Secondo libro di Samuele 22
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Locutus est autem David Domino verba carminis huius in die, qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul, | 1 וידבר דוד ליהוה את דברי השירה הזאת ביום הציל יהוה אתו מכף כל איביו ומכף שאול |
2 et ait: “ Dominus petra mea et arx mea et salvator meus; | 2 ויאמר יהוה סלעי ומצדתי ומפלטי לי |
3 Deus meus, rupes mea, in quam confugiam, scutum meum et cornu salutis meae! Munimentum meum et refugium meum. Salvator meus, de violentia liberabis me. | 3 אלהי צורי אחסה בו מגני וקרן ישעי משגבי ומנוסי משעי מחמס תשעני |
4 Laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero. | 4 מהלל אקרא יהוה ומאיבי אושע |
5 Quia circumdederunt me fluctus mortis, torrentes Belial terruerunt me; | 5 כי אפפני משברי מות נחלי בליעל יבעתני |
6 praeoccupaverunt me laquei mortis. | 6 חבלי שאול סבני קדמני מקשי מות |
7 In tribulatione mea invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi; et exaudivit de templo suo vocem meam, et clamor meus venit ad aures eius. | 7 בצר לי אקרא יהוה ואל אלהי אקרא וישמע מהיכלו קולי ושועתי באזניו |
8 Commota est et contremuit terra; fundamenta caelorum concussa sunt et conquassata, quoniam iratus est. | 8 ותגעש ותרעש הארץ מוסדות השמים ירגזו ויתגעשו כי חרה לו |
9 Ascendit fumus de naribus eius, et ignis de ore eius vorabat; carbones incensi sunt ab eo. | 9 עלה עשן באפו ואש מפיו תאכל גחלים בערו ממנו |
10 Et inclinavit caelos et descendit, et caligo sub pedibus eius. | 10 ויט שמים וירד וערפל תחת רגליו |
11 Et ascendit super cherub et volavit et devolavit super pennas venti. | 11 וירכב על כרוב ויעף וירא על כנפי רוח |
12 Posuit tenebras in circuitu suo tabernaculum suum, tenebrosas aquas, nubes densissimas. | 12 וישת חשך סביבתיו סכות חשרת מים עבי שחקים |
13 Prae fulgore in conspectu eius incensi sunt carbones ignis. | 13 מנגה נגדו בערו גחלי אש |
14 Intonuit de caelo Dominus, et Excelsus dedit vocem suam. | 14 ירעם מן שמים יהוה ועליון יתן קולו |
15 Misit sagittas et dissipavit eos, fulguravit fulmina et conturbavit eos. | 15 וישלח חצים ויפיצם ברק ויהמם |
16 Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris eius. | 16 ויראו אפקי ים יגלו מסדות תבל בגערת יהוה מנשמת רוח אפו |
17 Misit de excelso et assumpsit me, traxit me de aquis multis; | 17 ישלח ממרום יקחני ימשני ממים רבים |
18 liberavit me ab inimico meo potentissimo, ab his, qui oderant me, qui robustiores me erant. | 18 יצילני מאיבי עז משנאי כי אמצו ממני |
19 Praevenerunt me in die afflictionis meae, et factus est Dominus firmamentum meum; | 19 יקדמני ביום אידי ויהי יהוה משען לי |
20 et eduxit me in latitudinem, liberavit me, quia complacui ei. | 20 ויצא למרחב אתי יחלצני כי חפץ בי |
21 Retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddit mihi, | 21 יגמלני יהוה כצדקתי כבר ידי ישיב לי |
22 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo. | 22 כי שמרתי דרכי יהוה ולא רשעתי מאלהי |
23 Omnia enim iudicia eius in conspectu meo, et a praeceptis eius non recessi; | 23 כי כל משפטו לנגדי וחקתיו לא אסור ממנה |
24 et fui immaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea. | 24 ואהיה תמים לו ואשתמרה מעוני |
