Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Actus Apostolorum 8


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos.1 Saulus autem erat consentiens neci eius. Facta est autem in illa diepersecutio magna in ecclesiam, quae erat Hierosolymis; et omnes dispersi suntper regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos.
2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.2 Sepelierunt autemStephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum.
3 Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.
3 Saulus verodevastabat ecclesiam, per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat incustodiam.
4 Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.4 Igitur qui dispersi erant, pertransierunt evangelizantes verbum.
5 Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabat illis Christum.5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum.
6 Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat.6 Intendebant autem turbae his, quae a Philippo dicebantur, unanimiter, audienteset videntes signa, quae faciebat:
7 Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.7 ex multis enim eorum, qui habebant spiritusimmundos, clamantes voce magna exibant; multi autem paralytici et claudi curatisunt.
8 Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.8 Factum est autem magnum gaudium in illa civitate.
9 Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum :9 Vir autem quidamnomine Simon iampridem erat in civitate magias faciens et dementans gentemSamariae, dicens esse se aliquem magnum;
10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes : Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna.10 cui attendebant omnes a minimo usquead maximum dicentes: “ Hic est virtus Dei, quae vocatur Magna ”.
11 Attendebant autem eum : propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.11 Attendebant autem eum, propter quod multo tempore magiis dementasset eos.
12 Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.12 Cumvero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi,baptizabantur viri ac mulieres.
13 Tunc Simon et ipse credidit : et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.
13 Tunc Simon et ipse credidit et, cumbaptizatus esset, adhaerebat Philippo; videns etiam signa et virtutes magnasfieri stupens admirabatur.
14 Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.14 Cum autem audissent apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepit Samariaverbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Ioannem;
15 Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum :15 qui cum descendissent,oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum:
16 nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.16 nondum enim superquemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu.
17 Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.17 Tunc imposuerunt manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manuum apostolorum dareturSpiritus, obtulit eis pecuniam
19 dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum :19 dicens: “ Date et mihi hanc potestatem, utcuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum ”.
20 Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.20 Petrus autem dixitad eum: “ Argentum tuum tecum sit in perditionem, quoniam donum Deiexistimasti pecunia possideri!
21 Non est tibi pars neque sors in sermone isto : cor enim tuum non est rectum coram Deo.21 Non est tibi pars neque sors in verbo isto;cor enim tuum non est rectum coram Deo.
22 Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua : et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.22 Paenitentiam itaque age ab hacnequitia tua et roga Dominum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordistui;
23 In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.23 in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse ”.
24 Respondens autem Simon, dixit : Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis.24 Respondens autem Simon dixit: “ Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihilveniat super me horum, quae dixistis ”.
25 Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
25 Et illi quidem testificati etlocuti verbum Domini, redibant Hierosolymam et multis vicis Samaritanorumevangelizabant.
26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens : Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam : hæc est deserta.26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens: “ Surge et vadecontra meridianum ad viam, quae descendit ab Ierusalem in Gazam; haec estdeserta ”.
27 Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem :27 Et surgens abiit; et ecce vir Aethiops eunuchus potens Candacisreginae Aethiopum, qui erat super omnem gazam eius, qui venerat adorare inIerusalem
28 et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.28 et revertebatur sedens super currum suum et legebat prophetamIsaiam.
29 Dixit autem Spiritus Philippo : Accede, et adjunge te ad currum istum.29 Dixit autem Spiritus Philippo: “ Accede et adiunge te ad currumistum ”.
30 Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit : Putasne intelligis quæ legis ?30 Accurrens autem Philippus audivit illum legentem Isaiam prophetamet dixit: “ Putasne intellegis, quae legis? ”.
31 Qui ait : Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi ? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.31 Qui ait: “ Et quomodopossum, si non aliquis ostenderit mihi? ”. Rogavitque Philippum, ut ascenderetet sederet secum.
32 Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic : Tamquam ovis ad occisionem ductus est :
et sicut agnus coram tondente se, sine voce,
sic non aperuit os suum.
32 Locus autem Scripturae, quem legebat, erat hic:
“ Tamquam ovis ad occisionem ductus est
et sicut agnus coram tondente se sine voce,
sic non aperit os suum.
33 In humilitate judicium ejus sublatum est.
Generationem ejus quis enarrabit ?
quoniam tolletur de terra vita ejus.
33 In humilitate eius iudicium eius sublatum est.
Generationem illius quis enarrabit?
Quoniam tollitur de terra vita eius ”.
34 Respondens autem eunuchus Philippo, dixit : Obsecro te, de quo propheta dicit hoc ? de se, an de alio aliquo ?34 Respondens autem eunuchus Philippo dixit: “ Obsecro te, de quo prophetadicit hoc? De se an de alio aliquo? ”.
35 Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum.35 Aperiens autem Philippus os suum etincipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Iesum.
36 Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam : et ait eunuchus : Ecce aqua : quid prohibet me baptizari ?36 Et dum irent per viam,venerunt ad quandam aquam; et ait eunuchus: “ Ecce aqua; quid prohibet mebaptizari? ”.
37 Dixit autem Philippus : Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait : Credo Filium Dei esse Jesum Christum.37
38 Et jussit stare currum : et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.38 Et iussit stare currum; et descenderunt uterque in aquamPhilippus et eunuchus, et baptizavit eum.
39 Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens.39 Cum autem ascendissent de aqua,Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus; ibat autemper viam suam gaudens.
40 Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream.40 Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiensevangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Caesaream.