Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Ad Galatas 2


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.1 Deinde post annos quattuor decim, iterum ascendi Hieroso lymam cumBarnaba, assumpto et Tito;
2 Ascendi autem secundum revelationem : et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse : ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.2 ascendi autem secundum revelationem; et contuli cumillis evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem his, quiobservabantur, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem.
3 Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi :3 Sed neque Titus,qui mecum erat, cum esset Graecus, compulsus est circumcidi.
4 sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent.4 Sed proptersubintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram,quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent;
5 Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos :5 quibus neque adhoram cessimus subicientes nos, ut veritas evangelii permaneat apud vos.
6 ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest : Deus personam hominis non accipit) : mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.6 Ab his autem, qui videbantur esse aliquid — quales aliquando fuerint, nihilmea interest; Deus personam hominis non accipit — mihi enim, quiobservabantur, nihil contulerunt,
7 Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis7 sed e contra, cum vidissent quod creditumest mihi evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis
8 (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes) :8 — qui enimoperatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi intergentes —
9 et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis : ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem :9 et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Iacobus et Cephaset Ioannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi et Barnabaecommunionis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem;
10 tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
10 tantum utpauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
11 Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.11 Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quiareprehensibilis erat.
12 Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat : cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant.12 Prius enim quam venirent quidam ab Iacobo, cum gentibuscomedebat; cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos, qui excircumcisione erant.
13 Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.13 Et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei, ita utet Barnabas simul abduceretur illorum simulatione.
14 Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus : Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice : quomodo gentes cogis judaizare ?
14 Sed cum vidissem quod nonrecte ambularent ad veritatem evangelii, dixi Cephae coram omnibus: “ Si tu,cum Iudaeus sis, gentiliter et non Iudaice vivis, quomodo gentes cogisiudaizare? ”.
15 Nos natura Judæi, et non ex gentibus peccatores.15 Nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores,
16 Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi : et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis : propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.16 scientesautem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi,et nos in Christum Iesum credidimus, ut iustificemur ex fide Christi et non exoperibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro.
17 Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est ? Absit.17 Quodsi quaerentes iustificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores,numquid Christus peccati minister est? Absit!
18 Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico : prævaricatorem me constituo.18 Si enim, quae destruxi, haeciterum aedifico, praevaricatorem me constituo.
19 Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam : Christo confixus sum cruci.19 Ego enim per legem legimortuus sum, ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci;
20 Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.20 vivo autem iam nonego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivoFilii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me.
21 Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.21 Non irritam faciogratiam Dei; si enim per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est.