1Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisæorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. 2Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. 3Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisæos, dicens : Si licet sabbato curare ? 4At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit. 5Et respondens ad illos dixit : Cujus vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati ? 6Et non poterant ad hæc respondere illi.
7Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos : 8Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo. 9Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi : Da huic locum : et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. 10Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco : ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi : Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus : 11quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur : et qui se humiliat, exaltabitur.
12Dicebat autem et ei, qui invitaverat : Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites : ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio ; 13sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et cæcos : 14et beatus eris, quia non habent retribuere tibi : retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.
15Hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi : Beatus qui manducabit panem in regno Dei. 16At ipse dixit ei : Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos. 17Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia. 18Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei : Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam : rogo te, habe me excusatum. 19Et alter dixit : Juga boum emi quinque, et eo probare illa : rogo te, habe me excusatum. 20Et alius dixit : Uxorem duxi, et ideo non possum venire. 21Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo : Exi cito in plateas et vicos civitatis : et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc. 22Et ait servus : Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. 23Et ait dominus servo : Exi in vias, et sæpes : et compelle intrare, ut impleatur domus mea. 24Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cœnam meam.
25Ibant autem turbæ multæ cum eo : et conversus dixit ad illos : 26Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. 27Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. 28Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum, 29ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei, 30dicentes : Quia hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare ? 31Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se ? 32Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quæ pacis sunt. 33Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus. 34Bonum est sal : si autem sal evanuerit, in quo condietur ? 35Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc