Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ad Colossenses 1


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater :1 Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Timo theus frater
2 eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu.2 his, qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo: gratia vobiset pax a Deo Patre nostro.
3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes :
3 Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes,
4 audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes4 audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem, quam habetis insanctos omnes,
5 propter spem, quæ reposita est vobis in cælis : quam audistis in verbo veritatis Evangelii :5 propter spem, quae reposita est vobis in caelis, quam anteaudistis in verbo veritatis evangelii,
6 quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate,6 quod pervenit ad vos, sicut et inuniverso mundo est fructificans et crescens, sicut et in vobis, ex ea die, quaaudistis et cognovistis gratiam Dei in veritate;
7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu,7 sicut didicistis ab Epaphracarissimo conservo nostro, qui est fidelis pro nobis minister Christi,
8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu.8 quietiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu.
9 Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali :9 Ideo et nos, ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes etpostulantes, ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia etintellectu spiritali,
10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes : in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei :10 ut ambuletis digne Domino per omnia placentes, in omniopere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei,
11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio,11 in omni virtuteconfortati secundum potentiam claritatis eius in omnem patientiam etlonganimitatem, cum gaudio
12 gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine :12 gratias agentes Patri,
qui idoneos vos fecit in partem sortis sanctorum in lumine;
13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ,13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum
et transtulit in regnum Filii dilectionis suae,
14 in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum :14 in quo habemus redemptionem,
remissionem peccatorum;
15 qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ :15 qui est imago Dei invisibilis,
primogenitus omnis creaturae,
16 quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates : omnia per ipsum et in ipso creata sunt :16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra,
visibilia et invisibilia,
sive throni sive dominationes
sive principatus sive potestates.
Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt,
17 et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.
17 et ipse est ante omnia,
et omnia in ipso constant.
18 Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis : ut sit in omnibus ipse primatum tenens :18 Et ipse est caput corporis ecclesiae;
qui est principium, primogenitus ex mortuis,
ut sit in omnibus ipse primatum tenens,
19 quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare :19 quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare
20 et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.20 et per eum reconciliare omnia in ipsum,
pacificans per sanguinem crucis eius,
sive quae in terris sive quae in caelis sunt.
21 Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis :21 Et vos, cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis,
22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso :22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctoset immaculatos et irreprehensibiles coram ipso;
23 si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus minister.
23 si tamen permanetis in fidefundati et stabiles et immobiles a spe evangelii, quod audistis, quodpraedicatum est in universa creatura, quae sub caelo est, cuius factus sum egoPaulus minister.
24 Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia :24 Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo, ea quae desunt passionumChristi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia,
25 cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei :25 cuius factus sumego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleamverbum Dei;
26 mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus,26 mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus,nunc autem manifestatum est sanctis eius,
27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ,27 quibus voluit Deus notas faceredivitias gloriae mysterii huius in gentibus, quod est Christus in vobis, spesgloriae;
28 quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu :28 quem nos annuntiamus, commonentes omnem hominem et docentes omnemhominem in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo;
29 in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.29 ad quod et laboro certando secundum operationem eius, quae operatur in me invirtute.