Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ad Thessalonicenses I 1


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Paulus, et Silvanus, et Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre, et Domino Jesu Christo.1 Paulus et Silvanus et Timo theus ecclesiae Thessalonicen sium in DeoPatre et Domino Iesu Christo: gratia vobis et pax.
2 Gratia vobis, et pax.
Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione,
2 Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam facientes in orationibusnostris, sine intermissione;
3 memores operis fidei vestræ, et laboris, et caritatis, et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum :3 memores operis fidei vestrae et laboris caritatiset sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum;
4 scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram :4 scientes, fratres, dilecti a Deo, electionem vestram,
5 quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos.5 quia evangelium nostrumnon fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et inplenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos.
6 Et vos imitatores nostri facti estis, et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti :6 Et vos imitatores nostri facti estis et Domini, excipientes verbum intribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti,
7 ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia, et in Achaia.7 ita ut facti sitis formaomnibus credentibus in Macedonia et in Achaia.
8 A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia, et in Achaia, sed et in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profecta est ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui.8 A vobis enim diffamatus estsermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia, sed in omni loco fides vestra,quae est ad Deum, profecta est, ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui;
9 Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos : et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo, et vero,9 ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos, et quomodoconversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero
10 et exspectare Filium ejus de cælis (quem suscitavit a mortuis) Jesum, qui eripuit nos ab ira ventura.10 et exspectareFilium eius de caelis, quem suscitavit ex mortuis, Iesum, qui eripit nos ab iraventura.