Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Ad Romanos 9


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Veritatem dico in Christo, non mentior : testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto :1 اقول الصدق في المسيح. لا اكذب وضميري شاهد لي بالروح القدس
2 quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo.2 ان لي حزنا عظيما ووجعا في قلبي لا ينقطع.
3 Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,3 فاني كنت اود لو اكون انا نفسي محروما من المسيح لاجل اخوتي انسبائي حسب الجسد
4 qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa :4 الذين هم اسرائيليون ولهم التبني والمجد والعهود والاشتراع والعبادة والمواعيد.
5 quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen.5 ولهم الآباء ومنهم المسيح حسب الجسد الكائن على الكل الها مباركا الى الابد آمين
6 Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ :6 ولكن ليس هكذا حتى ان كلمة الله قد سقطت. لان ليس جميع الذين من اسرائيل هم اسرائيليون.
7 neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii : sed in Isaac vocabitur tibi semen :7 ولا لانهم من نسل ابراهيم هم جميعا اولاد. بل باسحق يدعى لك نسل.
8 id est, non qui filii carnis, hi filii Dei : sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine.8 اي ليس اولاد الجسد هم اولاد الله بل اولاد الموعد يحسبون نسلا.
9 Promissionis enim verbum hoc est : Secundum hoc tempus veniam : et erit Saræ filius.9 لان كلمة الموعد هي هذه. انا آتي نحو هذا الوقت ويكون لسارة ابن
10 Non solum autem illa : sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.10 وليس ذلك فقط بل رفقة ايضا وهي حبلى من واحد وهو اسحق ابونا.
11 Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),11 لانه وهما لم يولدا بعد ولا فعلا خيرا او شرا لكي يثبت قصد الله حسب الاختيار ليس من الاعمال بل من الذي يدعو.
12 non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,12 قيل لها ان الكبير يستعبد للصغير.
13 sicut scriptum est : Jacob dilexi, Esau autem odio habui.
13 كما هو مكتوب احببت يعقوب وابغضت عيسو
14 Quid ergo dicemus ? numquid iniquitas apud Deum ? Absit.14 فماذا نقول. ألعل عند الله ظلما. حاشا.
15 Moysi enim dicit : Miserebor cujus misereor : et misericordiam præstabo cujus miserebor.15 لانه يقول لموسى اني ارحم من ارحم واتراءف على من اتراءف.
16 Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.16 فاذا ليس لمن يشاء ولا لمن يسعى بل للّه الذي يرحم.
17 Dicit enim Scriptura Pharaoni : Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam : et ut annuntietur nomen meum in universa terra.17 لانه يقول الكتاب لفرعون اني لهذا بعينه اقمتك لكي اظهر فيك قوتي ولكي ينادى باسمي في كل الارض.
18 Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.18 فاذا هو يرحم من يشاء ويقسي من يشاء.
19 Dicis itaque mihi : Quid adhuc queritur ? voluntati enim ejus quis resistit ?19 فستقول لي لماذا يلوم بعد. لان من يقاوم مشيئته.
20 O homo, tu quis es, qui respondeas Deo ? numquid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid me fecisti sic ?20 بل من انت ايها الانسان الذي تجاوب الله. ألعل الجبلة تقول لجابلها لماذا صنعتني هكذا.
21 an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?21 ام ليس للخزاف سلطان على الطين ان يصنع من كتلة واحدة اناء للكرامة وآخر للهوان.
22 Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum,22 فماذا ان كان الله وهو يريد ان يظهر غضبه ويبيّن قوته احتمل باناة كثيرة آنية غضب مهيأة للهلاك.
23 ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam.23 ولكي يبيّن غنى مجده على آنية رحمة قد سبق فاعدّها للمجد.
24 Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus,24 التي ايضا دعانا نحن اياها ليس من اليهود فقط بل من الامم ايضا
25 sicut in Osee dicit : Vocabo non plebem meam, plebem meam : et non dilectam, dilectam : et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.25 كما يقول في هوشع ايضا سادعو الذي ليس شعبي شعبي والتي ليست محبوبة محبوبة.
26 Et erit : in loco, ubi dictum est eis : Non plebs mea vos : ibi vocabuntur filii Dei vivi.26 ويكون في الموضع الذي قيل لهم فيه لستم شعبي انه هناك يدعون ابناء الله الحي.
27 Isaias autem clamat pro Israël : Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient.27 واشعياء يصرخ من جهة اسرائيل وان كان عدد بني اسرائيل كرمل البحر فالبقية ستخلص.
28 Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate : quia verbum breviatum faciet Dominus super terram :28 لانه متمم امر وقاض بالبر. لان الرب يصنع امرا مقضيا به على الارض.
29 et sicut prædixit Isaias : Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.
29 وكما سبق اشعياء فقال لولا ان رب الجنود ابقى لنا نسلا لصرنا مثل سدوم وشابهنا عمورة
30 Quid ergo dicemus ? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam : justitiam autem, quæ ex fide est.30 فماذا نقول. ان الامم الذين لم يسعوا في اثر البر ادركوا البر. البر الذي بالايمان.
31 Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit.31 ولكن اسرائيل وهو يسعى في اثر ناموس البر لم يدرك ناموس البر.
32 Quare ? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus : offenderunt enim in lapidem offensionis,32 لماذا. لانه فعل ذلك ليس بالايمان بل كانه باعمال الناموس. فانهم اصطدموا بحجر الصدمة
33 sicut scriptum est : Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali : et omnis qui credit in eum, non confundetur.33 كما هو مكتوب ها انا اضع في صهيون حجر صدمة وصخرة عثرة وكل من يؤمن به لا يخزى