1Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum :
verumtamen justa loquar ad te :
Quare via impiorum prosperatur ;
bene est omnibus qui prævaricantur et inique agunt ?
2Plantasti eos, et radicem miserunt :
proficiunt, et faciunt fructum :
prope es tu ori eorum,
et longe a renibus eorum.
3Et tu, Domine, nosti me, vidisti me,
et probasti cor meum tecum.
Congrega eos quasi gregem ad victimam,
et sanctifica eos in die occisionis.
4Usquequo lugebit terra,
et herba omnis regionis siccabitur,
propter malitiam habitantium in ea ?
Consumptum est animal, et volucre,
quoniam dixerunt : Non videbit novissima nostra.
5Si cum peditibus currens laborasti,
quomodo contendere poteris cum equis ?
cum autem in terra pacis securus fueris,
quid facies in superbia Jordanis ?
6Nam et fratres tui, et domus patris tui,
etiam ipsi pugnaverunt adversum te,
et clamaverunt post te plena voce :
ne credas eis,
cum locuti fuerint tibi bona.

7Reliqui domum meam ;
dimisi hæreditatem meam :
dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus.
8Facta est mihi hæreditas mea quasi leo in silva :
dedit contra me vocem, ideo odivi eam.
9Numquid avis discolor hæreditas mea mihi ?
numquid avis tincta per totum ?
Venite, congregamini, omnes bestiæ terræ :
properate ad devorandum.
10Pastores multi demoliti sunt vineam meam,
conculcaverunt partem meam,
dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis.
11Posuerunt eam in dissipationem,
luxitque super me :
desolatione desolata est omnis terra,
quia nullus est qui recogitet corde.
12Super omnes vias deserti venerunt vastatores,
quia gladius Domini devorabit :
ab extremo terræ usque ad extremum ejus,
non est pax universæ carni.
13Seminaverunt triticum,
et spinas messuerunt :
hæreditatem acceperunt,
et non eis proderit.
Confundemini a fructibus vestris
propter iram furoris Domini.
14Hæc dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos,
qui tangunt hæreditatem quam distribui populo meo Israël :
Ecce ego evellam eos de terra sua,
et domum Juda evellam de medio eorum.
15Et cum evulsero eos, convertar,
et miserebor eorum, et reducam eos :
virum ad hæreditatem suam,
et virum in terram suam.
16Et erit : si eruditi didicerint vias populi mei,
ut jurent in nomine meo : Vivit Dominus !
sicut docuerunt populum meum jurare in Baal,
ædificabuntur in medio populi mei.
17Quod si non audierint,
evellam gentem illam evulsione et perditione, ait Dominus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc