفت عليّ. اما شريعتك فلم انسها‎.61 Funes peccatorum circumplexi sunt me,
et legem tuam non sum oblitus.
62 ‎في منتصف الليل اقوم لاحمدك على احكام برك‎.62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi
super iudicia iustitiae tuae.
63 ‎رفيق انا لكل الذين يتقونك ولحافظي وصاياك‎.63 Particeps ego sum omnium timentium te
et custodientium mandata tua.
64 ‎رحمتك يا رب قد ملأت الارض. علّمني فرائضك64 Misericordia tua, Domine, plena est terra;
iustificationes tuas doce me.
65 ط ـ خيرا صنعت مع عبدك يا رب حسب كلامك‎.65 TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine,
secundum verbum tuum.
66 ‎ذوقا صالحا ومعرفة علمني لاني بوصاياك آمنت‎.66 Bonitatem et prudentiam et scientiam doce me,
quia praeceptis tuis credidi.
67 ‎قبل ان أذلل انا ضللت. اما الآن فحفظت قولك‎.67 Priusquam humiliarer ego erravi;
nunc autem eloquium tuum custodiam.
68 ‎صالح انت ومحسن علمني فرائضك‎.68 Bonus es tu et benefaciens,
doce me iustificationes tuas.
69 ‎المتكبرون قد لفقوا عليّ كذبا. اما انا فبكل قلبي احفظ وصاياك.69 Excogitaverunt contra me dolosa superbi,
ego autem in toto corde meo servabo mandata tua.
70 سمن مثل الشحم قلبهم. اما انا فبشريعتك اتلذذ‎.70 Incrassatum est sicut adeps cor eorum,
ego vero in lege tua delectatus sum.
71 ‎خير لي اني تذللت لكي اتعلم فرائضك‎.71 Bonum mihi quia humiliatus sum,
ut discam iustificationes tuas.
72 ‎شريعة فمك خير لي من الوف ذهب وفضة72 Bonum mihi lex oris tui
super milia auri et argenti.
73 ي ـ يداك صنعتاني وانشأتاني. فهمني فاتعلّم وصاياك‎.73 IOD. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me;
da mihi intellectum, et discam praecepta tua.
74 ‎متقوك يرونني فيفرحون لاني انتظرت كلامك‎.74 Qui timent te, videbunt me et laetabuntur,
quia in verba tua supersperavi.
75 ‎قد علمت يا رب ان احكامك عدل وبالحق اذللتني‎.75 Cognovi, Domine, quia aequitas iudicia tua,
et in veritate humiliasti me.
76 ‎فلتصر رحمتك لتعزيتي حسب قولك لعبدك‎.76 Fiat misericordia tua, ut consoletur me,
secundum eloquium tuum servo tuo.
77 ‎لتأتني مراحمك فاحيا لان شريعتك هي لذّتي‎.77 Veniant mihi miserationes tuae, et vivam,
quia lex tua delectatio mea est.
78 ‎ليخز المتكبرون لانهم زورا افتروا عليّ. اما انا فاناجي بوصاياك‎.78 Confundantur superbi, quoniam dolose incurvaverunt me,
ego autem exercebor in mandatis tuis.
79 ‎ليرجع اليّ متقوك وعارفو شهاداتك‎.79 Convertantur mihi timentes te,
et qui noverunt testimonia tua.
80 ‎ليكن قلبي كاملا في فرائضك لكيلا اخزى80 Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis,
ut non confundar.
81 ك ـ تاقت نفسي الى خلاصك. كلامك انتظرت‎.81 CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea,
et in verbum tuum supersperavi.
82 ‎كلّت عيناي من النظر الى قولك فاقول متى تعزيني‎.82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum,
dicentes: “ Quando consolaberis me? ”.
83 ‎لاني قد صرت كزق في الدخان. اما فرائضك فلم انسها‎.83 Quia factus sum sicut uter in fumo;
iustificationes tuas non sum oblitus.
