1 Depois do sábado, quando amanhecia o primeiro dia da semana, Maria Madalena e a outra Maria foram ver o túmulo. | 1 Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum. |
2 E eis que houve um violento tremor de terra: um anjo do Senhor desceu do céu, rolou a pedra e sentou-se sobre ela. | 2 Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum : |
3 Resplandecia como relâmpago e suas vestes eram brancas como a neve. | 3 erat autem aspectus ejus sicut fulgur : et vestimentum ejus sicut nix. |
4 Vendo isto, os guardas pensaram que morreriam de pavor. | 4 Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. |
5 Mas o anjo disse às mulheres: Não temais! Sei que procurais Jesus, que foi crucificado. | 5 Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis. |
6 Não está aqui: ressuscitou como disse. Vinde e vede o lugar em que ele repousou. | 6 Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. |
7 Ide depressa e dizei aos discípulos que ele ressuscitou dos mortos. Ele vos precede na Galiléia. Lá o haveis de rever, eu vo-lo disse. | 7 Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit : et ecce præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis : ecce prædixi vobis. |
8 Elas se afastaram prontamente do túmulo com certo receio, mas ao mesmo tempo com alegria, e correram a dar a boa nova aos discípulos. | 8 Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. |
9 Nesse momento, Jesus apresentou-se diante delas e disse-lhes: Salve! Aproximaram-se elas e, prostradas diante dele, beijaram-lhe os pés. | 9 Et ecce Jesus occurrit illis, dicens : Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. |
10 Disse-lhes Jesus: Não temais! Ide dizer aos meus irmãos que se dirijam à Galiléia, pois é lá que eles me verão. | 10 Tunc ait illis Jesus : Nolite timere : ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilæam ; ibi me videbunt.
|
11 Enquanto elas voltavam, alguns homens da guarda já estavam na cidade para anunciar o acontecimento aos príncipes dos sacerdotes. | 11 Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant. |
12 Reuniram-se estes em conselho com os anciãos. Deram aos soldados uma importante soma de dinheiro, ordenando-lhes: | 12 Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, |
13 Vós direis que seus discípulos vieram retirá-lo à noite, enquanto dormíeis. | 13 dicentes : Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. |
14 Se o governador vier a sabê-lo, nós o acalmaremos e vos tiraremos de dificuldades. | 14 Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. |
15 Os soldados receberam o dinheiro e seguiram suas instruções. E esta versão é ainda hoje espalhada entre os judeus. | 15 At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem. |
16 Os onze discípulos foram para a Galiléia, para a montanha que Jesus lhes tinha designado. | 16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus.
|
17 Quando o viram, adoraram-no; entretanto, alguns hesitavam ainda. | 17 Et videntes eum adoraverunt : quidam autem dubitaverunt. |
18 Mas Jesus, aproximando-se, lhes disse: Toda autoridade me foi dada no céu e na terra. | 18 Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra : |
19 Ide, pois, e ensinai a todas as nações; batizai-as em nome do Pai, do Filho e do Espírito Santo. | 19 euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti : |
20 Ensinai-as a observar tudo o que vos prescrevi. Eis que estou convosco todos os dias, até o fim do mundo. | 20 docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis : et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. |