Scrutatio

Giovedi, 16 maggio 2024 - San Simone Stock ( Letture di oggi)

Giobbe (ايوب) 33


font
SMITH VAN DYKENOVA VULGATA
1 ولكن اسمع الآن يا ايوب اقوالي واصغ الى كل كلامي.1 Audi igitur, Iob, eloquia mea
et omnes sermones meos ausculta.
2 هانذا قد فتحت فمي. لساني نطق في حنكي.2 Ecce aperui os meum,
loquatur lingua mea in faucibus meis.
3 استقامة قلبي كلامي ومعرفة شفتيّ هما تنطقان بها خالصة.3 Ex recto corde sermones mei sunt,
et sententiam puram labia mea loquentur.
4 روح الله صنعني ونسمة القدير احيتني.4 Spiritus Dei fecit me,
et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
5 ان استطعت فاجبني. احسن الدعوى امامي. انتصب.5 Si potes, responde mihi,
praepara te coram me et consiste.
6 هانذا حسب قولك عوضا عن الله انا ايضا من الطين تقرصت.6 Ecce ego sicut tu coram Deo sum
et de eodem luto abscissus sum et ego.
7 هوذا هيبتي لا ترهبك وجلالي لا يثقل عليك7 Verumtamen terror meus non te terreat,
et onus meum non sit tibi grave.
8 انك قد قلت في مسامعي وصوت اقوالك سمعت.8 Dixisti ergo in auribus meis,
et vocem verborum tuorum audivi:
9 قلت انا بريء بلا ذنب. زكي انا ولا اثم لي.9 “Mundus sum ego et absque delicto;
immaculatus, et non est iniquitas in me.
10 هوذا يطلب عليّ علل عداوة. يحسبني عدوا له.10 Quia querelas in me repperit,
ideo arbitratus est me inimicum sibi;
11 وضع رجليّ في المقطرة. يراقب كل طرقي11 posuit in nervo pedes meos,
custodivit omnes semitas meas”.
12 ها انك في هذا لم تصب. انا اجيبك. لان الله اعظم من الانسان.12 Hoc est ergo, in quo non es iustificatus, respondebo tibi,
quia maior est Deus homine.
13 لماذا تخاصمه. لان كل اموره لا يجاوب عنها.13 Quare adversus eum contendis,
quod non ad omnia verba responderit tibi?
14 لكن الله يتكلم مرة وباثنتين لا يلاحظ الانسان.14 Semel loquitur Deus,
et secundo idipsum non repetit.
15 في حلم في رؤيا الليل عند سقوط سبات على الناس في النعاس على المضجع15 Per somnium in visione nocturna,
quando irruit sopor super homines,
et dormiunt in lectulo,
16 حينئذ يكشف آذان الناس ويختم على تاديبهم.16 tunc aperit aures virorum
et in visionibus terret eos,
17 ليحول الانسان عن عمله ويكتم الكبرياء عن الرجل17 ut avertat hominem ab his, quae facit,
et liberet eum de superbia,
18 ليمنع نفسه عن الحفرة وحياته من الزوال بحربة الموت.18 eruens animam eius a fovea
et vitam illius, ut non transeat canalem mortis.
19 ايضا يؤدب بالوجع على مضجعه ومخاصمة عظامه دائمة19 Increpat quoque per dolorem in lectulo,
et tremitus ossium eius continuus.
20 فتكره حياته خبزا ونفسه الطعام الشهي.20 Abominabilis ei fit in vita sua panis,
et animae illius cibus ante desiderabilis.
21 فيبلى لحمه عن العيان وتنبري عظامه فلا ترى21 Tabescet caro eius in conspectu,
et ossa, quae non videbantur, nudabuntur.
22 وتقرب نفسه الى القبر وحياته الى المميتين.22 Appropinquavit corruptioni foveae,
et vita illius mortiferis sedibus.
23 ان وجد عنده مرسل وسيط واحد من الف ليعلن للانسان استقامته23 Si fuerit apud eum angelus, unus de milibus interpres,
ut annuntiet homini aequitatem,
24 يترءاف عليه ويقول اطلقه عن الهبوط الى الحفرة قد وجدت فدية.24 miserebitur eius et dicet:
“Libera eum, ut non descendat in foveam;
inveni, in quo ei propitier”.
25 يصير لحمه اغض من لحم الصبي ويعود الى ايام شبابه.25 Revirescet caro eius plus quam in iuventute,
revertetur ad dies adulescentiae suae.
26 يصلّي الى الله فيرضى عنه ويعاين وجهه بهتاف فيرد على الانسان بره.26 Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit;
et videbit faciem eius in iubilo,
et reddet homini iustitiam suam.
27 يغني بين الناس فيقول قد اخطأت وعوجت المستقيم ولم أجاز عليه.27 Canit ad homines et dicit: “Peccavi et iustitiam perverti
et non debui satisfacere.
28 فدى نفسي من العبور الى الحفرة فترى حياتي النور28 Liberavit animam suam, ne pergeret in foveam,
sed vivens lucem videret”.
29 هوذا كل هذه يفعلها الله مرتين وثلاثا بالانسان29 Ecce haec omnia operatur Deus
duobus, tribus vicibus cum homine,
30 ليرد نفسه من الحفرة ليستنير بنور الاحياء.30 ut revocet animas eorum a fovea
et illuminet luce viventium.
31 فاصغ يا ايوب واستمع لي. انصت فانا اتكلم.31 Attende, Iob, et audi me
et tace, dum ego loquor.
32 ان كان عندك كلام فاجبني. تكلم. فاني اريد تبريرك.32 Si autem habes quod loquaris, responde mihi; loquere, volo enim te apparereiustum.
33 والا فاستمع انت لي. انصت فاعلمك الحكمة33 Quod si non habes, audi me;
tace, et docebo te sapientiam ”.