84 ‎كم هي ايام عبدك. متى تجري حكما على مضطهديّ‎.84 Quot sunt dies servi tui?
Quando facies de persequentibus me iudicium?
85 ‎المتكبرون قد كروا لي حفائر. ذلك ليس حسب شريعتك‎.85 Foderunt mihi foveas superbi,
qui non sunt secundum legem tuam.
86 ‎كل وصاياك امانة. زورا يضطهدونني. أعنّي‎.86 Omnia praecepta tua veritas;
dolose persecuti sunt me; adiuva me.
87 ‎لولا قليل لافنوني من الارض. اما انا فلم اترك وصاياك‎.87 Paulo minus consummaverunt me in terra,
ego autem non dereliqui mandata tua.
88 ‎حسب رحمتك احيني فاحفظ شهادات فمك88 Secundum misericordiam tuam vivifica me,
et custodiam testimonia oris tui. -
89 ل ـ الى الابد يا رب كلمتك مثبتة في السموات‎.89 LAMED. In aeternum, Domine,
verbum tuum constitutum est in caelo.
90 ‎الى دور فدور امانتك. اسست الارض فثبتت‎.90 In generationem et generationem veritas tua;
firmasti terram, et permanet.
91 ‎على احكامك ثبتت اليوم لان الكل عبيدك‎.91 Secundum iudicia tua permanent hodie,
quoniam omnia serviunt tibi.
92 ‎لو لم تكن شريعتك لذّتي لهلكت حينئذ في مذلتي‏‎.92 Nisi quod lex tua delectatio mea est,
tunc forte periissem in humilia tione mea.
93 ‎الى الدهر لا انسى وصاياك لانك بها احييتني‎.93 In aeternum non obliviscar man data tua,
quia in ipsis vivificasti me.
94 ‎لك انا فخلّصني لاني طلبت وصاياك‎.94 Tuus sum ego: salvum me fac,
quoniam mandata tua exqui sivi.
95 ‎اياي انتظر الاشرار ليهلكوني. بشهاداتك افطن‎.95 Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me;
testimonia tua intellexi.
96 ‎لكل كمال رأيت حدا. اما وصيتك فواسعة جدا96 Omni consummationi vidi finem,
latum praeceptum tuum nimis.
97 م ـ كم احببت شريعتك. اليوم كله هي لهجي‎.97 MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine;
tota die meditatio mea est.
98 ‎وصيتك جعلتني احكم من اعدائي لانها الى الدهر هي لي‎.98 Super inimicos meos sapientem me fecit praeceptum tuum,
quia in aeternum mihi est.
99 ‎اكثر من كل معلّميّ تعقلت لان شهاداتك هي لهجي‎.99 Super omnes docentes me prudens factus sum,
quia testimonia tua meditatio mea est.
100 ‎اكثر من الشيوخ فطنت لاني حفظت وصاياك‎.100 Super senes intellexi,
quia mandata tua servavi.
101 ‎من كل طريق شر منعت رجلي لكي احفظ كلامك‎.101 Ab omni via mala prohibui pedes meos,
ut custodiam verba tua.
102 ‎عن احكامك لم امل لانك انت علّمتني‎.102 A iudiciis tuis non declinavi,
quia tu legem posuisti mihi.
103 ‎ما احلى قولك لحنكي احلى من العسل لفمي‎.103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua,
super mel ori meo.
104 ‎من وصاياك اتفطن. لذلك ابغضت كل طريق كذب104 A mandatis tuis intellexi;
propterea odivi omnem viam mendacii.
105 ن ـ سراج لرجلي كلامك ونور لسبيلي‎.105 NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum
et lumen semitis meis.
106 ‎حلفت فأبره ان احفظ احكام برك‎.106 Iuravi et statui
custodire iudicia iustitiae tuae.
