Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Iouse 13


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Josue senex provectæque ætatis erat, et dixit Dominus ad eum : Senuisti, et longævus es, terraque latissima derelicta est, quæ necdum sorte divisa est :1 Iosue senex provectaeque aetatis erat, et dixit Dominus ad eum: “ Senuisti et longaevus es; terraque latissima adhuc superest, quae necdum occupata est.
2 omnis videlicet Galilæa, Philisthiim, et universa Gessuri.2 Omnis videlicet Galilaea, regio Philisthim et universa Gesuri,
3 A fluvio turbido, qui irrigat Ægyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem : terra Chanaan, quæ in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazæos, et Azotios, Ascalonitas, Gethæos, et Accaronitas.3 a fluvio Sihor, qui est ad orientem Aegypti, usque ad terminos Accaron contra aquilonem, terra Chananaea, quae in quinque principes Philisthim dividitur, Gazaeos et Azotios, Ascalonitas, Getthaeos et Accaronitas ac Hevaei
4 Ad meridiem vero sunt Hevæi, omnis terra Chanaan, et Maara Sidoniorum, usque Apheca et terminos Amorrhæi,4 meridie; et omnis terra Chanaan de Ara Sidoniorum usque Apheca et terminos Amorraei;
5 ejusque confinia. Libani quoque regio contra orientem, a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath ;5 et terra Gibliorum et omnis Libanus in oriente a Baalgad sub monte Hermon usque ad introitum Emath,
6 omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israël. Veniat ergo in partem hæreditatis Israël, sicut præcepi tibi.6 omnes, qui habitant in monte a Libano usque ad Maserephoth in occidente, universi Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israel. Sorte tantum distribue terram Israel in hereditatem, sicut praecepi tibi.
7 Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidiæ tribui Manasse,7 Et nunc divide terram hanc in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse ”.
8 cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Jordanis, ad orientalem plagam.8 Cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam:
9 Ab Aroër, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon,9 ab Aroer, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et civitate in vallis medio, universaque campestria Medaba usque Dibon;
10 et cunctas civitates Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon,10 et cunctas civitates Sehon regis Amorraei, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon;
11 et Galaad, ac terminum Gessuri et Machati, et omnem montem Hermon, et universam Basan, usque ad Salecha,11 et Galaad ac terminos Gesuri et Maachathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque Salcha,
12 omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim : percussitque eos Moyses, atque delevit.12 omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astharoth et Edrai — ipse fuit de reliquiis Raphaim C; percussitque eos Moyses atque delevit.
13 Nolueruntque disperdere filii Israël Gessuri et Machati : et habitaverunt in medio Israël usque in præsentem diem.13 Non autem disperdiderunt filii Israel Gesuri et Maachathi, et habitaverunt in medio Israel usque in praesentem diem.
14 Tribui autem Levi non dedit possessionem : sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël, ipsa est ejus hæreditas, sicut locutus est illi.
14 Tribui tantum Levi non dedit possessionem, sed sacrificia Domini, Dei Israel: ipsa est eius hereditas, sicut locutus est illi.
15 Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas.15 Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas.
16 Fuitque terminus eorum ab Aroër, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle ejusdem torrentis media : universam planitiem, quæ ducit Medaba,16 Fuitque terminus eorum ab Aroer, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et a civitate in valle eiusdem torrentis media, et universa planities usque Medaba,
17 et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus : Dibon quoque et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon,17 Hesebon cunctaque oppida eius, quae sunt in campestribus: Dibon et Bamothbaal et Bethbaalmeon
18 et Jassa, et Cedimoth, et Mephaath,18 et Iasa et Cademoth et Mephaath,
19 et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis.19 Cariathaim et Sabama et Serethsahar in monte convallis,
20 Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethiesimoth,20 Bethphegor et declivia Phasga et Bethiesimoth
21 et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian : Hevæum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores terræ.21 et omnes urbes campestres universumque regnum Sehon regis Amorraei, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses, ipsum et principes Madian, Evi et Recem et Sur et Hur et Rebe, duces Sehon habitatores terrae.
22 Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israël gladio cum ceteris interfectis.22 Et Balaam filium Beor hariolum occiderunt filii Israel gladio cum ceteris interfectis.
23 Factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius. Hæc est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum.
23 Factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius. Haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas, urbes et viculi earum.
24 Deditque Moyses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem, cujus hæc divisio est.24 Deditque Moyses tribui Gad, filiis Gad, per cognationes suas possessionem, cuius hic est
25 Terminus Jaser, et omnes civitates Galaad, et dimidiam partem terræ filiorum Ammon, usque ad Aroër, quæ est contra Rabba,25 terminus: Iazer et omnes civitates Galaad dimidiaque pars terrae filiorum Ammon usque ad Aroer, quae est contra Rabba;
26 et ab Hesebon usque Ramoth, Masphe et Betonim : et a Manaim usque ad terminos Dabir.26 et ab Hesebon usque Ramothmaspha et Betonim et a Mahanaim usque ad terminos Lodabar,
27 In valle quoque Betharan, et Bethnemra, et Socoth, et Saphon reliquam partem regni Sehon regis Hesebon : hujus quoque finis, Jordanis est, usque ad extremam partem maris Cenereth trans Jordanem ad orientalem plagam.27 in valle quoque Betharan et Bethnemra et Succoth et Saphon, reliqua pars regni Sehon regis Hesebon; Iordanis et terminus usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam.
28 Hæc est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et villæ earum.
28 Haec est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et villae earum.
29 Dedit et dimidiæ tribui Manasse, filiisque ejus juxta cognationes suas, possessionem,29 Dedit Moyses et dimidiae tribui filiorum Manasse, iuxta cognationes suas possessionem:
30 cujus hoc principium est : a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Jair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida :30 Manasse, a Mahanaim universam Basan, cunctum regnum Og regis Basan omnesque vicos Iair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida;
31 et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai, urbes regni Og in Basan : filiis Machir, filii Manasse, dimidiæ parti filiorum Machir juxta cognationes suas.31 et dimidiam partem Galaad et Astharoth et Edrai, urbes regni Og in Basan, filiis Machir filii Manasse, dimidiae parti filiorum Machir, iuxta cognationes suas.
32 Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam.32 Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Iordanem contra Iericho ad orientalem plagam.
33 Tribui autem Levi non dedit possessionem : quoniam Dominus Deus Israël ipse est possessio ejus, ut locutus est illi.33 Tribui autem Levi non dedit possessionem, quoniam Dominus, Deus Israel, ipse est possessio eius, ut locutus est illi.