Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

I Ioannis 2


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum :1 בני הנני כתב אליכם את זאת לבלתי תחטאו ואם יחטא איש יש לנו מליץ לפני אבינו ישוע המשיח הצדיק
2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris : non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.
2 והוא כפרה על חטאתינו ולא על חטאתינו לבד כי גם על חטאת כל העולם
3 Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus.3 ובזאת נדע כי הכרנו אותו אם נשמר את מצותיו
4 Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est.4 האמר הכרתיו ואת מצותיו לא ישמר כזב הוא והאמת אין בו
5 Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est : et in hoc scimus quoniam in ipso sumus.5 אבל השמר את דברו בו נשלמה באמת אהבת אלהים ובזאת נדע כי בו אנחנו
6 Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.6 האמר כי בו יעמד עליו להתהלך בדרך אשר גם הוא הלך
7 Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis.7 אחי אינני כתב לכם מצוה חדשה כי אם מצוה ישנה אשר היתה לכם מראש והמצוה הישנה היא הדבר אשר שמעתם מראש
8 Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis : quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet.8 ועוד מצוה חדשה אני כתב לכם אשר היא אמת גם בו גם בכם כי החשך עבר והאור האמתי כבר זורח
9 Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc.9 האומר כי ישנו באור והוא שנא את אחיו עודנו בחשך
10 Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est.10 האהב את אחיו יעמד באור ומכשול אין בו
11 Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat : quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus.
11 והשנא את אחיו בחשך הוא ובחשך יתהלך ולא ידע אנה הוא הלך כי החשך עור את עיניו
12 Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus.12 הנני כתב אליכם הבנים יען כי נסלחו לכם חטאתיכם למען שמו
13 Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum.13 כתב אני אליכם האבות יען כי הכרתם אתו אשר הוא מראש כתב אני אליכם הבחורים יען כי התגברתם על הרע כתב אני אליכם הילדים יען כי הכרתם את האב
14 Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum.14 כתבתי אליכם האבות יען כי הכרתם אתו אשר הוא מראש כתבתי אליכם הבחורים יען כי חזקתם ודבר האלהים שכן בקרבכם והתגברתם על הרע
15 Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo :15 אל תאהבו את החלד ואת דברי החלד אם יאהב איש את החלד אין בו אהבת האב
16 quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ : quæ non est ex Patre, sed ex mundo est.16 כי כל אשר בחלד תאות הבשר ותאות העינים וגאות ההון איננו מן אבינו כי אם מן החלד
17 Et mundus transit, et concupiscentia ejus : qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum.
17 והחלד עבור יעבר עם תאותיו והעשה רצון אלהים יעמד לעד
18 Filioli, novissima hora est : et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt ; unde scimus, quia novissima hora est.18 ילדי הנה השעה האחרונה באה וכאשר שמעתם כי יבא צר המשיח כן עתה רבו צרי המשיח ובזאת נדע כי היא השעה האחרונה
19 Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum : sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis.19 מאתנו יצאו אך לא משלנו היו כי אלו היו משלנו כי אז היו עמדים עמנו אבל למען יגלו כי לא כלם משלנו המה
20 Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia.20 ואתם המשחה לכם מאת הקדוש וידעתם הכל
21 Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam : et quoniam omne mendacium ex veritate non est.21 לא כתבתי אליכם יען כי לא ידעתם את האמת אך יען כי ידעתם אתה ואשר כל כזב איננו מן האמת
22 Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus ? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium.22 מי הוא הכזב אם לא המכחש בישוע לאמר כי איננו המשיח זה הוא צר המשיח המכחש באב ובבן
23 Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet : qui confitetur Filium, et Patrem habet.23 כל המכחש בבן גם האב אין לו
24 Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat : si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis.24 ואתם יקם נא בכם הדבר אשר שמעתם מראש ואם יקום בכם אשר שמעתם מראש אז גם אתם תקומו בבן ובאב
25 Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam.25 וההבטחה אשר הבטיחנו היא חיי עולמים
26 Hæc scripsi vobis de his, qui seducant vos.26 זאת כתבתי אליכם מפני המתעים אתכם
27 Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos : sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos : manete in eo.
27 ואתם המשחה אשר קבלתם מאתו עמדת בכם ולא תצטרכו לאיש אשר ילמדכם כי אם כאשר תלמד אתכם המשחה בכל דבר היא האמת ואיננה כזב וכאשר למדה אתכם כן תעמדו בו
28 Et nunc, filioli, manete in eo : ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus.28 ועתה בנים עמדו בו למען יאמץ לבנו בהראותו ולא נבוש מפניו בבואו
29 Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est.29 אם ידעתם כי צדיק הוא דעו כי כל עשה צדקה נולד ממנו