Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Titum 3


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse :1 Admone illos principibus, pote statibus subditos esse, dicto oboedire, adomne opus bonum paratos esse,
2 neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.2 neminem blasphemare, non litigiosos esse,modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.3 Eramus enim et nos aliquando insipientes, inoboedientes, errantes, servientesconcupiscentiis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles,odientes invicem.
4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostriDei,
5 non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,5 non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suammisericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationisSpiritus Sancti,
6 quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum :6 quem effudit super nos abunde per Iesum Christum salvatoremnostrum,
7 ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.7 ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitaeaeternae.
8 Fidelis sermo est : et de his volo te confirmare : ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.8 Fidelis sermo, et volo te de his confirmare, ut curent bonis operibuspraeesse, qui crediderunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus;
9 Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita : sunt enim inutiles, et vanæ.9 stultasautem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas circa legem devita,sunt enim inutiles et vanae.
10 Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita :10 Haereticum hominem post unam et secundamcorreptionem devita,
11 sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
11 sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, etdelinquit, proprio iudicio condemnatus.
12 Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim : ibi enim statui hiemare.12 Cum misero ad te Artemam aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim; ibienim statui hiemare.
13 Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.13 Zenam legis peritum et Apollo sollicite instrue, utnihil illis desit.
14 Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios : ut non sint infructuosi.14 Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad ususnecessarios, ut non sint infructuosi.
15 Salutant te qui mecum sunt omnes : saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.15 Salutant te, qui mecum sunt, omnes. Saluta, qui nos amant in fide.
Gratia cum omnibus vobis.