107 ‎تذللت الى الغاية. يا رب احيني حسب كلامك‎.107 Humiliatus sum usquequaque, Domine;
vivifica me secundum verbum tuum.
108 ‎ارتض بمندوبات فمي يا رب واحكامك علمني‎.108 Voluntaria oris mei beneplacita sint, Domine,
et iudicia tua doce me.
109 ‎نفسي دائما في كفي. اما شريعتك فلم انسها‎.109 Anima mea in manibus meis semper,
et legem tuam non sum oblitus.
110 ‎الاشرار وضعوا لي فخا. اما وصاياك فلم اضل عنها‎.110 Posuerunt peccatores laqueum mihi,
et de mandatis tuis non erravi.
111 ‎ورثت شهاداتك الى الدهر لانها هي بهجة قلبي‎.111 Hereditas mea testimonia tua in aeternum,
quia exsultatio cordis mei sunt.
112 ‎عطفت قلبي لاصنع فرائضك الى الدهر الى النهاية112 Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas
in aeternum, in finem.
113 س ـ المتقلبين ابغضت وشريعتك احببت‎.113 SAMECH. Duplices corde odio habui
et legem tuam dilexi.
114 ‎ستري ومجني انت. كلامك انتظرت‎.114 Tegmen et scutum meum es tu,
et in verbum tuum supersperavi.
115 ‎انصرفوا عني ايها الاشرار فاحفظ وصايا الهي‎.115 Declinate a me, maligni,
et servabo praecepta Dei mei.
116 ‎اعضدني حسب قولك فاحيا ولا تخزني من رجائي‎.116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam;
et non confundas me ab exspectatione mea.
117 ‎اسندني فاخلص واراعي فرائضك دائما‎.117 Sustenta me, et salvus ero
et delectabor in iustificationibus tuis semper.
118 ‎احتقرت كل الضالين عن فرائضك لان مكرهم باطل‎.118 Sprevisti omnes discedentes a iustificationibus tuis,
quia mendacium cogitatio eorum.
119 ‎كزغل عزلت كل اشرار الارض. لذلك احببت شهاداتك‎.119 Quasi scoriam delesti omnes peccatores terrae;
ideo dilexi testimonia tua.
120 ‎قد اقشعر لحمي من رعبك ومن احكامك جزعت120 Horruit a timore tuo caro mea;
a iudiciis enim tuis timui.
121 ع ـ اجريت حكما وعدلا. لا تسلمني الى ظالميّ‎.121 AIN. Feci iudicium et iustitiam;
non tradas me calumniantibus me.
122 ‎كن ضامن عبدك للخير لكيلا يظلمني المستكبرون‎.122 Sponde pro servo tuo in bonum;
non calumnientur me superbi.
123 ‎كلت عيناي اشتياقا الى خلاصك والى كلمة برك‎.123 Oculi mei defecerunt in desiderio salutaris tui
et eloquii iustitiae tuae.
124 ‎اصنع مع عبدك حسب رحمتك وفرائضك علمني‎.124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam
et iustificationes tuas doce me.
125 ‎عبدك انا. فهمني فاعرف شهاداتك‎.125 Servus tuus sum ego;
da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
126 ‎انه وقت عمل للرب. قد نقضوا شريعتك‎.126 Tempus faciendi Domino;
dissipaverunt legem tuam.
127 ‎لاجل ذلك احببت وصاياك اكثر من الذهب والابريز‎.127 Ideo dilexi praecepta tua
super aurum et obryzum.
128 ‎لاجل ذلك حسبت كل وصاياك في كل شيء مستقيمة. كل طريق كذب ابغضت128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar,
omnem viam mendacii odio habui. -
129 ف ـ عجيبة هي شهاداتك لذلك حفظتها نفسي‎.129 PHE. Mirabilia testimonia tua,
ideo servavit ea anima mea.
130 ‎فتح كلامك ينير يعقل الجهال‎.130 Declaratio sermonum tuorum illuminat
et intellectum dat parvulis.