25 Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam meam in conspectu oculorum suorum. | 25 וישב יהוה לי כצדקתי כברי לנגד עיניו |
26 Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris; | 26 עם חסיד תתחסד עם גבור תמים תתמם |
27 cum electo electus eris et cum perverso callidus eris. | 27 עם נבר תתבר ועם עקש תתפל |
28 Et populum pauperem salvum facies et oculos superborum humiliabis, | 28 ואת עם עני תושיע ועיניך על רמים תשפיל |
29 quia tu lucerna mea, Domine, et Deus meus illuminat tenebras meas. | 29 כי אתה נירי יהוה ויהוה יגיה חשכי |
30 In te enim aggrediar hostium turmas, in Deo meo transiliam murum. | 30 כי בכה ארוץ גדוד באלהי אדלג שור |
31 Deus, immaculata via eius, eloquium Domini igne examinatum; scutum est omnium sperantium in se. | 31 האל תמים דרכו אמרת יהוה צרופה מגן הוא לכל החסים בו |
32 Quoniam quis est Deus praeter Dominum? Et quae rupes praeter Deum nostrum? | 32 כי מי אל מבלעדי יהוה ומי צור מבלעדי אלהינו |
33 Deus, qui accinxit me fortitudine et complanavit perfectam viam meam, | 33 האל מעוזי חיל ויתר תמים דרכו |
34 coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me; | 34 משוה רגליו כאילות ועל במותי יעמדני |
35 docens manus meas ad proelium, et tendunt arcum aereum brachia mea. | 35 מלמד ידי למלחמה ונחת קשת נחושה זרעתי |
36 Dedisti mihi clipeum salutis tuae, et exauditio tua magnificavit me. | 36 ותתן לי מגן ישעך וענתך תרבני |
37 Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmati tali mei. | 37 תרחיב צעדי תחתני ולא מעדו קרסלי |
38 Persequebar inimicos meos et conterebam et non convertebar, donec consumerem eos. | 38 ארדפה איבי ואשמידם ולא אשוב עד כלותם |
39 Consumpsi eos et confregi, ut non consurgerent: ceciderunt sub pedibus meis. | 39 ואכלם ואמחצם ולא יקומון ויפלו תחת רגלי |
40 Accinxisti me fortitudine ad proelium, incurvasti insurgentes in me subtus me. | 40 ותזרני חיל למלחמה תכריע קמי תחתני |
41 Inimicos meos dedisti mihi dorsum, odientes me, et disperdidi eos. | 41 ואיבי תתה לי ערף משנאי ואצמיתם |
42 Clamaverunt, et non erat qui salvaret, ad Dominum, et non exaudivit eos. | 42 ישעו ואין משיע אל יהוה ולא ענם |
43 Contrivi eos ut pulverem terrae, quasi lutum platearum comminui eos. | 43 ואשחקם כעפר ארץ כטיט חוצות אדקם ארקעם |
44 Salvasti me a contradictionibus populi mei, constituisti me in caput gentium. Populus, quem ignorabam, servit mihi, | 44 ותפלטני מריבי עמי תשמרני לראש גוים עם לא ידעתי יעבדני |
45 filii alieni blandiuntur mihi, auditu auris oboediunt mihi. | 45 בני נכר יתכחשו לי לשמוע אזן ישמעו לי |
46 Filii alieni defluunt et contremiscunt ex arcibus suis. | 46 בני נכר יבלו ויחגרו ממסגרותם |
47 Vivit Dominus, et benedicta petra mea, et exaltetur Deus, petra salutis meae. | 47 חי יהוה וברוך צורי וירם אלהי צור ישעי |
48 Deus, qui das vindictas mihi et deicis populos sub me. | 48 האל הנתן נקמת לי ומוריד עמים תחתני |
49 Qui educis me ab inimicis meis et ab insurgentibus in me elevas me; a viro iniquo liberas me. | 49 ומוציאי מאיבי ומקמי תרוממני מאיש חמסים תצילני |
50 Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus, et nomini tuo cantabo: | 50 על כן אודך יהוה בגוים ולשמך אזמר |
51 Magnificat salutes regis sui et facit misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum ”. | 51 מגדיל ישועות מלכו ועשה חסד למשיחו לדוד ולזרעו עד עולם |