Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

I Ioannis 2


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum :1 Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed si quis pecca verit,advocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum;
2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris : non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.
2 et ipse est propitiatiopro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi.
3 Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus.3 Et in hoc cognoscimus quoniam novimus eum: si mandata eius servemus.
4 Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est.4 Quidicit: “ Novi eum ”, et mandata eius non servat, mendax est, et in istoveritas non est;
5 Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est : et in hoc scimus quoniam in ipso sumus.5 qui autem servat verbum eius, vere in hoc caritas Deiconsummata est. In hoc cognoscimus quoniam in ipso sumus.
6 Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.6 Qui dicit se in ipsomanere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.
7 Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis.7 Carissimi, non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus, quod habuistisab initio: mandatum vetus est verbum, quod audistis.
8 Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis : quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet.8 Verumtamen mandatum novumscribo vobis, quod est verum in ipso et in vobis, quoniam tenebrae transeunt, etlumen verum iam lucet.
9 Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc.9 Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, intenebris est usque adhuc.
10 Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est.10 Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, etscandalum ei non est;
11 Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat : quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus.
11 qui autem odit fratrem suum, in tenebris est et intenebris ambulat et nescit quo vadat, quoniam tenebrae obcaecaverunt oculoseius.
12 Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus.12 Scribo vobis, filioli: Remissa sunt vobis peccata propter nomen eius.
13 Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum.13 Scribo vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adulescentes:Vicistis Malignum.
14 Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum.14 Scripsi vobis, parvuli: Nostis Patrem. Scripsi vobis,patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scripsi vobis, adulescentes: Fortesestis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis Malignum.
15 Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo :15 Nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum,non est caritas Patris in eo;
16 quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ : quæ non est ex Patre, sed ex mundo est.16 quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentiacarnis et concupiscentia oculorum et iactantia divitiarum, non est ex Patre, sedex mundo est.
17 Et mundus transit, et concupiscentia ejus : qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum.
17 Et mundus transit, et concupiscentia eius; qui autem facitvoluntatem Dei, manet in aeternum.
18 Filioli, novissima hora est : et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt ; unde scimus, quia novissima hora est.18 Filioli, novissima hora est; et sicut audistis quia antichristus venit, itanunc antichristi multi adsunt, unde cognoscimus quoniam novissima hora est.
19 Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum : sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis.19 Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam si fuissent ex nobis,permansissent nobiscum; sed ut manifestaretur quoniam illi omnes non sunt exnobis.
20 Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia.20 Sed vos unctionem habetis a Sancto et scitis omnes.
21 Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam : et quoniam omne mendacium ex veritate non est.21 Non scripsivobis quasi nescientibus veritatem sed quasi scientibus eam, et quoniam omnemendacium ex veritate non est.
22 Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus ? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium.22 Quis est mendax, nisi is qui negat quoniamIesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem et Filium.
23 Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet : qui confitetur Filium, et Patrem habet.23 Omnis,qui negat Filium, nec Patrem habet; qui confitetur Filium, et Patrem habet.
24 Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat : si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis.24 Vos, quod audistis ab initio, in vobis permaneat; si in vobis permanserit,quod ab initio audistis, et vos in Filio et in Patre manebitis.
25 Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam.25 Et haec estrepromissio, quam ipse pollicitus est nobis: vitam aeternam.
26 Hæc scripsi vobis de his, qui seducant vos.26 Haec scripsi vobis de eis, qui seducunt vos.
27 Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos : sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos : manete in eo.
27 Et vos, unctionem, quamaccepistis ab eo, manet in vobis, et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos;sed sicut unctio ipsius docet vos de omnibus, et verum est, et non estmendacium, et, sicut docuit vos, manetis in eo.
28 Et nunc, filioli, manete in eo : ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus.28 Et nunc, filioli, manete in eo, ut, cum apparuerit, habeamus fiduciam et nonconfundamur ab eo in adventu eius.
29 Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est.29 Si scitis quoniam iustus est, scitotequoniam et omnis, qui facit iustitiam, ex ipso natus est.