1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
2Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,
3et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,
4ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,
5marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.
6Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,
7tabernaculum f?deris, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,
8mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,
9et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,
10vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris :
11oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.
12Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
13Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.
14Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
15Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.
16Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum
17inter me et filios Israël, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.
18Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc