Siracide 40
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | STUTTGARTENSIA-DELITZSCH |
---|---|
1 Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem reditus in matrem omnium: | |
2 cogitationes eorum et timores cordis, adinventio exspectationis, dies finitionis. | |
3 A residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere; | |
4 ab eo, qui portat hyacinthum et coronam, usque ad eum, qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio et timor mortis et iracundia perseverans et contentio. | |
5 Et in tempore requiei in cubili somnus noctis immutat scientiam eius. | |
6 Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis quasi in die laborat | |
7 conturbatus in visu cordis sui tamquam qui evaserit a facie belli; in tempore somni necessarii exsurrexit et admirans ad nullum timorem. | |
8 Cum omni carne ab homine usque ad pecus; et super peccatores septuplum amplius: | |
9 ad haec mors, sanguis, contentio et romphaea, oppressiones, fames et contritio et flagella. | |
10 Super iniquos creata sunt haec omnia, et propter illos factus est cataclysmus. | |
11 Omnia, quae de terra sunt, in terram convertentur, et omnia, quae de aquis sunt, in mare revertentur. | |
12 Omne munus corruptionis et iniquitas delebitur, et fides in saeculum stabit. | |
13 Substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia evanescent. | |
14 In aperiendo manus suas laetabitur, sic praevaricatores in consummationem deficient. | |
15 Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos, et radices immundae super cacumen petrae. | |
16 Viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omne fenum evelletur. | |
17 Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et eleemosyna in saeculum permanet. | |
18 Vita sibi sufficientis et operarii condulcabitur, et super utrumque, eius qui inveniet thesaurum. | |
19 Filii et aedificatio civitatis confirmant nomen, et super haec mulier immaculata computabitur. | |
20 Vinum et musica laetificant cor, et super utraque dilectio sapientiae. | |
21 Tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam, et super utraque lingua suavis. | |
22 Gratiam et speciem desiderabit oculus, et super haec virides sationes. | |
23 Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro. | |
24 Fratres et adiutorium in tempore tribulationis, et super utraque eleemosyna liberabit. | |
25 Aurum et argentum firmant pedem, et super utrumque consilium acceptum habetur. | |
26 Facultates et virtutes exaltant cor, et super haec timor Domini. | |
27 Non est in timore Domini minoratio, et non est super eo inquirere adiutorium. | |
28 Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam obumbratio eius. | |
29 Fili, in tempore vitae tuae ne indigeas; melius est enim mori quam indigere. | |
30 Vir respiciens in mensam alienam, non est vita eius in computatione vitae. Contaminat enim animam suam cibis alienis; | |
31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se. | |
32 In ore impudentis condulcabitur mendicatio, et in ventre eius ignis ardebit. |