Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

II Ioannis 1


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Senior Electæ dominæ, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem,1 Presbyter electae dominae et filiis eius, quos ego diligo in veritate, etnon ego solus, sed et omnes, qui noverunt veritatem,
2 propter veritatem, quæ permanet in nobis, et nobiscum erit in æternum.2 propter veritatem, quaepermanet in nobis et nobiscum erit in sempiternum.
3 Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate.
3 Erit nobiscum gratia,misericordia, pax a Deo Patre et a Iesu Christo, Filio Patris, in veritate etcaritate.
4 Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.4 Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicutmandatum accepimus a Patre.
5 Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.5 Et nunc rogo te, domina, non tamquam mandatumnovum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.
6 Et hæc est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis.
6 Ethaec est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius; hoc mandatum est,quemadmodum audistis ab initio, ut in eo ambuletis.
7 Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem : hic est seductor, et antichristus.7 Quoniam multi seductores prodierunt in mundum, qui non confitentur IesumChristum venientem in carne; hic est seductor et antichristus.
8 Videte vosmetipsos, ne perdatis quæ operati estis : sed ut mercedem plenam accipiatis.8 Videtevosmetipsos, ne perdatis, quae operati estis, sed ut mercedem plenam accipiatis.
9 Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet : qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet.9 Omnis, qui ultra procedit et non manet in doctrina Christi, Deum non habet;qui permanet in doctri na, hic et Patrem et Filium habet.
10 Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis.10 Si quis venit advos et hanc doctrinam non affert, nolite accipere eum in domum nec “ Ave ”ei dixeritis;
11 Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis.
11 qui enim dicit illi: “ Ave ”, communicat operibus illiusmalignis.
12 Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum : spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui : ut gaudium vestrum plenum sit.12 Plura habens vobis scribere, nolui per chartam et atramentum; spero enim mefuturum apud vos, et os ad os loqui, ut gaudium nostrum plenum sit.
13 Salutant te filii sororis tuæ Electæ.13 Salutant te filii sororis tuae electae.