131 ‎فغرت فمي ولهثت لاني الى وصاياك اشتقت‎.131 Os meum aperui et attraxi spiritum,
quia praecepta tua desiderabam.
132 ‎التفت اليّ وارحمني كحق محبي اسمك‎.132 Convertere in me et miserere mei
secundum iudicium tuum cum diligentibus nomen tuum.
133 ‎ثبت خطواتي في كلمتك ولا يتسلط عليّ اثم‎.133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum,
et non dominetur mei omnis iniquitas.
134 ‎افدني من ظلم الانسان فاحفظ وصاياك‎.134 Redime me a calumniis hominum,
ut custodiam mandata tua.
135 ‎اضئ بوجهك على عبدك وعلمني فرائضك‎.135 Faciem tuam illumina super servum tuum
et doce me iustificationes tuas.
136 ‎جداول مياه جرت من عيني لانهم لم يحفظوا شريعتك136 Rivulos aquarum deduxerunt oculi mei,
quia non custodierunt legem tuam.
137 ص ـ بار انت يا رب واحكامك مستقيمة‎.137 SADE. Iustus es, Domine,
et rectum iudicium tuum.
138 ‎عدلا امرت بشهاداتك وحقا الى الغاية‎.138 Mandasti in iustitia testimonia tua
et in veritate nimis.
139 ‎اهلكتني غيرتي لان اعدائي نسوا كلامك‎.139 Consumpsit me zelus meus,
quia obliti sunt verba tua inimici mei.
140 ‎كلمتك ممحصة جدا وعبدك احبها‎.140 Ignitum eloquium tuum vehementer,
et servus tuus dilexit illud.
141 ‎صغير انا وحقير. اما وصاياك فلم انسها‎.141 Adulescentulus sum ego et contemptus;
mandata tua non sum oblitus.
142 ‎عدلك عدل الى الدهر وشريعتك حق‎.142 Iustitia tua iustitia in aeternum,
et lex tua veritas.
143 ‎ضيق وشدة اصاباني اما وصاياك فهي لذّاتي‎.143 Tribulatio et angustia invenerunt me;
praecepta tua delectatio mea est.
144 ‎عادلة شهاداتك الى الدهر فهمني فاحيا144 Iustitia testimonia tua in aeternum;
intellectum da mihi, et vivam.
145 ق ـ صرخت من كل قلبي. استجب لي يا رب. فرائضك احفظ‎.145 COPH. Clamavi in toto corde, exaudi me, Domine;
iustificationes tuas servabo.
146 ‎دعوتك. خلّصني فاحفظ شهاداتك‎.146 Clamavi ad te, salvum me fac,
ut custodiam testimonia tua.
147 ‎تقدمت في الصبح وصرخت. كلامك انتظرت‎.147 Praeveni diluculo et clamavi,
in verba tua supersperavi.
148 ‎تقدمت عيناي الهزع لكي الهج باقوالك‎.148 Praevenerunt oculi mei vigilias,
ut meditarer eloquia tua.
149 ‎صوتي استمع حسب رحمتك. يا رب حسب احكامك احيني‎.149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine,
secundum iudicium tuum vivifica me.
150 ‎اقترب التابعون الرذيلة. عن شريعتك بعدوا‎.150 Appropinquaverunt persequentes me in malitia,
a lege autem tua longe facti sunt.
151 ‎قريب انت يا رب وكل وصاياك حق‎.151 Prope es tu, Domine,
et omnia praecepta tua veritas.
152 ‎منذ زمان عرفت من شهاداتك انك الى الدهر اسستها152 Ab initio cognovi de testimoniis tuis,
quia in aeternum fundasti ea.
153 ر ـ انظر الى ذلي وانقذني لاني لم انسى شريعتك‎.153 RES. Vide humiliationem meam et eripe me,
quia legem tuam non sum oblitus.
