Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Apocalypsis 19


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Post hæc audivi quasi vocem turbarum multarum in cælo dicentium : Alleluja : salus, et gloria, et virtus Deo nostro est :1 אחרי כן שמעתי קול גדול כקול המון רב בשמים האמרים הללויה הישועה והכבוד והעז ליהוה אלהינו
2 quia vera et justa judicia sunt ejus, qui judicavit de meretrice magna, quæ corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus.2 כי אמת וישר משפטיו כי שפט את הזונה הגדולה אשר השחיתה את הארץ בתזנתה וידרש מידה טאת דם עבדיו
3 Et iterum dixerunt : Alleluja. Et fumus ejus ascendit in sæcula sæculorum.3 וישנו ויאמרו הללויה ועשנה יעלה לעולמי עולמים
4 Et ceciderunt seniores viginti quatuor, et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum, dicentes : Amen : alleluja.4 ועשרים וארבעה הזקנים וארבע החיות נפלו על פניהם וישתחוו לאלהים הישב על הכסא ויאמרו אמן הללויה
5 Et vox de throno exivit, dicens : Laudem dicite Deo nostro omnes servi ejus : et qui timetis eum pusilli et magni.5 וקול יוצא מן הכסא ויאמר הללו את אלהינו כל עבדיו ויראיו הקטנים עם הגדולים
6 Et audivi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium : Alleluja : quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens.6 ואשמע כקול המון רב וכקול מים רבים וכקול רעמים חזקים ויאמרו הללויה כי מלך אלהינו יהוה צבאות
7 Gaudeamus, et exsultemus : et demus gloriam ei : quia venerunt nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se.7 נשמחה ונגילה ונתנה לו הכבוד כי באה חתנת השה ואשתו התקדשה
8 Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum.8 וינתן לה ללבש בוץ טהור וצח כי הבוץ הוא צדקות הקדשים
9 Et dixit mihi : Scribe : Beati qui ad c?nam nuptiarum Agni vocati sunt ; et dixit mihi : Hæc verba Dei vera sunt.9 ויאמר אלי כתב אשרי הקרואים אל משתה חתנת השה ויאמר אלי אלה הדברים אמת הם דברי אלהים
10 Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dicit mihi : Vide ne feceris : conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu. Deum adora. Testimonium enim Jesu est spiritus prophetiæ.
10 ואפל לפני רגליו להשתחות לו ויאמר אלי ראה אל תעשה זאת עבד כמוך אנכי וחבר לך ולאחיך אשר להם עדות ישוע השתחוה לאלהים כי עדות ישוע היא רוח הנבואה
11 Et vidi cælum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat.11 וארא את השמים נפתחים והנה סוס לבן והרכב עליו נקרא נאמן ואמתי ובצדק הוא שפט ולחם
12 Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse.12 ועיניו כלבת אש ועטרות הרבה על ראשו ויש לו שם כתוב אשר לא ידע איש כי אם הוא לבדו
13 Et vestitus erat veste aspersa sanguine : et vocatur nomen ejus : Verbum Dei.13 והוא לבוש בלבוש מאדם בדם ושמו נקרא דבר האלהים
14 Et exercitus qui sunt in cælo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo.14 וצבאות השמים יצאים אחריו על סוסים לבנים מלבשים בגדי בוץ לבן וטהור
15 Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea : et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis.15 ומפיו יצאת חרב חדה להכות בה את הגוים והוא ירעם בשבט ברזל והוא דרך פורת יין חמת אף אלהי הצבאות
16 Et habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum et Dominus dominantium.
16 ועל בגדו ועל ירכו כתוב שם מלך המלכים ואדני האדנים
17 Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quæ volabant per medium cæli : Venite, et congregamini ad c?nam magnam Dei :17 וארא מלאך אחד עמד בשמש ויצעק בקול גדול ויאמר אל צפור כל כנף אשר תעוף במרום הרקיע באו והאספו על זבח האלהים הגדול
18 ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium liberorum, et servorum, et pusillorum et magnorum.18 ואכלתם בשר מלכים ובשר שרי אלפים ובשר גבורים ובשר סוסים ורכביהם ובשר כל בני חורים ועבדים הקטנים עם הגדולים
19 Et vidi bestiam, et reges terræ, et exercitus eorum congregatos ad faciendum prælium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus.19 וארא את החיה ומלכי הארץ ואגפיהם נקהלים לעשות מלחמה עם הרכב על הסוס ובצבאו
20 Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta : qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt caracterem bestiæ, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure :20 ותתפש החיה ונביא השקר אתה אשר עשה האותות לפניה אשר הדיח בהן את נשאי תו החיה והמשתחוים לצלמה וחיים השלכו שניהם באגם האש הבער בגפרית
21 et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius : et omnes aves saturatæ sunt carnibus eorum.21 והנשארית נהרגו בחרב היוצאת מפי הרכב על הסוס וכל העוף שבעו מבשרם