Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ad Corinthios II 2


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos.1 Statui autem hoc ipse apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos;
2 Si enim ego contristo vos : et quis est, qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me ?2 si enim ego contristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui contristaturex me?
3 Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere : confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est.3 Et hoc ipsum scripsi, ut non, cum venero, tristitiam habeam de quibusoportebat me gaudere, confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium omniumvestrum est.
4 Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas : non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis.
4 Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis permultas lacrimas, non ut contristemini, sed ut sciatis quam carita tem habeoabundantius in vos.
5 Si quis autem contristavit, non me contristavit : sed ex parte, ut non onerem omnes vos.5 Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed exparte, ut non onerem, omnes vos.
6 Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hæc, quæ fit a pluribus :6 Sufficit illi, qui eiusmodi est, obiurgatiohaec, quae fit a pluribus,
7 ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est.7 ita ut e contra magis donetis et consolemini, neforte abundantiore tristitia absorbeatur, qui eiusmodi est.
8 Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem.8 Propter quodobsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem;
9 Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis.9 ideo enim et scripsi, utcognoscam probationem vestram, an in omnibus oboedientes sitis.
10 Cui autem aliquid donastis, et ego : nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,10 Cui autemaliquid donatis, et ego; nam et ego, quod donavi, si quid donavi, propter vos inpersona Christi,
11 ut non circumveniamur a Satana : non enim ignoramus cogitationes ejus.
11 ut non circumveniamur a Satana; non enim ignoramuscogitationes eius.
12 Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino,12 Cum venissem autem Troadem ob evangelium Christi, et ostium mihi apertumesset in Domino,
13 non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam.13 non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titumfratrem meum, sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam.
14 Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco :14 Deo autemgratias, qui semper triumphat nos in Christo et odorem notitiae suae manifestatper nos in omni loco.
15 quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt :15 Quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvifiunt, et in his, qui pereunt:
16 aliis quidem odor mortis in mortem : aliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idoneus ?16 aliis quidem odor ex morte in mortem, aliisautem odor ex vita in vitam. Et ad haec quis idoneus?
17 non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur.17 Non enim sumus sicutplurimi adulterantes verbum Dei, sed sicut ex sinceritate, sed sicut ex Deocoram Deo in Christo loquimur.