Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Shir ha-Shirim (שיר השירים ) - Cantico dei Cantici 24


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 מדוע משדי לא נצפנו עתים וידעו לא חזו ימיו1 Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora :
qui autem noverunt eum,
ignorant dies illius.
2 גבלות ישיגו עדר גזלו וירעו2 Alii terminos transtulerunt ;
diripuerunt greges, et paverunt eos.
3 חמור יתומים ינהגו יחבלו שור אלמנה3 Asinum pupillorum abegerunt,
et abstulerunt pro pignore bovem viduæ.
4 יטו אביונים מדרך יחד חבאו עניי ארץ4 Subverterunt pauperum viam,
et oppresserunt pariter mansuetos terræ.
5 הן פראים במדבר יצאו בפעלם משחרי לטרף ערבה לו לחם לנערים5 Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum :
vigilantes ad prædam, præparant panem liberis.
6 בשדה בלילו יקצירו וכרם רשע ילקשו6 Agrum non suum demetunt,
et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant.
7 ערום ילינו מבלי לבוש ואין כסות בקרה7 Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes,
quibus non est operimentum in frigore :
8 מזרם הרים ירטבו ומבלי מחסה חבקו צור8 quos imbres montium rigant,
et non habentes velamen, amplexantur lapides.
9 יגזלו משד יתום ועל עני יחבלו9 Vim fecerunt deprædantes pupillos,
et vulgum pauperem spoliaverunt.
10 ערום הלכו בלי לבוש ורעבים נשאו עמר10 Nudis et incedentibus absque vestitu,
et esurientibus tulerunt spicas.
11 בין שורתם יצהירו יקבים דרכו ויצמאו11 Inter acervos eorum meridiati sunt,
qui calcatis torcularibus sitiunt.
12 מעיר מתים ינאקו ונפש חללים תשוע ואלוה לא ישים תפלה12 De civitatibus fecerunt viros gemere,
et anima vulneratorum clamavit :
et Deus inultum abire non patitur.
13 המה היו במרדי אור לא הכירו דרכיו ולא ישבו בנתיבתיו13 Ipsi fuerunt rebelles lumini :
nescierunt vias ejus,
nec reversi sunt per semitas ejus.
14 לאור יקום רוצח יקטל עני ואביון ובלילה יהי כגנב14 Mane primo consurgit homicida ;
interficit egenum et pauperem :
per noctem vero erit quasi fur.
15 ועין נאף שמרה נשף לאמר לא תשורני עין וסתר פנים ישים15 Oculus adulteri observat caliginem,
dicens : Non me videbit oculus :
et operiet vultum suum.
16 חתר בחשך בתים יומם חתמו למו לא ידעו אור16 Perfodit in tenebris domos,
sicut in die condixerant sibi,
et ignoraverunt lucem.
17 כי יחדו בקר למו צלמות כי יכיר בלהות צלמות17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis :
et sic in tenebris quasi in luce ambulant.
18 קל הוא על פני מים תקלל חלקתם בארץ לא יפנה דרך כרמים18 Levis est super faciem aquæ :
maledicta sit pars ejus in terra,
nec ambulet per viam vinearum.
19 ציה גם חם יגזלו מימי שלג שאול חטאו19 Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium,
et usque ad inferos peccatum illius.
20 ישכחהו רחם מתקו רמה עוד לא יזכר ותשבר כעץ עולה20 Obliviscatur ejus misericordia ; dulcedo illius vermes :
non sit in recordatione,
sed conteratur quasi lignum infructuosum.
21 רעה עקרה לא תלד ואלמנה לא ייטיב21 Pavit enim sterilem quæ non parit,
et viduæ bene non fecit.
22 ומשך אבירים בכחו יקום ולא יאמין בחיין22 Detraxit fortes in fortitudine sua,
et cum steterit, non credet vitæ suæ.
23 יתן לו לבטח וישען ועיניהו על דרכיהם23 Dedit ei Deus locum pœnitentiæ,
et ille abutitur eo in superbiam :
oculi autem ejus sunt in viis illius.
24 רומו מעט ואיננו והמכו ככל יקפצון וכראש שבלת ימלו24 Elevati sunt ad modicum, et non subsistent :
et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur,
et sicut summitates spicarum conterentur.
25 ואם לא אפו מי יכזיבני וישם לאל מלתי25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum,
et ponere ante Deum verba mea ?