Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Apocalypsis 19


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Post hæc audivi quasi vocem turbarum multarum in cælo dicentium : Alleluja : salus, et gloria, et virtus Deo nostro est :1 Post haec audivi quasi vo cem magnam turbae multae in caelo dicentium:
“ Alleluia!
Salus et gloria et virtus Deo nostro,
2 quia vera et justa judicia sunt ejus, qui judicavit de meretrice magna, quæ corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus.2 quia vera et iusta iudicia eius;
quia iudicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, etvindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius! ”.
3 Et iterum dixerunt : Alleluja. Et fumus ejus ascendit in sæcula sæculorum.3 Et iterum dixerunt: “ Alleluia! Et fumus eius ascendit in saeculasaeculorum! ”.
4 Et ceciderunt seniores viginti quatuor, et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum, dicentes : Amen : alleluja.4 Et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraveruntDeum sedentem super thronum dicentes: “ Amen. Alleluia ”.
5 Et vox de throno exivit, dicens : Laudem dicite Deo nostro omnes servi ejus : et qui timetis eum pusilli et magni.5 Et vox de throno exivit dicens:
“ Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius
et qui timetis eum, pusilli et magni! ”.
6 Et audivi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium : Alleluja : quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens.6 Et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicutvocem tonitruum magnorum dicentium:
“ Alleluia,
quoniam regnavit Dominus, Deus noster omnipotens.
7 Gaudeamus, et exsultemus : et demus gloriam ei : quia venerunt nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se.7 Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei,
quia venerunt nuptiae Agni,
et uxor eius praeparavit se.
8 Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum.8 Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti mundo: byssinum enimiustificationes sunt sanctorum ”.
9 Et dixit mihi : Scribe : Beati qui ad c?nam nuptiarum Agni vocati sunt ; et dixit mihi : Hæc verba Dei vera sunt.9 Et dicit mihi: “ Scribe: Beati, qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt! ”.Et dicit mihi: “ Haec verba Dei vera sunt ”.
10 Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dicit mihi : Vide ne feceris : conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu. Deum adora. Testimonium enim Jesu est spiritus prophetiæ.
10 Et cecidi ante pedes eius,ut adorarem eum. Et dicit mihi: “ Vide, ne feceris! Conservus tuus sum etfratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu estspiritus prophetiae ”.
11 Et vidi cælum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat.11 Et vidi caelum apertum: et ecce equus albus; et, qui sedebat super eum,vocabatur Fidelis et Verax, et in iustitia iudicat et pugnat.
12 Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse.12 Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in capite eius diademata multa,habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse;
13 Et vestitus erat veste aspersa sanguine : et vocatur nomen ejus : Verbum Dei.13 et vestitus veste aspersasanguine, et vocatur nomen eius Verbum Dei.
14 Et exercitus qui sunt in cælo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo.14 Et exercitus, qui sunt in caelo,sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo mundo.
15 Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea : et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis.15 Et de ore ipsiusprocedit gladius acutus, ut in ipso percutiat gentes, et ipse reget eos in virgaferrea; et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis.
16 Et habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum et Dominus dominantium.
16 Et habetsuper vestimentum et super femur suum nomen scriptum: Rex regum et Dominusdominorum.
17 Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quæ volabant per medium cæli : Venite, et congregamini ad c?nam magnam Dei :17 Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna dicens omnibusavibus, quae volabant per medium caeli: “Venite, congregamini ad cenam magnamDei,
18 ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium liberorum, et servorum, et pusillorum et magnorum.18 ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium etcarnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum etpusillorum ac magnorum ”.
19 Et vidi bestiam, et reges terræ, et exercitus eorum congregatos ad faciendum prælium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus.19 Et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendumproelium cum illo, qui sedebat super equum, et cum exercitu eius.
20 Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta : qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt caracterem bestiæ, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure :20 Etapprehensa est bestia et cum illa pseudopropheta, qui fecit signa coram ipsa,quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiae et qui adorant imaginemeius; vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure.
21 et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius : et omnes aves saturatæ sunt carnibus eorum.21 Et ceterioccisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius, et omnesaves saturatae sunt carnibus eorum.