Scrutatio

Giovedi, 23 maggio 2024 - San Giovanni Battista de Rossi ( Letture di oggi)

Devarìm (דברים) - Deuteronomio 27


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 ויצו משה וזקני ישראל את העם לאמר שמר את כל המצוה אשר אנכי מצוה אתכם היום1 Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes : Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie.
2 והיה ביום אשר תעברו את הירדן אל הארץ אשר יהוה אלהיך נתן לך והקמת לך אבנים גדלות ושדת אתם בשיד2 Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce lævigabis eos,
3 וכתבת עליהן את כל דברי התורה הזאת בעברך למען אשר תבא אל הארץ אשר יהוה אלהיך נתן לך ארץ זבת חלב ודבש כאשר דבר יהוה אלהי אבתיך לך3 ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso : ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis.
4 והיה בעברכם את הירדן תקימו את האבנים האלה אשר אנכי מצוה אתכם היום בהר עיבל ושדת אותם בשיד4 Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce :
5 ובנית שם מזבח ליהוה אלהיך מזבח אבנים לא תניף עליהם ברזל5 et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,
6 אבנים שלמות תבנה את מזבח יהוה אלהיך והעלית עליו עולת ליהוה אלהיך6 et de saxis informibus et impolitis : et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,
7 וזבחת שלמים ואכלת שם ושמחת לפני יהוה אלהיך7 et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo.
8 וכתבת על האבנים את כל דברי התורה הזאת באר היטב8 Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide.
9 וידבר משה והכהנים הלוים אל כל ישראל לאמר הסכת ושמע ישראל היום הזה נהיית לעם ליהוה אלהיך9 Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem : Attende, et audi, Israël : hodie factus es populus Domini Dei tui :
10 ושמעת בקול יהוה אלהיך ועשית את מצותו ואת חקיו אשר אנכי מצוך היום10 audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi.
11 ויצו משה את העם ביום ההוא לאמר11 Præcepitque Moyses populo in die illo, dicens :
12 אלה יעמדו לברך את העם על הר גרזים בעברכם את הירדן שמעון ולוי ויהודה ויששכר ויוסף ובנימן12 Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso : Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin.
13 ואלה יעמדו על הקללה בהר עיבל ראובן גד ואשר וזבולן דן ונפתלי13 Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal : Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali.
14 וענו הלוים ואמרו אל כל איש ישראל קול רם14 Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce :
15 ארור האיש אשר יעשה פסל ומסכה תועבת יהוה מעשה ידי חרש ושם בסתר וענו כל העם ואמרו אמן15 Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito : et respondebit omnis populus, et dicet : Amen.
16 ארור מקלה אביו ואמו ואמר כל העם אמן16 Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem : et dicet omnis populus : Amen.
17 ארור מסיג גבול רעהו ואמר כל העם אמן17 Maledictus qui transfert terminos proximi sui : et dicet omnis populus : Amen.
18 ארור משגה עור בדרך ואמר כל העם אמן18 Maledictus qui errare facit cæcum in itinere : et dicet omnis populus : Amen.
19 ארור מטה משפט גר יתום ואלמנה ואמר כל העם אמן19 Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli et viduæ : et dicet omnis populus : Amen.
20 ארור שכב עם אשת אביו כי גלה כנף אביו ואמר כל העם אמן20 Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus : et dicet omnis populus : Amen.
21 ארור שכב עם כל בהמה ואמר כל העם אמן21 Maledictus qui dormit cum omni jumento : et dicet omnis populus : Amen.
22 ארור שכב עם אחתו בת אביו או בת אמו ואמר כל העם אמן22 Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ : et dicet omnis populus : Amen.
23 ארור שכב עם חתנתו ואמר כל העם אמן23 Maledictus qui dormit cum socru sua : et dicet omnis populus : Amen.
24 ארור מכה רעהו בסתר ואמר כל העם אמן24 Maledictus qui clam percusserit proximum suum : et dicet omnis populus : Amen.
25 ארור לקח שחד להכות נפש דם נקי ואמר כל העם אמן25 Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis : et dicet omnis populus : Amen.
26 ארור אשר לא יקים את דברי התורה הזאת לעשות אותם ואמר כל העם אמן26 Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit : et dicet omnis populus : Amen.