154 ‎احسن دعواي وفكني. حسب كلمتك احيني‎.154 Iudica causam meam et redime me;
propter eloquium tuum vivifica me.
155 ‎الخلاص بعيد عن الاشرار لانهم لم يلتمسوا فرائضك‎.155 Longe a peccatoribus salus,
quia iustificationes tuas non exquisierunt.
156 ‎كثيرة هي مراحمك يا رب. حسب احكامك احيني‎.156 Misericordiae tuae multae, Domine;
secundum iudicia tua vivifica me.
157 ‎كثيرون مضطهديّ ومضايقيّ. اما شهاداتك فلم امل عنها‎.157 Multi, qui persequuntur me et tribulant me;
a testimoniis tuis non declinavi.
158 ‎رأيت الغادرين ومقت لانهم لم يحفظوا كلمتك‎.158 Vidi praevaricantes, et taeduit me,
quia eloquia tua non custodierunt.
159 ‎انظر اني احببت وصاياك. يا رب حسب رحمتك احيني‎.159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine;
secundum misericordiam tuam vivifica me.
160 ‎راس كلامك حق والى الدهر كل احكام عدلك160 Principium verborum tuorum veritas,
in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae.
161 ش ـ رؤساء اضطهدوني بلا سبب. ومن كلامك جزع قلبي‎.161 SIN. Principes persecuti sunt me gratis,
et a verbis tuis formidavit cor meum.
162 ‎ابتهج انا بكلامك كمن وجد غنيمة وافرة‎.162 Laetabor ego super eloquia tua,
sicut qui invenit spolia multa.
163 ‎ابغضت الكذب وكرهته. اما شريعتك فاحببتها‎.163 Mendacium odio habui et abominatus sum;
legem autem tuam dilexi.
164 ‎سبع مرات في النهار سبحتك على احكام عدلك‎.164 Septies in die laudem dixi tibi
super iudicia iustitiae tuae.
165 ‎سلامة جزيلة لمحبي شريعتك وليس لهم معثرة‎.165 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.
166 ‎رجوت خلاصك يا رب ووصاياك عملت‎.166 Exspectabam salutare tuum, Domine,
et praecepta tua feci.
167 ‎حفظت نفسي شهاداتك واحبها جدا‎.167 Custodivit anima mea testimonia tua,
et dilexi ea vehementer.
168 ‎حفظت وصاياك وشهاداتك لان كل طرقي امامك168 Servavi mandata tua et testimonia tua,
quia omnes viae meae in conspectu tuo.
169 ت ـ ليبلغ صراخي اليك يا رب. حسب كلامك فهمني‎.169 TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine;
iuxta verbum tuum da mihi intellectum.
170 ‎لتدخل طلبتي الى حضرتك . ككلمتك نجني‎.170 Intret postulatio mea in conspectu tuo;
secundum eloquium tuum libera me.
171 ‎تنبع شفتاي تسبيحا اذا علمتني فرائضك‎.171 Eructabunt labia mea hymnum,
cum docueris me iustificationes tuas.
172 ‎يغني لساني باقوالك لان كل وصاياك عدل‎.172 Cantet lingua mea eloquium tuum,
quia omnia praecepta tua iustitia.
173 ‎لتكن يدك لمعونتي لانني اخترت وصاياك‎.173 Fiat manus tua, ut adiuvet me,
quoniam mandata tua elegi.
174 ‎اشتقت الى خلاصك يا رب وشريعتك هي لذّتي‎.174 Concupivi salutare tuum, Domine,
et lex tua delectatio mea est.
175 ‎لتحي نفسي وتسبحك واحكامك لتعنّي‎.175 Vivet anima mea et laudabit te,
et iudicia tua adiuvabunt me.
176 ‎ضللت كشاة ضالة. اطلب عبدك لاني لم انس وصاياك176 Erravi sicut ovis, quae periit;
quaere servum tuum, quia praecepta tua non sum oblitus.