Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

I Petri 2


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,1 Deponentes igitur omnem ma litiam et omnem dolum et simu lationes etinvidias et omnes detractiones,
2 sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite : ut in eo crescatis in salutem :2 sicut modo geniti infantes, rationale sinedolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem,
3 si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus.3 si gustastis quoniamdulcis Dominus.
4 Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum :4 Ad quem accedentes, lapidem vivum, ab hominibus quidemreprobatum, coram Deo autem electum, pretiosum,
5 et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.5 et ipsi tamquam lapides viviaedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostiasacceptabiles Deo per Iesum Christum.
6 Propter quod continet Scriptura : Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum : et qui crediderit in eum, non confundetur.6 Propter quod continet Scriptura:
“ Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum;
et, qui credit in eo, non confundetur ”.
7 Vobis igitur honor credentibus : non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes : hic factus est in caput anguli,7 Vobis igitur honor credentibus; non credentibus autem
“ Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli ”
8 et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.8 et “ lapis offensionis et petra scandali ”; qui offendunt verbo noncredentes, in quod et positi sunt.
9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus inacquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit inadmirabile lumen suum:
10 Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei : qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
10 qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; quinon consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
11 Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam,11 Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibusdesideriis, quae militant adversus animam;
12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.12 conversationem vestram intergentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam demalefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in dievisitationis.
13 Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum : sive regi quasi præcellenti :13 Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum: sive regi quasipraecellenti
14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum :14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum,laudem vero bonorum;
15 quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam :15 quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescerefaciatis imprudentium hominum ignorantiam,
16 quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei.16 quasi liberi, et non quasi velamenhabentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei.
17 Omnes honorate : fraternitatem diligite : Deum timete : regem honorificate.
17 Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate.
18 Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.18 Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestissed etiam pravis.
19 Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste.19 Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinetquis tristitias, patiens iniuste.
20 Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis ? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum.20 Quae enim gloria est, si peccantes etcolaphizati sustinetis? Sed si benefacientes et patientes sustinetis, haec estgratia apud Deum.
21 In hoc enim vocati estis : quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus :21 In hoc enim vocati estis, quia
et Christus passus est pro vobis,
vobis relinquens exemplum,
ut sequamini vestigia eius:
22 qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus :22 qui peccatum non fecit,
nec inventus est dolus in ore ipsius;
23 qui cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non comminabatur : tradebat autem judicanti se injuste :23 qui cum malediceretur, non remaledicebat;
cum pateretur, non comminabatur, commendabat autem iuste iudicanti;
24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus : cujus livore sanati estis.24 qui peccata nostra ipse pertulit
in corpore suo super lignum,
ut peccatis mortui iustitiae viveremus;
cuius livore sanati estis.
25 Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.25 Eratis enim sicut oves errantes,
sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.