Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Ad Romanos 9


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Veritatem dico in Christo, non mentior : testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto :1 אמת אני מדבר במשיח ולא אשקף ודעתי מעידה לי ברוח הקדש
2 quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo.2 כי גדול עצבוני ואין קץ לדאבון לבי
3 Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,3 כי מי יתן היתי אני מחרם מן המשיח בעד אחי שארי ובשרי
4 qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa :4 אשר הם בני ישראל ויש להם משפט הבנים והכבוד והבריתות ומתן התורה והעבודה וההבטחות
5 quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen.5 ולהם האבות ואשר מהם יצא המשיח לפי בשרו אשר הוא אל על הכל מברך לעולמים אמן
6 Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ :6 אבל לא כאלו נפל דבר אלהים ארצה כי לא כל אשר הם מישראל גם ישראל המה
7 neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii : sed in Isaac vocabitur tibi semen :7 ולא על היותם זרע אברהם כלם בנים הם כי ביצחק יקרא לך זרע
8 id est, non qui filii carnis, hi filii Dei : sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine.8 כלומר לא בני הבשר המה בני האלהים כי אם בני ההבטחה הם הנחשבים לזרע
9 Promissionis enim verbum hoc est : Secundum hoc tempus veniam : et erit Saræ filius.9 כי דבר הבטחה הוא מה שנאמר למועד אשוב ולשרה בן
10 Non solum autem illa : sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.10 ולא זאת בלבד כי כן היה גם ברבקה בהיותה הרה לאחד ליצחק אבינו
11 Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),11 כי בטרם ילדו בניה ועוד לא עשו טוב או רע למען תקום עצת האלהים כפי בחירתו לא מתוך מעשים כי אם כרצון הקרא
12 non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,12 נאמר לה כי רב יעבד צעיר
13 sicut scriptum est : Jacob dilexi, Esau autem odio habui.
13 ככתוב ואהב את יעקב ואת עשו שנאתי
14 Quid ergo dicemus ? numquid iniquitas apud Deum ? Absit.14 אם כן מה נאמר הכי יש עול באלהים חלילה
15 Moysi enim dicit : Miserebor cujus misereor : et misericordiam præstabo cujus miserebor.15 כי למשה אמר וחנתי את אשר אחן ורחמתי את אשר ארחם
16 Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.16 ועל כן אין הדבר לא ביד הרצה ולא ביד הרץ כי אם ביד האלהים המרחם
17 Dicit enim Scriptura Pharaoni : Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam : et ut annuntietur nomen meum in universa terra.17 כי כן הכתוב אמר לפרעה בעבור זאת העמדתיך בעבור הראתך את כחי ולמען ספר שמי בכל הארץ
18 Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.18 ויוצא מזה כי את אשר יחפץ יחננו ואת אשר יחפץ יקשהו
19 Dicis itaque mihi : Quid adhuc queritur ? voluntati enim ejus quis resistit ?19 וכי תאמר אלי מדוע יוכיח עוד נגד רצונו מי יתיצב
20 O homo, tu quis es, qui respondeas Deo ? numquid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid me fecisti sic ?20 אמנם בן אדם מי אתה אשר תריב את האלהים היאמר יצר ליצרו למה ככה עשיתני
21 an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?21 אם אין רשות ליצר על החמר לעשות מגלם אחד כלי אחד לכבוד ואחד לקלון
22 Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum,22 ומה אפוא אם האלהים החפץ להראות זעמו ולהודיע גבורתו נשא בכל ארך רוחו את כלי הזעם הנכונים לאבדון
23 ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam.23 להודיע גם את עשר כבודו על כלי החנינה אשר יעדם לכבוד
24 Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus,24 והם אנחנו אשר קראם לא מן היהודים בלבד כי אף מן הגוים
25 sicut in Osee dicit : Vocabo non plebem meam, plebem meam : et non dilectam, dilectam : et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.25 כדברו בהושע אקרא ללא עמי עמי וללא רחמה רחמה
26 Et erit : in loco, ubi dictum est eis : Non plebs mea vos : ibi vocabuntur filii Dei vivi.26 והיה במקום אשר יאמר להם לא עמי אתם יאמר להם בני אל חי
27 Isaias autem clamat pro Israël : Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient.27 וישעיהו צוח על ישראל כי אם יהיה מספר בני ישראל כחול הים שאר ישוב בו כליון חרוץ שוטף צדקה
28 Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate : quia verbum breviatum faciet Dominus super terram :28 כי כלה ונחרצה אדני עשה בקרב הארץ
29 et sicut prædixit Isaias : Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.
29 וכאשר אמר ישעיהו לפנים לולי יהוה צבאות הותיר לנו שריד כמעט כסדם היינו לעמרה דמינו
30 Quid ergo dicemus ? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam : justitiam autem, quæ ex fide est.30 ועתה מה נאמר הגוים אשר לא רדפו אחרי הצדקה השיגו את הצדקה היא הצדקה אשר מתוך האמונה
31 Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit.31 וישראל בבקשו אחרי תורת צדקה לתורת הצדקה לא הגיע
32 Quare ? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus : offenderunt enim in lapidem offensionis,32 ועל מה יען אשר לא מאמונה דרשוה כי אם ממעשים כי התנגפו באבן נגף
33 sicut scriptum est : Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali : et omnis qui credit in eum, non confundetur.33 ככתוב הנני יסד בציון אבן נגף וצור מכשול וכל המאמין בו לא יבוש